 |
BENEDICTUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
KARONGANA*
IN MALAVIO NOVA DIOECESIS
CONSTITUITUR
KARONGANA APPELLANDA
Quo in Malavio efficacius illorum christifidelium bonum promoveretur et ideo
nova ibidem dioecesis constitueretur, Congregatio pro Gentium Evangelizatione,
habito favorabili voto Venerabilis Fratris Nicolai Girasoli, Archiepiscopi
titulo Egnatini in Apulia atque Apostolici in Malavio Nuntii, ad Nos admovit
huiusmodi petitionem. Quamobrem, illius Dicasterii precibus annuentes ac re bene
perpensa, de apostolica Nostra auctoritate ea, quae sequuntur, decernimus ac
iubemus. A dioecesi Mzuzuensi totum territorium districtuum civilium, quod vulgo
nuncupatur Karonga et Chipita, distrahimus, ex quo novam dioecesim Karonganam
appellandam constituimus. Praecipimus etiam ut conditae dioecesis episcopalis
sedes in urbe vulgo Karonga statuatur. Templum ibidem exstans, Deo in honorem Sanctae Mariae dicatum, ad gradum et dignitatem Ecclesiae cathedralis evehimus.
Karonganam Ecclesiam suffraganeam facimus Metropolitanae Ecclesiae Blantyrensi
atque iurisdictioni Congregationis pro Gentium Evangelizatione obnoxiam. Cetera
vero secundum canonicas leges temperentur. Quae statuimus, perficienda
committimus Venerabili Fratri Nicolao Girasoli quem diximus, vel, eo absente,
illi, qui negotia curat Apostolicae Nuntiaturae in Malavio, eidem necessarias
tribuentes et opportunas facultates etiam subdelegandi, ad effectum de quo
agitur, quemlibet alium virum in ecclesiastica dignitate constitutum, onere
imposito Congregationi pro Gentium Evangelizatione authenticum exemplar actus
peractae exsecutionis, cum primum fas erit, mittendi. Hanc denique
Constitutionem Nostram nunc et in posterum ratam esse volumus, contrariis
quibuslibet rebus non obstantibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, die vicesimo primo mensis Iulii, anno Domini
bis millesimo decimo, Pontificatus Nostri sexto.
|
THARCISIUS card. BERTONE Secretarius Status
|
IVAN card. DIAS Congr. pro Gentium Evang. Praef.
|
Marcellus Rossetti, Protonot. Apost. Leonardus
Erriquenz,
Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. CII (2010), n. 9, pp. 530-531
© Copyright 2010 -
Libreria Editrice Vaticana
|