SYLHETENSIS*
IN BANGLADESA NOVA CONDITUR DIOECESIS SYLHETENSIS
Missionali Ecclesiae navitati Nos, beati Petri Successor, valde volentes
favere, sollicitam nunc vertimus mentem ad fideles in Bangladesa degentes. Eorum
igitur spiritales perspicientes necessitates, de nova cogitamus dioecesi, sicut
expostulatum est, ibi instituenda. Idcirco, quorum interest cognita sententia,
de consilio Congregationis pro Gentium Evangelizatione, plenitudine Apostolicae
Nostrae potestatis, territorium districtuum civilium vulgo Sylhet, Sunamganj,
Habigganj et Moulibazar ab Archidioecesi Dacchensi abstrahimus, ex quibus
novam Dioecesim erigimus Sylhetensem appellandam. Novae ecclesialis communitatis
sedem in urbe v.d. Lokhipur statuimus templumque ibidem exstans, Deo in honorem
Divinae Misericordiae dicatum, ad gradum evehimus templi Cathedralis, cunctis
consentaneis concessis iuribus et privilegiis. Dioecesim Sylhetensem
Metropolitanae Ecclesiae Dacchensi suffraganeam facimus atque iurisdictioni
Congregationis Gentium Evangelizatione subicimus. Cetera vero secundum canonicas
leges temperentur. Ad haec tandem explenda, quae per has Litteras statuimus,
Venerabilem Fratrem Iosephum Marino, Archiepiscopum titulo Natchitochensem et
Apostolicum Nuntium in Bangladesa, deputamus, onere imposito ad memoratam
Congregationem authenticum exemplar actus peractae exsecutionis remittendi. Hanc
denique Constitutionem Nostram nunc et in posterum ratam esse volumus,
contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die octavo mensis Iulii, anno Domini
bismillesimo undecimo, Pontificatus Nostri septimo.
Tharsicius card. Bertone
Secretarius Status
Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
Franciscus Bruno,
Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. CIII (2011), n.8, pp. 512-513.
© Copyright 2011 -
Libreria Editrice Vaticana