MALANIENSIS*
IN ANGOLIA CONSTITUITUR NOVA PROVINCIA
ECCLESIASTICA MALANIENSIS, CUIUS METROPOLITANA ECCLESIA ERIT SEDES EIUSDEM
NOMINIS
Cum in Angolia Catholica Ecclesia haud parva
incrementa passim suscepisset, ut ipsis Episcopis, sacerdotibus, religiosis
viris atque mulieribus et Christifidelibus ibi operose adlaborantibus meritae
tribueretur testimonium audis eorumque animi incitarentur ad maiores in dies
exantlandos labores necnon ut ipsa Ecclesia firmius constabiliretur, Congregatio
pro Gentium Evangelizatione, re mature perpensa auditisque pariter eorum, quorum
interest, faventibus votis, censuit nuper novam Provinciam Ecclesiasticam ibidem
esse condendam. Nos vero de totius Dominici gregis bono solliciti, talem
sententiam ratam habentes, summa Apostolica potestate sequentia decernimus.
Novam Ecclesiasticam Provinciam constituimus Malaniensem efformatam dioecesi
Malaniensi, quae erit metropolitana Sedes, atque dioecesibus Uiiensi et
Ndalatandensi uti Sedibus suffraganeis. Insuper Venerabilem Fratrem Aloisium
Mariam Pérez de Onraita Aguirre, hactenus Episcopum Malaniensem, renuntiamus
Archiepiscopum Metropolitam Malaniensem. Quae praescripsimus perficienda
committimus Venerabili Fratri Novato Rugambwa, Archiepiscopo titulo Tagariensi
et Apostolico Nuntio in Angolia, onere imposito mittendi sincerum exemplar actus
effectae exsecutionis memoratae Congregationi. Hanc denique Constitutionem nunc
et in posterum ratam esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, die duodecimo mensis Aprilis, anno Domini
bis millesimo undecimo, Pontificatus Nostri sexto.
|
THARCISIUS card. BERTONE Secretarius Status
|
IVAN card. DIAS
Congr. pro Gentium Evangelizatione Praefectus |
Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
Nicolaus E. -M.
D. Thevenin,
Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. CIII (2011), n. 7, pp. 436-437.
© Copyright 2011 -
Libreria Editrice Vaticana