The Holy See
back up
Search
riga

BENEDICTUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

SANCTAE MARIAE*

IN BRASILIA CONSTITUITUR NOVA PROVINCIA ECCLESIASTICA SANCTAE MARIAE, CUIUS METROPOLITANA ECCLESIA ERIT SEDES EIUSDEM NOMINIS

 

Spiritali itineri nec non regimini Christifidelium Brasiliensium Nos, Qui pergrave Successoris Petri munus exercemus, consulere volentes, maxima diligentia petitionem consideravimus istius Nationis Conferentiae Episcoporum qui expostulaverunt ut, dismembrato territorio Provinciae Ecclesiasticae Portalegrensis in Brasilia, quae multitudine civium ac numero dioecesium suffraganearum eminet, nova constitueretur Ecclesiastica Provincia Sanctae Mariae nuncupanda. Condicionem illorum fidelium diligenter inspicientes, quos precibus Nostris assidue comitamur, praehabito favorabili voto Venerabilis Fratris Laurentii Baldisseri, Archiepiscopi titulo Diocletianensis et in Brasilia Apostolici Nuntii, summa Apostolica potestate haec quae sequuntur decernimus: Sanctae Mariae Sedem episcopalem a metropolitico iure Ecclesiae Portalegrensis in Brasilia seiungimus et ad fastigium archiepiscopalis metropolitanae Ecclesiae attolimus eique iura et privilegia conferimus quibus ceterae metropolitanae Sedes, ad normam iuris, gaudent. Nova erecta Provincia Ecclesiastica Sanctae Mariae efformabitur metropolitana Ecclesia eiusdem nominis et dioecesibus Uruguaianensi, Crucis Altae, Angelopolitana, Sanctae Crucis in Brasilia et CachoŽirensi Australi, hactenus ad Provinciam Ecclesiasticam Portalegrensem in Brasilia spectantibus. Insuper pro tempore Sanctae Mariae sacrorum Antistitem dignitate archiepiscopali et gradu Metropolitae insignimus atque iuribus et privilegiis cumulamus quibus in orbe catholico Metropolitae, iuxta canonum normam, ornantur, oneribus pariter et obligationibus gravamus quibus ipsi ligantur. Praefatae igitur Sedis Sanctae Mariae Praesulem, Venerabilem Fratrem Aelium Adelar Rubert, ad dignitatem archiepiscopalem ac gradum Metropolitae promovemus, iuribus ac privilegiis ornamus quibus Metropolitae fruuntur, oneribus et obligationibus nectimus quibus iidem subiciuntur. Ad haec tandem explenda, quae per has Litteras statuimus, memoratum Nuntium Apostolicum in Brasilia deputamus, necessarias eidem tribuentes facultates etiam subdelegandi ad effectum de quo agitur quemlibet virum in ecclesiastica dignitate constitutum, onere imposito ad Congregationem pro Episcopis authenticum exemplar actus peractae exsecutionis remittendi. Hanc denique Constitutionem Nostram nunc et in posterum ratam esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die decimo tertio mensis Aprilis, anno Domini bismillesimo undecimo, Pontificatus Nostri sexto.

 

THARCISIUS card. BERTONE
Secretarius Status

MARCUS card. OUELLET
Congr. pro Episcopis Praef.


 

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
 Nicolaus E. -M. D. Thevenin, Protonot. Apost.


 

*A.A.S., vol. CIII (2011), n. 7, pp. 441-442.

 

 

© Copyright 2011 - Libreria Editrice Vaticana

 

top