BENEDICTUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
NAVIRAIENSIS*
DETRACTIS A DIOECESI AURATOPOLITANA NONNULLIS MUNICIPIIS
NOVA DIOECESIS IN BRASILIA CONSTITUITUR, NAVIRAIENSIS APPELLANDA
Summi Nostri muneris
inter gravissima officia, quae Deo iubente suscepimus gerenda, maximi momenti
esse arbitramur Ecclesiarum statum aptius disponere atque ordinare: Nos enim non
latet hac ratione animarum salutem uberiore fructu comparari, reique catholicae
magna incrementa in toto terrarum orbe afferri. Qua de re, cum Venerabilis
Frater Redovinus Rizzardo, C.S., Episcopus Auratopolitanus, antea Conferentia
Episcoporum Brasiliensi comperta, iam ab Apostolica Sede petierit, ut suae
dioecesis dismembrato territorio nova dioecesis conderetur, Nos, audito
Venerabili Fratre Laurentio Baldisseri, in ea Natione Nuntio Apostolico atque
Archiepiscopo titulo Diocletianensi, item de consilio Congregationis pro
Episcopis, Apostolica auctoritate Nostra haec decernimus. A dioecesi
Auratopolitana detrahimus hoc territorium, prout in praesens lege civili
circumscribitur, municipiorum vulgo nuncupatorum: Naviraí, Anaurilândia, Angélica,
Bataguassu, Batayporã, Eldorado, Iguatemi, Itaquiraí, Ivinhema, Japorã, Jateí, Juti, Mundo Novo, Nova Andradina, Novo Horizonte do Sul, Paranhos, Sete Quedas,
Tacuru et Taguarussu, e quibus novam dioecesim constituimus, quae a nomine urbis
Naviraí Naviraiensis appellabitur. In hac vero urbe Episcopus sedem collocabit
in exstanti ibi paroeciali templo, Deo in honorem « Dominae Nostrae de Fatima »
dicato, cui omnia tum iura tum honores facimus templi cathedralis. Novam
Ecclesiam Sedi Metropolitanae subicimus Campi Grandis tamquam suffraganeam,
cuius Praesuli, pro tempore metropolitico iuri Archiepiscopo, Episcopus
Naviraiensis obnoxius erit. Cetera autem omnia secundum praescripta iuris
canonici temperentur. Volumus vero ut haec iussa Nostra exsequenda curet
Venerabilis Frater Laurentius Baldisseri, quem diximus, vel qui eo tempore, quo
haec decreta ad rem adducentur, Apostolicae in Brasilia Nuntiaturae praeerit.
Qui autem negotium perfecerit, exactae rei documenta, rite subscripta, cum
primum fas erit, ad Congregationem pro Episcopis mittet. Contrariis quibusvis
causis neutiquam obsistentibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, in vigilia Ascensionis Domini, die primo
mensis Iunii, anno Domini bis millesimo undecimo, Pontificatus Nostri septimo.
|
THARCISIUS card. BERTONE Secretarius Status
|
MARCUS card. OUELLET Congr. pro Episcopis Praef.
|
Franciscus Di Felice, Protonot. Apost.
Franciscus Piva,
Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. CIII (2011), n. 6, pp. 367-368.
© Copyright 2011 -
Libreria Editrice Vaticana