 |
BENEDICTUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
TUNETANA*
IN TUNESIA DIOECESIS TUNETANA AD GRADUM AC DIGNITATEM
ARCHIDIOECESIS ATTOLLITUR IISDEM SERVATIS FINIBUS.
Cum in Tunetana dioecesi,intra Tunesiae fines sita,hisce postremis temporibus
rerum condiciones mutassent feliciter,Venerabilis Frater Maroun Elias Lahham,
eiusdem sacrorum Antistes, ab hac Apostolica Sede petivit ut dioecesis ipsa ad
gradum ac dignitatem archidioecesis eveheretur. Nos quidem,Successor beati Petri
et universalis Pater, praehabito faventi voto Venerabilis Fratris Thomae Yhe
Sheng-nan, Archiepiscopi titulo Leptimagnensis et in Tunesia Apostolici Nuntii,pariterque
audito consilio Congregationis pro Episcopis, eandem postulationem, animarum
bono profuturam, censemus esse accipiendam. Summa igitur Nostra potestate
dioecesim Tunetanam, Apostolicae Sedi immediate subiectam, ad gradum ac dignitatem archidioecesis attollimus iisdem servatis finibus.
Insuper Venerabilem Fratrem Maroun Eliam Lahham, Praesulem Tunetanum, titulo
archiepiscopali insignimus. Haec omnia perficienda committimus memorato
Venerabili Fratri Thomae Yhe Sheng-nan,vel ipso absente a sede illi qui curat
negotia Apostolicae Nuntiaturae in Tunesia,iisdem tribuentes necessarias et
opportunas facultates etiam subdelegandi, ad effectum de quo agitur, quemlibet
virum in ecclesiastica dignitate constitutum, imposito onere authenticum exemplar actus peractae exsecutionis Congregationi pro Episcopis, cum primum fas erit, mittendi. Hanc denique Constitutionem Nostram nunc et in posterum ratam esse volumus, contrariis quibuslibet
rebus non obstantibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, die vicesimo secundo mensis Februarii, in
sollemnitate Cathedrae eiusdem Apostolorum Principis, anno Domini bis millesimo
decimo, Pontificatus Nostri quinto.
|
THARCISIUS card. BERTONE Secretarius Status
|
IOANNES BAPTISTA card. RE Congr. pro Episcopus Praef.
|
Marcellus Rossetti, Protonot. Apost. Leonardus
Erriquens,
Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. CII (2010), n. 3, pp. 141-142
© Copyright 2010 -
Libreria Editrice Vaticana
|