TENKODOGOËNSIS*
IN TANZANIA NOVA CONDITUR DIOECESIS
Ad aptius provehendam aeternam salutem Christifidelium in Burkina Faso
degentium eorumque regimini efficacius consulendum, petitum est nuper ut
archidioecesis Kupelaënsis atque
dioecesis Fada Ngurmaënsis ita dividerentur ut nova constitueretur dioecesis.
Qua re, Congregatio pro Gentium Evangelizatione, omnibus mature perpensis
habitoque pariter faventi voto Venerabilis Fratris Viti Rallo, Archiepiscopi
titulo Albensis atque in eadem Natione Apostolici Nuntii, admotae postulationi,
animarum bono profuturae, censuit esse concedendum. Nos igitur, Successor beati
Petri et universalis Pater, talem sententiam ratam habentes, summa Apostolica
potestate haec decernimus. Ab archidioecesi Kupelaënsi
atque a dioecesi Fada Ngurmaënsi
separamus territoria Provinciarum civilium Boulgou et Koulpeolgo; ex iisque
distractis locis novam condimus dioecesim Tenkodogoënsem,
quam metropolitanae Ecclesiae Kupelaënsi
suffraganeam facimus atque iurisdictioni Congregationis pro Gentium
Evangelizatione subicimus. Praeterea iubemus episcopalem sedem poni in civitate
« Tenkodogo » atque templum ibidem exstans, Mariae Reginae dicatum, ad
dignitatem Cathedralis ecclesiae evehimus; cetera vero secundum canonicas leges
temperentur. Quae praescripsimus perducet ad exitum praedictus Venerabilis
Frater Vitus Rallo, qui, re acta, curabit documenta exaranda sincerisque
exemplis Congregationi pro Gentium Evangelizatione mittenda.
Hanc denique
Constitutionem Nostram iugiter ratam esse volumus, contrariis rebus nihil
obstantibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, die undecimo mensis Februarii, anno Domini
bis millesimo duodecimo, Pontificatus Nostri septimo.
Tharsicius card. Bertone
Secretarius Status
Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
Franciscus Di Felice,
Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. CIV (2012), n. 5, pp. 401-402.