The Holy See
back up
Search
riga

BENEDICTUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

TOAMASINENSIS*

IN MADAGASCARIA NOVA CONDITUR PROVINCIA ECCLESIASTICA, TOAMASINENSIS APPELLANDA.

 

Spiritali progressioni omnium fidelium in variis ecclesiasticis communitatibus sedule faventes, cuncta subsidia disponere contendimus quo id facilius efficaciusque obtineatur. Quapropter suadente Congregatione pro Gentium Evangelizatione, habito favorabili voto quorum interest, haec quae sequuntur in Madagascaria decernimus et statuimus. Detractis dioecesibus Ambatondrazakaešnsi et Moramangana a sede metropolitana Antananarivensi, et dioecesibus Toamasinensi et Fenoarivensi-Atsinananensi a sede metropolitana Antsirananensi, ex iis novam Provinciam Ecclesiasticam Toamasinensem

constituimus, cum sede principe in urbe Toamasinensi, omnibus iuribus datis ad normam canonum. Novae Ecclesiae Metropolitanae subicimus ut suffraganeas dioeceses Ambatondrazakaešnsem, Moramanganam et Fenoarivensem-Atsinananensem. Pariter Venerabilem Fratrem Desideratum Tsarahazana, Episcopum hactenus Toamasinensem, ad gradum Archiepiscopi Metropolitae Toamasinensis promovemus, cunctis tributis iuribus impositisque obligationibus. Ad haec perficienda deputamus Apostolicum in Madagascaria Nuntium, eidem tribuentes necessarias et opportunas facultates etiam subdelegandi ad effectum de quo agitur quemlibet virum in ecclesiastica dignitate constitutum, onere imposito mittendi sincerum exemplar actus peractae exsecutionis ad Congregationem quam diximus. Hanc denique Constitutionem Nostram iugiter ratam esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die vicesimo sexto mensis Februarii, anno Domini bismillesimo decimo, Pontificatus Nostri quinto.

THARCISIUS card. BERTONE
Secretarius Status

IVAN card. DIAS
Congr. pro Gentium Evang. Praef.


Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
Franciscus Di Felice, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. CII (2010), n. 5, pp. 266-267

 

© Copyright 2010 - Libreria Editrice Vaticana

 

top