BENEDICTUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
IFAKARENSIS*
IN TANZANIA
NOVA
CONDITUR DIOECESIS IFAKARENSIS
Nuper est petitum ut in Tanzania, seiuncto territorio regionis « Kilombero »
a dioecesi Mahengensi, nova conderetur dioecesis ad aeternam provehendam salutem
gregis Dominici ibidem degentis eiusque regimini facilius et efficacius
consulendum. Qua re, Congregatio pro Gentium Evangelizatione, omnibus mature
perpensis auditoque faventi voto Venerabilis Fratris Iosephi Chennoth,
Archiepiscopi titulo Milevitani et in eadem Natione tunc Apostolici Nuntii,
admotam postulationem censuit esse accipiendam utpote animarum saluti valde
profuturam. Nos igitur, Qui gravissimo fungimur munere supremi Pastoris
universae catholicae Ecclesiae, talem sententiam ratam habentes, summa Nostra
Apostolica potestate haec decernimus. A Mahengensi dioecesi separamus
territorium regionis « Kilombero »; ex eoque distracto loco novam constituimus
dioecesim Ifakarensem, quam metropolitanae Ecclesiae Daressalaamensi
suffraganeam facimus atque iurisdictioni Congregationis pro Gentium
Evangelizatione subicimus. Praeterea iubemus Episcopi sedem poni in urbe «
Ifakara » atque templum ibi exstans, Deo in honorem Sancti Andreae Apostoli
dicato, ad dignitatem Cathedralis ecclesiae evehimus; cetera vero secundum
canonicas leges temperentur. Quae praescripsimus perficienda committimus
Venerabili Fratri Francisco Montecillo Padilla, Archiepiscopo titulo Nebiensi et
in praesens Apostolico Nuntio in Tanzania; qui re acta, curabit documenta
exaranda sincerisque exemplis Congregationi pro Gentium Evangelizatione mittenda.
Hanc denique Apostolicam Constitutionem nunc et in posterum ratam esse
volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, die decimo quarto mensis Ianuarii, anno
Domini bis millesimo duodecimo, Pontificatus Nostri septimo.
Tharsicius card. Bertone
Secretarius Status
Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
Leonardus Erriquenz,
Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. CIV (2012), n. 5, pp. 399-400.
© Copyright 2012 -
Libreria Editrice Vaticana