Ad aptius consulendum spirituali bono atque regimini
Christifidelium Syro-Malabarensium degentium in regione septemtrionali Indiae,
quae comprehendit urbem principem Delhiensem necnon civitates Haryana, Punjab,
Himachal Pradesh, Jammu Kashmir et provincias Gautambuddhanagar ac Ghaziabad ad
civitatem Uttar Pradesh pertinentes, opportunum est visum pro iisdem Eparchiam
condere. Audito igitur Venerabili Fratre Nostro S.R.E. Cardinale Praefecto
Congregationis pro Ecclesiis Orientalibus, suprema Apostolica auctoritate
constituimus Eparchiam Faridabadensem Syro-Malabarensium cum omnibus
iuribus atque obligationibus, cuius sedem ponimus in urbe Faridabad. Eius autem
constitutio et administratio ad normas Codicis Canonum Ecclesiarum Orientalium
fient. Quae vero iussimus ad effectum rite adducantur deque absoluto negotio
sueta documenta exarentur et ad Congregationem pro Ecclesiis Orientalibus
mittantur.
Hanc denique Apostolicam Constitutionem nunc et in posterum ratam esse
volumus, contrariis rebus nihil obstantibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, die sexto mensis Martii, anno Domini bis
millesimo duodecimo, Pontificatus Nostri septimo.
Tharsicius card. Bertone
Secretarius Status
Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
Franciscus Di Felice,
Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. CIV (2012), n. 5, p. 403.
© Copyright 2012 -
Libreria Editrice Vaticana