TORONTINA*
IN CANADA NOVA CHALDAEORUM EPARCHIA CONDITUR
Qui regimen exercemus universae catholicae Familiae, curam adhibere non
omittimus de singulis Ecclesiis toto terrarum orbe constitutis. Itaque Filiis
Nostris de ritu Chaldaico consulere exoptantes, qui labente temporis cursu,
varias ob necessitudines propriis regionibus relictis, novam residentiae et
operis sedem in hospitalibus Canadae terris invenerunt, bene fieri censuimus,
si, iuxta preces Congregationis pro Ecclesiis Orientalibus nova inibi
circumscriptio ecclesiastica pro illis constitueretur. Qua re, praehabito
consilio Venerabilis Fratris Nostri Patriarchae Babylonensis Chaldaeorum, una
cum eius Synodo, itemque annuente Conferentia Canadae Episcoporum, necnon audito
Venerabili Fratre Petro López Quintana, Archiepiscopo titulo Acropolitano atque
in ea Natione Nuntio Apostolico, aliisque quorum interest, Apostolica Nostra ex
potestate, pro fidelibus Chaldaici ritus in Canada commorantibus novam eparchiam
Sancti Addai in urbe Torontina condimus cuiusque eparchialem sedem
Toronti ponimus, cum omnibus iuribus et obligationibus tali novae condicioni
inhaerentibus, ad normam Canonum Ecclesiarum Orientalium Codicis, Quae iussimus
ad effectum rite adducantur deque absoluto negotio sueta documenta exarentur et
Congregationi pro Ecclesiis Orientalibus mittantur. Hanc denique Apostolicam
Constitutionem iugiter ratam esse volumus, contrariis rebus nihil obstantibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, die quarto decimo mensis Iunii, anno Domini
bis millesimo undecimo, Pontificatus Nostri septimo.
Tharsicius card. Bertone
Secretarius Status
Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
Franciscus Piva,
Protonot. Apost., s.n.
*A.A.S., vol. CIII (2011), n.8, pp.511-512.
© Copyright 2011 -
Libreria Editrice Vaticana