The Holy See
back up
Search
riga

BENEDICTUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

MALIANENSIS*

IN TIMORIA ORIENTALI NOVA CONDITUR
DIOECESIS MALIANENSIS APPELLANDA.

 

Missionalem Ecclesiae navitatem Nos, beati Petri Successor, perdiligentersequentes eamque vario modo augere conantes, singularem nunc vertimus mentem ad fideles in Timoria Orientali degentes. Eorum denique spiritales perspicientes necessitates,de nova cogitamus dioecesi ibi instituenda. Idcirco quorum interest cognita sententia,de consilio Congregationis pro Gentium Evangelizatione,plenitudine Apostolicae Nostrae potestatis,partem occidentalem territorii dioecesis Diliensis distrahimus, ex qua novam dioecesim erigimus Malianensem appellandam. Limites novae dioecesis finibus constituuntur territoriorum civilium v.d. Liquiça, Bobonaro et Cova-Lima. Novae ecclesialis communitatis sedem in urbe v.d. Maliana statuimus templumque ibidem exstans, Deo in honorem Sacri Cordis Iesu dicatum, ad gradum evehimus templi Cathedralis, cunctis consentaneis concessis iuribus et privilegiis. Dioecesim Malianensem iurisdictioni Congregationis pro Gentium Evangelizatione subicimus. Cetera vero secundum canonicas leges temperentur. Ad haec tandem explenda, quae per has Litteras statuimus, Venerabilem Fratrem Leopoldum Girelli, Archiepiscopum titulo Capritanum et Apostolicum Nuntium in Timoria Orientali, deputamus, onere imposito ad Congregationem memoratam authenticum exemplar actus peractae exsecutionis remittendi. Hanc denique Constitutionem Nostram nunc et in posterum ratam esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die tricesimo mensis Ianuarii, anno Domini bismillesimo decimo, Pontificatus Nostri quinto.

THARCISIUS card. BERTONE
Secretarius Status

IVAN card. DIAS
Congr. pro Gentium Evang. Praef.


Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
Nicolaus E.-M. D. Thevenin, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. CII (2010), n. 3, pp. 138-139

 

© Copyright 2010 - Libreria Editrice Vaticana

 

top