The Holy See
back up
Search
riga

BENEDICTUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

SEGHENEITENSIS*

IN ERYTHRAEA NOVA EPARCHIA SEGHENEITENSIS CONDITUR

 

Cum visum sit ut Eparchia Asmarensis in Erythraea utpote nimis ampla ad animarum curam efficacius exercendam divideretur, Nos, Successor beati Petri deque totius Dominici gregis bono solliciti, audito Venerabili Fratre Nostro S.R.E. Cardinale Praefecto Congregationis pro Ecclesiis Orientalibus, sequentia decernimus. Ab Eparchia Asmarensi detrahimus quoddam territorium ex quo condimus novam Eparchiam Segheneitensem propriis cum iuribus atque obligationibus; quae suos habet fines in Erythraeae regione inter meridiem et ortum solis spectante, atque Eparchia Adigratensis ad meridiem, Mare Rubrum in septemtriones et Eparchia Asmarensis inter septemtriones et occasum solis eam definiunt. Insuper ipsius sedem ponimus in urbe Segheneity ibidemque exstans paroeciale templum Sancti MichaŽlis Archangeli ad gradum Cathedralis ecclesiae evehimus. Ceterum novam Eparchiam, cuius est Patronus Sanctus Iustinus de Iacobis, suffraganeam facimus Archieparchiae Metropolitanae Neanthopolitanae. Eiusdem quidem constitutio et administratio ad normas Codicis Canonum Ecclesiarum Orientalium fient. Quae vero iussimus ad effectum rite adducantur deque absoluto negotio sueta documenta exarentur et ad Congregationem pro Ecclesiis Orientalibus mittantur.

Hanc denique Apostolicam Constitutionem nunc et in posterum ratam esse volumus, contrariis rebus nihil obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die undetricesimo mensis Februarii, anno Domini bis millesimo duodecimo, Pontificatus Nostri septimo.

 

Tharsicius card. Bertone
Secretarius Status

 

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
Nicolaus E.-M. D. Thevenin,
Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. CIV (2012), n. 6, pp. 474-475.

 

© Copyright 2012 - Libreria Editrice Vaticana

 

top