The Holy See
back up
Search
riga

BENEDICTUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

PASSOFUNDENSIS*

NOVA CONDITUR PROVICIA ECCLESIASTICA SCILICET PASSOFUNDENSIS CUIUS SEDES AD DIGNITATEM ECCLESIAE METROPOLITANAE ATTOLLITUR

 

 

Ad totius dominici gregis tutelam destinati, pastorali nimirum permoti studio curam continenter adhibemus, ut salutifera Iesu Christi beneficia quam amplissimam multitudinem attingant. Quapropter Nos aptare festinamus ecclesiastica instituta ut proposita haec commodius absolvantur. Ideo postulantibus Brasiliae Praesulibus, suffragante Venerabili Fratre Laurentio Baldisseri, Archiepiscopo titulo Diocletianensi et in Brasilia Apostolico Nuntio, de consilio Congregationis pro Episcopis, Apostolica Nostra potestate suffulti, haec quae sequuntur decernimus et statuimus: Passofundensem Sedem episcopalem a metropolitico iure Ecclesiae Portalegrensis in Brasilia separamus eandemque ad gradum archiepiscopalis metropolitanae Ecclesiae attollimus, iura simul et privilegia tribuentes quibus ad iuris normas reliquae metropolitanae Sedes fruuntur. Nova condita Provincia Ecclesiastica Passofundensis constituitur Ecclesia eiusdem nominis et dioecesibus Vaccariensi, Vestphaleniana et Ereximensi. Exinde Passofundensem pro tempore Praesulem dignitate archiepiscopali et Metropolitae gradu insignimus atque iuribus, privilegiis officiisque cumulamus quibus Metropolitae ad normas canonum decorantur et detinentur. Praefatae Sedis in praesentia Episcopum, scilicet Venerabilem Fratrem Petrum Ercilium Simon, dignitate archiepiscopali et gradu Metropolitae honestamus eidemque onera et obligationes addimus, secundum sacrorum canonum praescripta. Haec omnia ad expedienda Venerabilem Fratrem Laurentium Baldisseri, quem supra memoravimus, legamus, facta videlicet facultate quempiam alium virum in ecclesiastica dignitate constitutum subdelegandi. Re demum ad exitum perducta, documenta conficiantur, quorum sincera exempla ad Congregationem pro Episcopis mittantur. Cetera cuncta ad iuris normas legesve absolvantur, contrariis rebus minime quibuslibet obsistentibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die tertio decimo mensis Aprilis, anno Domini bis millesimo undecimo, Pontificatus Nostri sexto.

 

THARCISIUS card. BERTONE
Secretarius Status

MARCUS card. OUELLET
Congr. pro Episcopis Praef.


 

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
 Franciscus Di Felice, Protonot. Apost.


 

*A.A.S., vol. CIII (2011), n. 7, pp. 442-443.

 

 

Copyright 2011 - Libreria Editrice Vaticana

 

top