The Holy See
back up
Search
riga

BENEDICTUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

IMPFONDENSIS*

IN CONGO PRAEFECTURA APOSTOLICA LIKAULENSIS EXTOLLITUR
AD GRADUM DIOECESIS IMPFONDENSIS APPELLANDAE

 

Cum Servus Dei et Veneratus Decessor Noster Ioannes Paulus II ecclesialem communitatem Likualensem ultra decem abhinc annos Praefecturam Apostolicam constitui iure voluerit, laetissimi quidem interea tantis cernimus effloruisse catholicae pietatis navitatisque progressibus, ut ea nova altioreque collocatione inter Ecclesias particulares novoque ideo canonico gradu in praesens dignissima prorsus videatur. Quo profecto auctu non solum ipsi Praefecto Apostolico, decem inibi annos indefesse assidueque operanti, necnon Congregationi S. Spiritus sub tutela Immaculati Cordis Beatissimae Virginis Mariae, merita laus tribueretur, verum etiam copiosiores pastoralis curae fructus exspectari in posterum posset. Hac ideo de re, ex Consilio Congregationis pro Gentium Evangelizatione, audito etiam Venerabili Fratre Ioanne Romaeo Pawłowski, Archiepiscopo titulo Seinensi atque Apostolico in Congo Nuntio, necnon aliis quorum interest, Apostolica Nostra usi potestate Praefecturam Apostolicam Likualensem ad dioecesis dignitatem attollimus et mutato nomine in dioecesim Impfondensem erigimus, iisdem finibus servatis factisque iuribus et concessionibus congruis. Cetera autem omnia secundum praescripta iuris canonici temperentur. Volumus vero ut haec iussa Nostra exsequenda curet Venerabilis Frater Ioannes Romaeus Pawłowski, quem diximus, vel qui eo tempore, quo haec decreta ad rem adducentur, Apostolicae in Congo Nuntiaturae praeerit. Qui autem negotium perfecerit, exactae rei documenta, rite subscripta, ad Congregationem pro Gentium Evangelizatione mittet. Contrariis quibusvis causis neutiquam obsistentibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die undecimo mensis Februarii, anno Domini bismillesimo undecimo, Pontificatus Nostri sexto.

THARCISIUS card. BERTONE
Secretarius Status

IVAN card. DIAS
Congr. pro Gentium Evang. Praef.


Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
Laurentius Civili, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. CIII (2011), n. 3, pp. 173-174

 

Copyright 2011 - Libreria Editrice Vaticana

 

top