AZERBAIGIANIENSIS*
IN AZERBAIGIANIA PRAEFECTURA APOSTOLICA
CONDITUR AZERBAIGIANIENSIS APPELLANDA
De iuvandis omnibus Christifidelibus solliciti, cuncta disponere conamur ut
Evangelii nuntius et Domini salutaria beneficia omnia loca contingant et quam
efficacissime ad longinquos etiam populos perveniant. Nunc ob oculos Nostros
gentes versantur quae in Azerbaigiania commorantur, quibus ob eorum spiritales
necessitates opportuna subsidia commodare properamus. Quapropter, favorabili
quorum interest habito suffragio, Missionem « sui iuris » Bacuensem ad gradum
Praefecturae Apostolicae Azerbaigianiensis appellandae elevamus, quam sollicitis
curis Societatis S. Francisci Salesii committimus. Itemque primum Praefectum
Apostolicum Azerbaigianiensem Reverendum Dominum nominamus Vladimirum Fekete,
S.D.B., cum omnibus iuribus et facultatibus eidem Officio adnexis. Haec omnia ad
expedienda ecclesiasticum virum, qui Apostolicae Sedis negotia in Azerbaigiania
curat, legamus. Re tandem ad finem perducta, documenta apparentur, quorum
sincera exempla ad Congregationem pro Gentium Evangelizatione diligenter
mittantur.
Hanc denique Apostolicam Nostram Constitutionem nuncet in posterum
ratam esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die quarto mensis Augusti, anno Domini
bismillesimo undecimo, Pontificatus Nostri septimo.
Tharsicius card. Bertone
Secretarius Status
Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
Franciscus Di Felice,
Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. CIII (2011), n.9, pp.567-568.
© Copyright 2011 -
Libreria Editrice Vaticana