The Holy See
back up
Search
riga

BENEDICTUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

FOEDERATAE CIVITATES AMERICAE SEPTENTRIONALIS*

Conditur Exarchatus Apostolicus
pro christifıdelibus ritus Syro-Malankarensis
in Foederatis Civitatibus Americae Septentrionalis commorantibus

 

Sollicitudinem gerentes Ecclesiarum Orientalium atque cupientes ut eaedem floreant et novo robore apostolico vigeant [1], cogitamus nunc de christifidelibus ritus Syro-Malankarensis in Foederatis Civitatibus Americae Septentrionalis commorantibus. Audita quidem sententia Congregationis pro Ecclesiis Orientalibus, consiliis praehabitis Suae Beatitudinis Basilii Cleemis Thottunkal Archiepiscopi Maioris Trivandrensis Syrorum Malankarensium, Synodi Episcoporum Syro-Malankarensium necnon Praesidis Conferentiae Episcopalis Foederatarum Civitatum Americae Septentrionalis, re mature perpensa, Apostolica Nostra potestate constituimus Exarchatum Apostolicum Foederatarum Civitatum Americae Septentrionalis pro christifidelibus ritus Syro-Malankarensis illic commorantibus. Novam hanc communitatem obnoxiam facimus Congregationi pro Ecclesiis Orientalibus. Cetera secundum praescripta canonum Ecclesiarum Orientalium perficiantur. Expleta feliciter constitutione dicti Exarchatus, ad memoratam Congregationem authenticum exemplar actus peractae exsecutionis remittatur.

Hanc denique Constitutionem Nostram tam nunc quam in posterum ratam esse iubemus, contrariis quibuslibet causis minime obsistentibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die decimo quinto mensis Iulii, anno Domini bismillesimo decimo, Pontificatus Nostri sexto.

THARCISIUS card. BERTONE
Secretarius Status

LEONARDUS card. SANDRI
Congr. pro Ecclesiis Orientalibus Praef.

Franciscus Di Felice, Protonot. Apost.
Laurentius Civili, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. CII (2010), n. 9, pp. 529-530

[1] Cfr. Orientalium Ecclesiarum, 1.

 

 

Copyright 2010 - Libreria Editrice Vaticana

 

top