The Holy See
back up
Search
riga

BENEDICTUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

LILONGVENSIS*

PROVINCIA ECCLESIASTICA IN MALAVIO ERIGITUR
ET DIOECESIS LILONGVENSIS ADGRADUM ARCHIDIOECESIS ERIGITUR

 

Quotiescumque, Evangelii praeconum opera, Ecclesia in aliquo territorio insigne suscipit incrementum, Nostrum officium est circumscriptiones ecclesiasticas quam rectissime statui rerum aptare. Quamobrem, cum acceperimus Ecclesiam in Malavio, indefesso labore constantique studio Pastorum et fidelium, uberes fructus percepisse, censemus ut efficacius Ecclesiae regimini atque spiritali bono Christifidelium illic degentium provideatur si novam ecclesiasticam ibidem constituamus provinciam. Ideo Congregatione pro Gentium Evangelizatione suadente habitoque voto favorabili quorum interest, de plenitudine Apostolicae Nostrae potestatis novam Provinciam Ecclesiasticam erigimus et dioecesim Lilongvensem ad gradum et dignitatem archidioecesis metropolitanae attollimus, omnibus datis iuribus et honoribus, quae ad huiusmodi Ecclesias de iure communi pertinent; cui ut suffraganeas dioeceses Dedzansem, Mzuzuensem et nuper conditam Karonganam subdimus earumque sacros Praesules auctoritati Sedis Lilongvensis Archiepiscopi obnoxios volumus. Venerabilem vero Fratrem Remigium Iosephum Gustavum Sainte-Marie, M. Afr., adhuc Episcopum Lilongvensem, eiusque successores gradu et insignibus instruimus Archiepiscopi Metropolitae, cum iuribus et privilegiis, officiis et obligationibus propriis. Cetera ad normam iuris canonici expediantur. Quae praescripsimus ad effectum adducat Venerabilis Frater Nicolaus Girasoli, Nuntius Apostolicus in Malavio, confectaeque rei documenta ad Congregationem pro Gentium Evangelizatione mittat, de more signata sigilloque impressa.

Apostolicas denique has Litteras sive nunc sive in posterum ratas esse volumus, contrariis non obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die nono mensis Februarii, anno Domini bismillesimo undecimo, Pontificatus Nostri sexto.

THARCISIUS card. BERTONE
Secretarius Status

IVAN card. DIAS
Congr. pro Gentium Evang. Praef.


Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
Laurentius Civili, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. CIII (2011), n. 3, pp. 172-173

 

Copyright 2011 - Libreria Editrice Vaticana

 

top