BENEDICTUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
PELOTENSIS*
IN BRASILIA CONSTITUITUR NOVA PROVINCIA
ECCLESIASTICA PELOTENSIS, CUIUS METROPOLITANA ECCLESIA ERIT SEDES EIUSDEM
NOMINIS
Sacrorum Antistites Conferentiae Nationalis Episcoporum Brasiliae, maiori
spirituali Christifidelium bono studentes consulere, ab hac Apostolica Sede
unanimo consensu postulaverunt ut, dismembrato territorio Provinciae
Ecclesiasticae Portalegrensis in Brasilia, quae multitudine civium ac numero
dioecesium suffraganearum eminet, nova Provincia Ecclesiastica Pelotensis
constitueretur. Nos vero pro gravissimo, quo fungimur, munere solliciti de
cunctis particularibus Ecclesiis, praehabito faventi voto Venerabilis Fratris
Laurentii Baldisseri, Archiepiscopi titulo Diocletianensis et in eadem Natione
Apostolici Nuntii, de consilio Congregationis pro Episcopis admotae postulationi,
Sanctae Matri Ecclesiae animarumque saluti profuturae, libenter concedendum esse
putavimus. Summa igitur Nostra potestate quae sequuntur decernimus. Sedem
episcopalem Pelotensem a metropolitico iure Ecclesiae Portalegrensis in Brasilia
seiungimus et ad gradum archiepiscopalis metropolitanae Sedis evehimus, cui
proinde iura ac privilegia conferimus, quibus ceterae metropolitanae Sedes ad
normam iuris fruuntur. Nova condita Provincia Ecclesiastica Pelotensis
efformabitur metropolitana Ecclesia eiusdem nominis atque dioecesibus Bagensi et
Rivograndensi, hactenus ad Provinciam Ecclesiasticam Portalegrensem in Brasilia
pertinentibus. Insuper Pelotensem pro tempore sacrorum Antistitem
archiepiscopali dignitate et gradu Metropolitae insignimus iuribus ac
privilegiis cumulatum, quae in catholico orbe sunt secundum canonum normam
ceteris Metropolitis, dum aequalibus etiam oneribus et obligationibus
obstringimus quibus ipsi ligantur. Praeterea Sedis Pelotensis nunc Praesulem,
Venerabilem Fratrem Hyacinthum Bergmann ad archiepiscopalem dignitatem et gradum
Metropolitae promovemus, quem iuribus quoque exornamus ac privilegiis, quibus
potiuntur alii Metropolitae, at oneribus similiter nectimus et obligationibus,
quibus iidem subiciuntur. Quae praescripsimus perficienda committimus memorato
Venerabili Fratri Laurentio Baldisseri, eidem tribuentes necessarias et
opportunas facultates etiam subdelegandi, ad effectum de quo agitur, quemlibet
alium virum in ecclesiastica dignitate constitutum, onere imposito sincerum
exemplar actus effectae exsecutionis Congregationi pro Episcopis, quam primum
fas erit, mittendi. Hanc denique Constitutionem Nostram nunc et in posterum
ratam esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, die decimo tertio mensis Aprilis, anno
Domini bis millesimo undecimo, Pontificatus Nostri sexto.
|
THARCISIUS card. BERTONE Secretarius Status
|
MARCUS card. OUELLET Congr. pro Episcopis Praef.
|
Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
Franciscus Di Felice,
Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. CIII (2011), n. 7, pp. 439-440.
© Copyright 2011 -
Libreria Editrice Vaticana