The Holy See
back up
Search
riga

BENEDICTUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

ORDINARIATUS MILITARIS IN BOSNIA ET HERZEGOVIA*

ORDINARIATUS MILITARIS IN BOSNIA ET HERZEGOVIA CONDITUR

 

Magni aestimamus, gravissimum Successoris Petri munus exercentes, illos qui patriam suam aliaque bona secundum iustitiam defendunt eisque necessaria spiritualia iuvamina providenda curamus. Nunc igıtur, cum inter Apostolicam Sedem et Bosniam et Herzegoviam inita sit pactio, eum in finem ut militibus et christifidelibus catholicis ad copias terrestres, maritimas et aėreas pertinentibus stabili firmioreque ratione spiritualia praestentur adiumenta, Nos, suppleto quatenus opus sit eorum interesse habentium vel habere praesumentium consensu, Ordinariatum Militarem in Bosnia et Herzegovia constituimus, sollicito animo cupientes ut ibidem milites eorumque necessarii iisdem bonis frui possint quibus ceteris in Nationibus christiani gaudent eiusmodi munus adimplentes. Ordinariatus Militaris regetur normis generalibus Constitutionis Apostolicae « Spirituali militum curae », propriis Statutibus ab Apostolica Sede editis et legibus ecclesiasticis universalibus. Ad haec omnia perficienda deputamus Venerabilem Fratrem Alexandrum D’Errico, Archiepiscopum titulo Carinensem, in Bosnia et Herzegovia Apostolicum Nuntium, opportunis et necessariis eidem collatis facultatibus, etiam subdelegandi ad effectum de quo agitur, quemlibet virum in ecclesiastica dignitate constitutum, et onere imposito ad Congregationem pro Episcopis authenticum exemplar actus peractae exsecutionis quam primum mittendi. Has denique Litteras Nostras firmas esse nunc et in posterum tempus volumus, quibuslibet rebus nihil obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die primo mensis Februarii, anno Domini bismillesimo undecimo, Pontificatus Nostri sexto.

THARCISIUS card. BERTONE
Secretarius Status

MARCUS card. OUELLET
Congr. pro Gentium Evang. Praef.


Leonardus Erriquenz, Protonot. Apost.
Franciscus Bruno, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. CIII (2011), n. 3, pp. 171-172

 

© Copyright 2011 - Libreria Editrice Vaticana

 

top