Christi in terris Vicarii facti, non possumus quin ardeamur voluntate Ipsius
Qui ignem venit mittere in terram ut homines amore Dei accenderentur (cfr Lc
12, 49).
Qua flamma incensi, in id totis viribus contendimus ut res singularum
Ecclesiarum apte disponantur ita ut christifideles, omnia in summi numinis Dei
Omnipotentis gloriam referentes, Eius Filii optata perficiant aeternamque salutem
consequantur. Quapropter nunc paternam intendimus curam in coetus Ucrainorum
christifidelium byzantini ritus in Magna Britannia degentium, quod numero satis
floret ut animarum bono conducere videatur simulque fidei alendae si id
Eparchiae formam redigamus. Quam ob rem, attenta sententia Synodi Episcoporum
Ecclesiae Graeco-Catholicae Ucrainae, petitione quoque officiali accepta
Archiepiscopi Maioris Kioviensis-Haliciensis necnon favorabili voto habito
Nuntii Apostolici in Regno Unito necnon Conferentiae Episcoporum in Anglia et
Cambria, Nos, de consultu Congregationis pro Ecclesiis Orientalibus, plenitudine
Apostolicae Nostrae potestatis usi, haec quae sequuntur decrevimus. Exarchia
Apostolica pro christifidelibus Ucrainis Byzantini Ritus in Magna Britannia
commorantibus ad gradum et dignitatem Eparchiae, nomine Sanctae Familiae
Londiniensis, attollatur, omnibus datis iuribus et honoribus, quae ad huiusmodi
Ecclesias de iure communi pertinent. Cathedralis Ecclesia eiusdem Exarchiae
effíciatur Eparchialis, Quod ad residentiam Episcopi necnon conclaviam Curiae
attinet, utraque in presenti sede ut permaneat decemimus. Volumus insuper ut
omnes sacerdotes in Exarchiae territorio ministerium exercentes nova in Eparchia
ipso facto incardinentur. Qui alumni in seminariis ex eiusdem Exarchiae paroeciis proveniunt, eidem circumsciptioni ascribentur. Nova Eparchia Sedi Apostolicae directe subicietur. Inclusa tamen
in contextu Ecclesiae Angliae et Cambriae, eius Episcopus in Conferentiam
Episcopalem Angliae et Cambriae adsciscetur. Cetera ad normam iuris expediantur.
Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus;
ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose
serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati
nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam
iisdem derogemus omnibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, die duodevicesimo mensis Ianuarii, anno Domini
bismillesimo Pontificatus Nostri octavo.