 |
BENEDICTUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
SALICENSIS*
IN BRASILIA NOVA CONDITUR DIOECESIS
SALICENSIS
Valde sollicitus de maiore spirituali bono Christifidelium, Venerabilis
Frater Paulus Cardoso da Silva, O. Carm., Episcopus Petrolinensis, audita
Conferentia Nationali Episcoporum Brasiliae, ab hac Apostolica Sede petivit ut,
distracto territorio a circumscriptione ecclesiastica praesertim sua, nova
conderetur dioecesis. Post favens votum Venerabilis Fratris Laurentii Baldisseri,
Archiepiscopi titulo Diocletianensis et in memorata Natione Apostolici Nuntii,
de consilio Congregationis pro Episcopis admotae postulationi animarum saluti
valde profuturae libenter concedendum Nos putavimus. Summa igitur Apostolica
Nostra potestate sequentia decernimus. A dioecesi Petrolinensi separamus
territorium, prout praesens civili lege circumscribitur, municipiorum: Salgueiro,
Araripina, Bodocò, Cedro, Exu, Granito, Ipubi, Moreilȃndia,
Ouricuri, Parnamirim, Serrita, Terra Nova, Trindade et Verdejante; a dioecesi
autem Florestensi seiungimus territorium Cabrobò; atque ex ita distractis duobus
territoriis novam constituimus dioecesim Salicensem. Sic conditae dioecesis
Salicensis sedem in urbe Salgueiro ponimus, templumque paroeciale ibi situm, Deo
in honorem Sancti Antonii dicatum, ad gradum ac dignitatem ecclesiae Cathedralis evehimus, in
qua quidem Canonicorum Capitulum, ad iuris normam, iubemus institui. Praeterea
novam dioecesim Salicensem suffraganeam facimus metropolitanae Sedi Olindensi et
Recifensi eiusque Episcopum metropolitico iuri Archiepiscopi pro tempore eiusdem
metropolitanae Sedis subicimus. Cetera vero secundum canonicas leges temperentur.
Haec omnia perficienda committimus Venerabili Fratri Laurentio Baldisseri, quem
diximus, vel, ipso absente, illi qui curat negotia Sanctae Sedis in Brasilia,
eisdem tribuentes necessarias et opportunas facultates etiam subdelegandi ad
effectum de quo agitur, quemlibet virum in ecclesiastica dignitate constitutum,
onere imposito Congregationi pro Episcopis authenticum exemplar actus peractae exsecutionis,
cum primum fas erit, mittendi. Hanc denique Constitutionem Nostram nunc et in posterum ratam esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, die decimo sexto mensis Iunii, anno Domini
bis millesimo decimo, Pontificatus Nostri sexto.
|
THARCISIUS card. BERTONE Secretarius Status
|
IOANNES BAPTISTA card. RE Congr. pro Episcopis Praef.
|
Marcellus Rossetti, Protonot. Apost. Franciscus Di Felice,
Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. CII (2010), n. 9, pp. 528-529
© Copyright 2010 -
Libreria Editrice Vaticana
|