BENEDICTUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
OBIDENSIS*
IN BRASILIA PRAELATURA TERRITORIALIS OBIDENSIS
AD GRADUM AC DIGNITATEM DIOECESIS EVEHITUR SERVATIS IISDEM FINIBUS ET NOMINE
Solet Apostolica Sedes, cum rerum adiuncta id suadent, in Nationum
territoriis ubi Christifidelium communitates iam exsistunt, praelaturas pro
tempore condere earumque regimen Pastoribus Praelatis, etiam episcopali
dignitate praeditis, committere, ut ipsi in iisdem pastorales structuras
instituant ac perficiant donec praelaturae ad eam religiosae vitae firmitatem,
quae par sit dioecesi, perveniant. Cum vero praelatura territorialis Obidensis,
hisce recentioribus annis catholicorum fidelium numero operibusque religiosis et
civilibus auctis necnon foederatarum Ecclesiarum auxiliis atque laudabili
missionariorum opere haud parva incrementa cepisset, Venerabilis Frater
Bernardus Ioannes Bahlmann, O.F.M., Episcopus Praelatus eiusdem praelaturae
territorialis, audita Conferentia Nationali Episcoporum Brasiliae, ab hac
Apostolica Sede petivit ut ista praelatura territorialis ad gradum ac dignitatem
dioecesis eveheretur. Nos quidem, Successor beati Petri et universalis Pater,
praehabito faventi voto Venerabilis Fratris Laurentii Baldisseri, Archiepiscopi
titulo Diocletianensis et in memorata Natione Apostolici Nuntii, de consilio
Congregationis pro Episcopis admotae postulationi, animarum saluti valde
profuturae, libenter concedendum esse putavimus. Summa igitur Nostra potestate,
praelaturam territorialem Obidensem ad gradum ac dignitatem dioecesis attollimus,
servatis iisdem finibus, quibus nunc ipsa terminatur, et nomine. Sic conditae
dioecesis sedem ponimus eadem in civitate, in qua usque in praesens praelaturae
territorialis sedes exstitit, eiusque praelaticium templum ad dignitatem
ecclesiae Cathedralis evehimus cuique propria iura tribuimus. Insuper
Venerabilem Fratrem Bernardum Ioannem Bahlmann, O.F.M., hactenus Episcopum
Praelatum Obidensem, Episcopum dioecesanum Obidensem nominamus cum omnibus
propriis honoribus, insignibus, privilegiis iuribusque et oneribus officiisque.
Praeterea dioecesim Obidensem suffraganeam metropolitanae Sedi Belemensi de Pará
confirmamus eiusque Episcopum metropolitico iuri Archiepiscopi Belemensis de
Pará pro tempore subicimus. Cetera prorsus secundum canonicas leges temperentur.
Haec omnia perficienda committimus praedicto Apostolico Nuntio vel, absente eo,
illi, qui curat negotia Apostolicae Nuntiaturae in Brasilia, eisdem tribuentes
necessarias et opportunas facultates etiam subdelegandi, ad effectum de quo
agitur, quemlibet virum in ecclesiastica dignitate constitutum, onere imposito
Congregationi pro Episcopis authenticum exemplar actus peractae exsecutionis,
cum primum fas erit, mittendi. Hanc denique Constitutionem Nostram nunc et in
posterum ratam esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, die nono mensis Novembris, anno Domini bis
millesimo undecimo, Pontificatus Nostri septimo.
Tharsicius card. Bertone
Secretarius Status
Franciscus Bruno, Protonot. Apost.
Nicolaus E.-M. D. Thevenin,
Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. CIII (2011), n. 12, pp. 788-789.
© Copyright 2011 -
Libreria Editrice Vaticana