BENEDICTUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
RUSSIAE*
IN FOEDERATA CIVITATE RUSSIAE
NUNTIATURA APOSTOLICA CONDITUR.
Cum inter Apostolicam Sedem et Foederatae Civitatis Russiae Civile Gubernium
publica officiorum vincula feliciter inita fuerint, ut ex his institutis mutuae
necessitudinis rationes rerum ecclesiasticarum et civilium proferrentur
incrementa, Nobis peropportunum visum est Nuntiaturam Apostolicam in eadem
constituere. De communi igitur utriusque partis voto, summa Nostra potestate, harum
Litterarum virtute in Foederata Civitate Russiae Nuntiaturam Apostolicam, cum
sede in urbe Mosca, erigimus. Huius constitutae Nuntiaturae Apostolicae
Pontificio Legato munera, iura et privilegia tribuimus quae, praeter pacta
conventa cum Civili memorato Gubernio, huiusmodi muneris propria sunt ad normam
canonum nn. 362-367 Codicis Iuris Canonici. Has denique Litteras, in forma Brevis maioris expeditas, nunc et in posterum ratas esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.
Datum Romae,apud Sanctum Petrum,sub anulo Piscatoris, die IX mensis Decembris,anno MMIX, Pontificatus Nostri quinto.
De mandato Summi Pontificis
THARCISIUS card. BERTONE
Secretarius Status
*A.A.S., vol. CII (2010), n. 1, p. 7
© Copyright 2009 -
Libreria Editrice Vaticana