 |
BENEDICTUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
QUETTENSIS*
PRAEFECTURA APOSTOLICA QUETTENSIS AD GRADUM VICARIATUS
APOSTOLICI EVEHITUR, EODEM SERVATO NOMINE.
Singulari quidem studio Nos omnia provehentes quae ad opus evangelizationis
per terrarum orbem, fovendum proficere videntur, ita haud minime in Pakistania
futurum putavimus si aptiorem dispositionem ecclesialium rerum provideremus.
Perpensis itaque sententiis et iudiciis omnibus quorum interest, atque suadente
Congregatione pro Gentium Evangelizatione, Nos, de auctoritatis Nostrae
Apostolicae plenitudine, Praefecturam Apostolicam Quettensem, eodem servato
nomine, ad gradum Vicariatus Apostolici evehimus atque omnia et singula iura et
privilegia ad huiusmodi Vicariatus Apostolici statum pertinentia concedimus.
Istius dicionis curam Congregationi Missionariorum Oblatorum B.M.V. Immaculatae
concredimus. Haec insuper omnia perficienda committimus Venerabili Fratri Domino
Adolfo Tito Yllana, Archiepiscopo titulo Ecclesiae Montis Corbini atque in
memorata Natione Apostolico Nuntio, onere imposito authenticum exemplar actus peractae exsecutionis ad Congregationem, quam diximus, remittendi. Hanc denique Nostram Apostolicam Constitutionem nunc et in posterum ratam esse volumus, contrariis quibuslibet rebus haudquaquam obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die undetricesimo mensis Aprilis, anno
Domini bismillesimo decimo, Pontificatus Nostri sexto.
|
THARCISIUS card. BERTONE Secretarius Status
|
IVAN card. DIAS Congr. pro Gentium Evang. Praef.
|
Marcellus Rossetti, Protonot. Apost. Leonardus
Erriquens,
Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. CII (2010), n. 5, pp. 268
© Copyright 2010 -
Libreria Editrice Vaticana
|