The Holy See
back up
Search
riga

BENEDICTUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

SANCTI IOANNIS BAPTISTAE DE CALAMA*

PRAELATURA CALAMENSIS IN CHILIA EVEHITUR AD GRADUM DIOECESIS SANCTI IOANNIS BAPTISTAE DE CALAMA APPELLANDAE.

 

Quandoquidem non parvo incremento his postremis temporibus clericorum operumque ecclesialium Praelatura territorialis Calamensis in Chilia progressa est, Venerabilis Frater Villelmus Patricius Vera Soto, Episcopus eius Praelatus, de consensu Conferentiae Episcoporum Chiliensium, postulavit ut eadem ad dioecesis statum attolleretur. Quapropter, re mature perpensa ipsaque respecta in idem consentiente mente Venerabilis Fratris Iosephi Pinto, Archiepiscopi titulo Anglonensis et in Chilia Apostolici Nuntii, necnon aliorum quorum interest, de sententia Congregationis pro Episcopis, vi et potestate Nostra Apostolica dictam Praelaturam territorialem evehimus ad gradum et dignitatem dioecesis Sancti Ioannis Baptistae de Calama appellandae, iisdem finibus servatis. Episcopalem propterea cathedram reponi iubemus in principali templo Sancto Ioanni Baptistae dicato quod in urbe vulgo dicta Calama exstat, cunctis consentaneis concessis iuribus et privilegiis. Ad regimen vero quod spectat novae conditae dioecesis, sacrorum Antistitem eius nominamos Venerabilem Fratrem Villelmum Patricium Vera Soto, qui antehac huius Sedis fuit Episcopus Praelatus. Cetera secundum leges canonicas temperentur. Quae omnia hic iubentes decrevimus ad effectum adducat Apostolicus Nuntius quem supra memoravimus, vel ecclesiasticus vir ad id quem ipse delegaverit, necessariis factis facultatibus. Re tandem ad exitum perducta, documenta conficiantur, quorum sincera exempla ad Congregationem pro Episcopis mittantur. Quae hisce Apostolicis Litteris rite promulgavimus de dicta dioecesi Sancti Ioannis Baptistae de Calama, rata posthac fore volumus ac firma, quibusvis rebus haudquaquam obsistentibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die vicesimo mensis Februarii, anno Domini bismillesimo decimo, Pontificatus Nostri quinto.

THARCISIUS card. BERTONE
Secretarius Status

IOANNES BAPTISTA card. RE
Congr. pro Episcopus Praef.


Franciscus Di Felice, Protonot. Apost.
Nicolaus H. M. D. Thevenin, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. CII (2010), n. 5, pp. 265-266

 

Copyright 2010 - Libreria Editrice Vaticana

 

top