The Holy See
back up
Search
riga

BENEDICTUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

BUNDANA*

IN TANZANIA NOVA CONDITUR DIOECESIS BUNDANA

 

Cum esset petitum ut in Tanzania archidioecesis MvanzaŽnsis et dioecesis Musomensis ita dividerentur ut nova dioecesis constitueretur ad aptius provehendam aeternam salutem Christi fidelium ibidem degentium eorumque regimini efficacius consulendum, Congregatio pro Gentium Evangelizatione, omnibus mature perpensis habitoque pariter faventi voto Venerabilis Fratris Iosephi Chennoth, Archiepiscopi titulo Milevitani atque in memorata Natione Apostolici Nuntii, admotae postulationi censuit esse concedendum. Nos igitur, Successor beati Petri et universalis Pater, talem sententiam ratam habentes, summa Apostolica potestate haec decernimus.

Ab archidioecesi MvanzaŽnsis separamus territorium districtuum civilium Ukerewe et Ukara, a dioecesi autem Musomensi disiungimus territorium districtuum civilium Saragana et Mabui; ex iisque distractis locis novam condimus dioecesim Bundanam, quam metropolitanae Ecclesiae MvanzaŽnsis suffraganeam facimus atque iurisdictioni Congregationis pro Gentium Evangelizatione subicimus. Praeterea iubemus episcopalem sedem poni in civitate ę Bunda Ľ atque templum ibidem exstans, Deo in honorem Sancti Pauli dicatum, ad dignitatem Cathedralis ecclesiae evehimus; cetera vero secundum canonicas leges temperentur.

Quae praescripsimus perducet ad exitum praedictus Venerabilis Frater Iosephus Chennoth, qui, re acta, curabit documenta exaranda sincerisque exemplis Congregationi pro Gentium Evangelizatione mittenda. Hanc denique Constitutionem Nostram iugiter ratam esse volumus, contrariis rebus nihil obstantibus.

Datum Romae, apudS. Petrum, die vicesimo septimo mensis Novembris, anno Domini bis millesimo decimo, Pontificatus Nostri sexto.

THARCISIUS card. BERTONE
Secretarius Status

IVAN card. DIAS
Congr. pro Gentium Evang. Praef.


Franciscus Bruno, Protonot. Apost.
Leonardus Erriquenz, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. CIII (2011), n. 1, pp. 4-5

 

© Copyright 2010 - Libreria Editrice Vaticana

 

top