 |
BENEDICTUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
HOSANNENSIS*
IN AETHIOPIA NOVUS CONDITUR
VICARIATUS APOSTOLICUS HOSANNENSIS.
Cum esset petitum ut in Aethiopia Vicariatus Apostolicus Soddensis
Hosannensis ita divideretur ut, territorio Hosannensi a memorato Vicariatu
Apostolico seiuncto,ex eo novus Vicariatus Apostolicus constitueretur
Hosannensis nomine, Congregatio pro Gentium Evangelizatione, putans huiusmodi
divisionem in animarum bonum esse cessuram, re mature perpensa auditisque
pariter eorum quorum interest votis, enixae postulationi censuit esse annuendum.
Nos igitur, Successor beati Petri et universalis Pater, talem sententiam ratam
habentes, summa Nostra potestate sequentia decernimus. A Vicariatu Apostolico
Soddensi-Hosannensi separamus territorium Hosannense et erigimus in novum
Vicariatum Apostolicum Hosannensem. Quem vero iurisdictioni Congregationis pro
Gentium Evangelizatione subicimus cuiusque episcopalem sedem in civitate «
Hosanna » ponimus dum templum Sancti Ioseph, ibidem exstans, ad ecclesiae Cathedralis dignitatem
evehimus. Haec omnia perficienda committimus Venerabili Fratri Georgio Panikulam,
Archiepiscopo titulo Caudino atque in Aethiopia Apostolico Nuntio, qui re acta
curabit sueta documenta exaranda sincerisque exemplis Congregationi pro Gentium
Evangelizatione mittenda. Hanc denique Constitutionem Nostram nunc et in
posterum ratam esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, die vicesimo mensis Ianuarii, anno Domini
bis millesimo decimo, Pontificatus Nostri quinto.
|
THARCISIUS card. BERTONE Secretarius Status
|
IVAN card. DIAS Congr. pro Gentium Evang. Praef.
|
Marcellus Rossetti, Protonot. Apost. Leonardus
Erriquens,
Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. CII (2010), n. 3, pp. 137-138
© Copyright 2010 -
Libreria Editrice Vaticana
|