The Holy See
back up
Search
riga

BENEDICTUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

MACHIQUESENSIS*

VICARIATUS APOSTOLICUS MACHIQUESENSIS IN VENETIOLA
AD GRADUM AC DIGNITATEM DIOECESIS EVEHITUR SERVATIS IISDEM
FINIBUS ET NOMINIBUS SIVE DE CURIA SIVE IN LINGUA LOCI PROPRIA

 

Cum Vicariatus Apostolicus Machiquesensis hisce postremis temporibus catholicorum numero fidelium operibusque religiosis et civilibus auctus haud parva incrementa esset consecutus, Venerabilis Frater Ramirus Díaz Sánchez, O.M.I., Episcopus titulo Laritanus et Vicarius Apostolicus Machiquesensis, de consensu Conferentiae Episcopalis Venetiolanae, abhac Apostolica Sede petivit ut hic Vicariatus Apostolicus ad gradum ac dignitatem dioecesis eveheretur. Nos igitur, Successor Beati Petri et universalis Pater, praehabito faventi voto Venerabilis Fratris Petri Parolin, Archiepiscopi titulo Aquipendiensis et in Venetiola Apostolici Nuntii, consensu Congregationis pro Gentium Evangelizatione obtento, de consilio Congregationis pro Episcopis, existimantes id in Sanctae Matris Ecclesiae profectum inque simul animarum bonum esse cessurum, admotae postulationi libenter concedendum esse putavimus. Summa igitur Nostra potestate Vicariatum Apostolicum Machiquesensem ad gradum ac dignitatem dioecesis attollimus, iisdem servatis finibus, quibus nunc ipse terminatur, et nominibus sive de Curia sive in lingua loci propria. Sic conditae dioecesis episcopalem sedem in urbe « Machiques » ponimus, ibique exstans templum, Deo in honorem Beatissimae Virginis Mariae « del Carmen » dicatum, ad gradum ac dignitatem ecclesiae Cathedralis evehimus cuique propria insignia, privilegia honoresque tribuimus. Praeterea dioecesim Machiquesensem suffraganeam facimus metropolitanae Sedi Maracaibensi eiusque Episcopum metropolitico iuri Archiepiscopi Maracaibensis subicimus iisdem iuribus, privilegiis, insignibus honoribusque ornatum atque oneribus officiisque adstrictum, quae Praesulum Ordinariorum locorum propria sunt. Mandamus etiam ut quam primum ibi Collegium Consultorum ad normam iuris communis constituatur qui Episcopo, Consilio et opera, valido sint auxilio. Cetera vero secundum canonicas leges temperentur. Quae statuimus perficienda committimus Venerabili Fratri Petro Parolin, quem diximus, vel, absente eo, illi, qui curat negotia Sanctae Sedis in Republica Bolivariana Venetiolae, eisdem tribuentes necessarias et opportunas facultates etiam subdelegandi, ad effectum de quo agitur, quemlibet virum in ecclesiastica dignitate constitutum, onere imposito Congregationi pro Episcopis authenticum exemplar actus peractae exsecutionis, cum primum fas erit, mittendi. Hanc denique Constitutionem Nostram nunc et in posterum ratam esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die nono mensis Aprilis, anno Domini bis millesimo undecimo, Pontifıcatus Nostri sexto.

 

THARCISIUS card. BERTONE
Secretarius Status

MARCUS card. OUELLET
Congr. pro Episcopis Praef.


 

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
Nicolaus E. -M. D. Thevenin, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. CIII (2011), n. 7, pp. 435-436.

 

 

© Copyright 2011 - Libreria Editrice Vaticana

 

top