BENEDICTUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
GAUANA*
IN BURKINA FASO NOVA CONDITUR DIOECESIS GAUANA
Cum petitum esset nuper ut in Burkina Faso dioecesis Diebuguensis ita
divideretur ut nova dioecesis constitueretur ad aptius provehendam aeternam
salutem Christifidelium ibidem degentium eorumque regimini efficacius
consulendum, Congregatio pro Gentium Evangelizatione, omnibus mature perpensis
habitoque pariter faventi voto Venerabilis Fratris Viti Rallo, Archiepiscopi
titulo Albensis atque in memorata Natione Apostolici Nuntii, admotae
postulationi, animarum bono profuturae, censuit esse concedendum. Nos igitur,
Successor beati Petri et universalis Pater, talem sententiam ratam habentes,
summa Apostolica potestate haec decernimus. A dioecesi Diebuguensi separamus
territorium Provinciarum civilium Poni et Noumbiel; ex iisque distractis locis
novam condimus dioecesim Gauanam, quam metropolitanae Ecclesiae Bobodiulassensi
suffraganeam facimus atque iurisdictioni Congregationis pro Gentium
Evangelizatione subicimus. Praeterea iubemus episcopalem sedem poni in civitate
« Gaoua » atque templum ibidem exstans, Sacro Cordi dicatum, ad dignitatem
Cathedralis ecclesiae evehimus; cetera vero secundum canonicas leges temperentur.
Quae praescripsimus perducet ad exitum praedictus Venerabilis Frater Vitus
Rallo, qui, re acta, curabit documenta exaranda sincerisque exemplis
Congregationi pro Gentium Evangelizatione mittenda.
Hanc denique Constitutionem Nostram iugiter ratam esse volumus, contrariis
rebus nihil obstantibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, die tricesimo mensis Novembris, anno Domini bis
millesimo undecimo, Pontificatus Nostri septimo.
Tharsicius card. Bertone
Secretarius Status
Franciscus Di Felice, Protonot. Apost.
Nicolaus E.-M. D. Thevenin,
Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. CIV (2012), n. 2, pp. 84-85.
© Copyright 2011 -
Libreria Editrice Vaticana