The Holy See
back up
Search
riga

BENEDICTUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

BOňNSIS*

IN MONTE LEONINA NOVA DIOECESIS
BOňNSIS APPELLANDA ERIGITUR

 

Petrini ministerii, superno sapientissimoque Dei Consilio Nobis commissi, est dioecesium omnium rationes ita pro rerum temporumque adiunctis disponere, ut facilius et efficacius Christi Evangelium inter homines magis in dies praedicetur, iidemque supernorum copia bonorum uberius fruantur. Hisce de causis, cum Venerabilis Frater Georgius Antonysamy, Archiepiscopus Sulcitanus et Apostolicus Nuntius in Monte Leonino, postulaverit ut archidioecesis Liberae Urbis et Boe®nsis divideretur atque nova illic erigeretur ecclesiastica circumscriptio, has oblatas preces excipiendas esse censuimus. Quamobrem, praehabito favorabili voto quorum interest, audito Consilio Congregationis pro Gentium Evangelizatione, de plenitudine Apostolicae Nostrae potestatis statuimus ut ab archidioecesi Liberae Urbis et BoŽnsis totum territorium distrahatur, quod regiones civiles vulgo Bo, Bonthe, Moyamba, et Pujehun complectitur, idque in novam dioecesim erigimus, BoŽnsem appellandam, quam Metropolitanae Ecclesiae Liberae Urbis suffraganeam atque iurisdictioni Congregationis pro Gentium Evangelizatione obnoxiam facimus. Sedem novae dioecesis in urbe vulgo nuncupata Bo statuimus, templumque inibi exstans, Deo in honorem Cordis Immaculati Mariae dicatum, ad gradum et dignitatem ecclesiae Cathedralis evehimus, iuribus ac privilegiis concessis quae ad huiusmodi templa spectant. Cetera vero secundum canonicas leges temperentur. Quae statuimus, perfıcienda committimus Venerabili Fratri Georgio Antonysamy, Archiepiscopo Sulcitano et Apostolico Nuntio in Monte Leonino, onere imposito authenticum exemplar actus peractae exsecutionis, cum primum fas erit, Congregationi pro Gentium Evangelizatione remittendi.

Hanc denique Constitutionem Nostram nunc et in posterum ratam esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die decimo quinto mensis Ianuarii, anno Domini bis millesimo undecimo, Pontificatus Nostri sexto.

THARCISIUS card. BERTONE
Secretarius Status

IVAN card. DIAS
Congr. pro Gentium Evang. Praef.


Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
Nicolaus E. - M.D. Thevenin, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. CIII (2011), n. 2, pp. 87-88

 

© Copyright 2011 - Libreria Editrice Vaticana

 

top