 |
BENEDICTUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
IPILENSIS*
PRAELATURA TERRITORIALIS IPILENSIS AD GRADUM
AC DIGNITATEM DIOECESIS EVEHITUR
Quandoquidem Praelatura territorialis Ipilensis hisce temporibus eo numero
clericorum operibusque pastoralibus crevit ut eius rerum externarum dispositio videretur aptanda esse, sententiam accipiendam putavimus Venerabilis Fratris Iulii S. Tonel, Episcopi Praelati Ipilensis. Ipse quidem,
unanimo praehabito consensu coetus Episcoporum ecclesiasticae Provinciae Zamboangensis necnon Praesulum Conferentiae Episcoporum Philippinarum Insularum, a Nobis rogavit ut eandem ad dioecesis gradum et dignitatem eveheremus. Qua de causa, pro certo sane habentes in animarum bonum id esse cessurum, post auditum hoc super negotio Venerabilem Fratrem
Eduardum Iosephum Adams, Archiepiscopum titulo Scalensem atque in Philippinis Insulis Apostolicum Nuntium, Nos, de plenitudine potestatis Nostrae
Apostolicae hasce per Litteras, de consilio Congregationis pro Episcopis,
sequentia decernimus. Praelaturam Ipilensem in dioecesium numerum recensemus, immutata
appellatione finibusque. Episcopi sedem in urbe vulgo Ipil ponimus, episcopalis vero magisterii cathedram in templo ibidem Deo dicato in honorem
Sancti Ioseph Opificis statuimus, debitis cum iuribus. Ad regimen vero quod spectat novae conditae dioecesis, sacrorumeius Antistitemnominamus Venerabilem Fratrem Iulium S. Tonel, qui antehac huius Sedis fuit Episcopus
Praelatus. Cetera secundumleges canonicas temperentur. Haec, quae praescripsimus, committimus perficienda Venerabili Fratri Eduardo Iosepho Adams, quem diximus, eidem tribuentes necessarias opportunasque facultates
quemlibet alium delegandi virum, ad effectum de quo agitur, qui sit in ecclesiastica dignitate constitutus, onere imposito ad Congregationem pro Episcopis sincerum peractae exsecutionis exemplar mittendi. Has denique Litteras Nostras nunc et in posterum ratas esse fırmasque volumus, contrariis
quibuslibet rebus haud quaquam obstantibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, die primo mensis Maii, anno Domini bismillesimo decimo, Pontificatus Nostri sexto.
|
THARCISIUS card. BERTONE Secretarius Status
|
IVAN card. DIAS Congr. pro Gentium Evang. Praef.
|
Franciscus Di Felice, Protonot. Apost. Franciscus
Bruno,
Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. CIII (2011), n. 6, pp. 314-315
© Copyright 2010 -
Libreria Editrice Vaticana
|