BENEDICTUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
ROBENSIS*
IN AETHIPIA CONSTITUITUR PRAEFECTURA APOSTOLICA
ROBENSIS
Ad expeditius et efficacius consulendum spirituali Christifidelium saluti
itemque Evangelizationis operi in Districtu civili Aethiopiae patria lingua
«Robe » nuncupato, Congregatio pro Gentium Evangelizatione, omnibus mature
perpensis habitoque faventi voto Venerabilis Fratris Georgii Panikulam,
Archiepiscopi titulo Caudini et in eadem Natione Apostolici Nuntii, censuit
Praefecturam Apostolicam ibidem esse condendam. Nos igitur, Qui gravissimo
fungimur munere supremi Pastoris totius gregis Dominici, talem sententiam ratam
habentes, summa Nostra potestate sequentia decernimus. A Vicariatu Apostolico
Mekiensi distrahimus memoratum Districtum civilem «Robe », ad ipsum Vicariatum
hucusque pertinentem, ex eoque constituimus Praefecturam Apostolicam Robensem,
quam sollicitis curis sodalium Ordinis Fratrum Minorum Capuccinorum committimus;
cetera vero secundum canonicas leges temperentur. Quae praescripsimus perducet
ad exitum memoratus Venerabilis Frater Georgius Panikulam; qui, re acta, curabit
documenta exaranda sincerisque exemplis Congregationi pro Gentium
Evangelizatione mittenda. Hanc denique Constitutionem Nostram nunc et in
posterum ratam esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, die undecimo mensis Februarii, anno Domini
bis millesimo duodecimo, Pontificatus Nostri septimo.
Tharsicius card. Bertone
Secretarius Status
*A.A.S., vol. CIV (2012), n. 5, pp. 400-401.