Index   Back Top Print

[ LA ]

BENEDICTUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

KONDOAËNSIS*

IN TANZANIA NOVA CONDITUR DIOECESIS KONDAËNSIS

 

Cum ad provehendam aeternam salutem gregis Dominici in Tanzania eiusque regimini facilius et efficacius consulendum petitum esset nuper ut ıbidem nova constitueretur dioecesis, Congregatio pro Gentium Evangelizatione, omnibus mature perpensis habitoque pariter faventi voto Venerabilis Fratris Iosephi Chennoth, Archiepiscopi titulo Milevitani atque in memorata Natione Apostolici Nuntii, admotam postulationem censuit esse accipiendam. Nos igitur, Qui gravissimo fungimur munere supremi Pastoris universae Catholicae Ecclesiae, talem sententiam ratam habentes, summa Apostolica potestate haec decernimus. A dioecesi Dodomaënsi separamus territorium districtuum civilium Kondoa et Usandawe; ex eoque novam condimus dioecesim Kondoaënsem, quam metropolitanae Sedi Daressalaamensi suffraganeam facimus atque iurisdictioni Congregationis pro Gentium Evangelizatione subicimus. Praeterea iubemus Episcopi sedem poni in civitate Kondoa templumque Sancti Spiritus, ibidem exstans, ad dignitatem Cathedralis ecclesiae evehimus; cetera vero secundum canonicas leges temperentur. Quae praescripsimus perducet ad exitum praedictus Venerabilis Frater Iosephus Chennoth, qui re acta, curabit documenta exaranda sincerisque exemplis Congregationi pro Gentium Evangelizatione mittenda. Hanc denique Apostolicam Constitutionem nunc et in posterum ratam esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.

Datum Roma, apud S. Petrum, die duodecimo mensis Martii, anno Domini bis millesimo undecimo, Pontificatus Nostri sexto.

THARCISIUS card. BERTONE
Secretarius Status

IVAN card. DIAS
Congr. pro Gentium Evang. Praef.


Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
Franciscus Di Felice, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. CIII (2011), n. 4, p. 251

 

© Copyright 2011 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana