 |
BENEDICTUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
DONKORKROMENSIS*
VICARIATUS APOSTOLICUS, DONKORKROMENSIS APPELLANDUS,
IN GHANAE FINIBUS CONDITUR.
Domini verbum cunctis gentibus diligenter nuntiantes et interpretantes,
apostolica sollicitudine cupimus ubique terrarum opus evangelizationis fovere,
aptis etiam providentes ecclesiasticis constituendis structuris. Cum vero
Praefectura Apostolica Donkorkromensis,in Ghana,haud parum habuerit incrementum,visa
est Nobis illa circumscriptio ecclesiastica ita maturavisse ut in praesens ad
superiorem gradum evehi possit. Quo proposito congruenter perpenso, de consilio
Congregationis pro Gentium Evangelizatione, habito quorum interest favorabili
voto,statuimus et decernimus novum Vicariatum Apostolicum Donkorkromensem
appellandum condere, qui eodem constet territorio ac prior Praefectura
Apostolica eiusdem nominis. Quae ad christifidelium bonum pertinent novi
Vicariatus Apostolici, sollicitis curis Societatis Verbi Divini, quae
ibidem fructuosam navat operam, libenter ac fiduciose concredimus. Haec omnia
diligenter ad expedienda Venerabilem Fratrem Leonem Kalenga Badikibele,
Archiepiscopum titulo Magnetensem et Nuntium Apostolicum in Ghana, uti de more,
delegamus, qui re acta, curabit documenta conficienda sincerisque exemplis ad
eandem Congregationem cito mittenda. Contrariis rebus quibusvis non obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die undevicesimo mensis Ianuarii, anno
Domini bismillesimo decimo, Pontificatus Nostri quinto.
|
THARCISIUS card. BERTONE Secretarius Status
|
IVAN card. DIAS Congr. pro Gentium Evang. Praef.
|
Marcellus Rossetti, Protonot. Apost. Franciscus
Bruno,
Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. CII (2010), n. 2, pp. 73-74
© Copyright 2010 -
Libreria Editrice Vaticana
|