MALAESIA
*
IN MALAESIA NUNTIATURA APOSTOLICA CONDITUR.
Cum inter Apostolicam Sedem et Malaesiam publica officiorum vincula feliciter
inita fuerint, ut ex his institutis mutuae necessitudinis rationes rerum
ecclesiasticarum et civilium proferantur incrementa, Nobis peropportunum visum
est Nuntiaturam Apostolicam in eadem constituere. De communi igitur utriusque
partis voto, summa Nostra potestate, harum Litterarum virtute in Malaesia
Nuntiaturam Apostolicam erigimus, factis iuribus, privilegiis, honoribus,
praerogativis et indultis, quae huiusmodi Legationum, in territoriis sub
iurisdictione Congregationis pro Gentium Evangelizatione manentium, propria sunt.
Has denique Litteras, in forma Brevis maioris expeditas, nunc et in posterum
ratas esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXVII mensis
Iulii, anno MMXI, Pontificatus Nostri septimo.
Tharsicius card. Bertone
Secretarius Status
*A.A.S., vol. CIII (2011), n.8, pp. 513-514.
© Copyright 2011 -
Libreria Editrice Vaticana