The Holy See
back up
Search
riga

BENEDICTI PP. XVI
SUMMI PONTIFICIS
ADHORTATIO APOSTOLICA
POSTSYNODALIS
SACRAMENTUM CARITATIS
AD EPISCOPOS SACERDOTES
CONSECRATOS CONSECRATASQUE
NECNON CHRISTIFIDELES LAICOS
DE EUCHARISTIA
VITAE MISSIONISQUE ECCLESIAE
FONTE ET CULMINE

 

INDEX

Exordium

Veritatis alimonia
Eucharistici ritus progressus
Synodus Episcoporum et Eucharistiae Annus
Huius Adhortationis propositum

PRIMA PARS
EUCHARISTIA, MYSTERIUM CREDENDUM

Ecclesiae eucharistica fides

Sanctissima Trinitas atque Eucharistia

Panis qui de caelo descendit
Gratuitum Sanctissimae Trinitatis donum

Eucharistia: Iesus verus Agnus immolatus

Novum aeternumque in Agni sanguine foedus
Eucharistiae institutio
Figura transit in veritatem

Spiritus Sanctus et Eucharistia

Iesus et Spiritus Sanctus
Spiritus Sanctus et eucharistica Celebratio

Eucharistia et Ecclesia

Eucharistia, causale Ecclesiae principium
Eucharistia ecclesialisque communio

Eucharistia et Sacramenta

De Ecclesiae sacramentalitate

I. De eucharistia et christiana initiatione
Eucharistia, christianae initiationis plenitudo
Sacramentorum initiationis ordo
De initiatione, ecclesiali communitate familiaque

II. Eucharistia et Reconciliationis sacramentum
Eorum intrinsecus nexus
Sollicitudines quaedam pastorales

III. Eucharistia et Unctio infirmorum

IV. Eucharistia et Ordinis sacramentum
In persona Christi capitis
Eucharistia et cælibatus sacerdotalis
Cleri penuria et pastorale opus vocationale
Mens grata ac spes

V. Eucharistia et Matrimonium
Eucharistia, sacramentum sponsale
Eucharistia et matrimonii unitas
Eucharistia et matrimonii indissolubilitas

Eucharistia et Eschatologia

Eucharistia: donum homini in itinere
Convivium eschatologicum
Oratio pro defunctis

Eucharistia et Virgo Maria

PARS ALTERA
EUCHARISTIA, MYSTERIUM CELEBRANDUM

Lex orandi et lex credendi
Pulchritudo et liturgia

Liturgica celebratio opera totius Christi

Christus totus in capite et in corpore
Eucharistia et Christus resuscitatus

Ars celebrandi

Episcopus, praecipuus liturgus
Liturgicorum librorum observatio necnon signorum copia
Ars celerbationi destinata
Cantus liturgicus

Celebrationis eucharisticae structura

Interior liturgicae actionis unitas
Liturgia Verbi
Homilia
Donorum oblatio
Prex eucharistica
Ritus pacis
Distributio et Eucharistiae receptio
Dimissio: « Ite, missa est »

Actuosa participatio

Authentica participatio
Participatio sacerdotisque ministerium
Celebratio eucharistica et inculturatio
Personales condiciones pro actuosa participatione
Participatio christianorum non catholicorum
Participatio per communicationis instrumenta
Infirmorum actuosa participatio
Captivorum cura
Migrantes et participatio Eucharistiae
Magnae concelebrationes
Lingua Latina
Celebrationes exiguorum coetuum eucharisticae

Celebratio interiore animo participata

Catechesis mystagogica
Reverentia erga Eucharistiam

Adoratio et pietas eucharistica

Intrinseca coniunctio inter celebrationem et adorationem
Adorationis eucharisticae usus
Devotionis eucharisticae genera
Tabernaculi in ecclesia locus

PARS TERTIA
EUCHARISTIA, MYSTERIUM VIVENDUM

Eucharistica vitae christianae forma

Cultus spiritalis – logiké latreía (Rom 12,1)
Omnia complectens Eucharistici cultus efficacitas
« Iuxta dominicam viventes »
Praeceptum exsequi festivum
Quietis significatio atque operis
Dominicales congressus absente sacerdote
Quaedam christianae vitae eucharistica forma, ad Ecclesiam pertinere
Spiritalitas et eucharistica cultura
Eucharistia atque culturarum evangelizatio
Eucharistia laicique fideles
Eucharistia ac sacerdotalis spiritalitas
Eucharistia atque vita consecrata
Eucharistia morumque conversio
Congruentia eucharistica

Eucharistia, nuntiandum mysterium

Eucharistia et missio
Eucharistia ac testificatio
Salvator unicus, Iesus Christus
Cultus libertas

Eucharistia, orbi offerendum mysterium

Eucharistia, pro mundi vita fractus panis
Socialia eucharistici Mysterii consectaria
Veritatis esca et egestas hominis
Socialis Ecclesiae doctrina
Saeculi sanctificatio atque creaturatum defensio
Compendii eucharistici commoditas

Conclusio


EXORDIUM

1. Sacramentum caritatis (1), Sanctissima Eucaristia donum est Iesu Christi se ipsum tradentis, qui Dei infinitum nobis patefacit in singulos homines amorem. Hoc in mirabili Sacramento « maior » manifestatur amor is, qui efficit « ut animam suam quis ponat pro amicis suis » (Io 15,13). Iesus enim « in finem dilexit eos » (Io 13,1). Verbis his infinitae actum humilitatis exhibet Evangelista quem Ille patravit: antequam in cruce pro nobis moriatur, praecingens se linteo, suorum discipulorum pedes lavat. Eodem quidem modo in eucharistico Sacramento Iesus « in finem », usque scilicet ad corpus sanguinemque tradendum, diligere nos pergit. Qui stupor pro illis factis Dominique verbis Apostolorum inter cenandum invasit corda! Quam admirationem in cordibus nostris concitare debet eucharisticum Mysterium!

Veritatis alimonia

2. In altaris Sacramento, Dominus obviam se dat homini, ad imaginem ac similitudinem Dei creato (cfr Gn 1,27), itineris comitem se praebens. Hoc enim sacramento cibus fit Dominus hominis, veritatem libertatemque appetentis. Una quandoquidem veritas nos liberos revera reddit (cfr Io 8,36), Christus fit pro nobis Veritatis cibus. Cum hominis naturam plane perspiceret sanctus Agustinus, collustravit quemadmodum sua sponte, non vi, moveretur homo, cum coram illa re esset, eum alliciente ac desiderium in eo concitante. Cum tunc quaerat, quid sit quod ex intimo hominem tandem moveat, sanctus Episcopus effatur: « Quid enim fortius desiderat anima nisi veritatem? ».(2) Omnis enim homo indelebile veritatis desiderium, ipsumque ultimum ac consummatum secum fert. Quapropter Dominus Iesus, « via et veritas et vita » (Io 14,6), hominis cordi anhelanti, qui peregrinum sitientem se esse animadvertit, cordi videlicet vitae fontem appetenti, cordi Veritatem mendicanti se praebet. Iesus Christus namque Veritas est quae Persona facta est, quae mundum ad se trahit. « Iesus humanae libertatis est polus: absque eo sua ille de via decidit, quoniam sine veritatis cognitione libertas naturam amittit, se segregat atque inane fit arbitrium. Cum Eo libertas se ipsa reperit ».(3) In Eucharistiae sacramento amoris veritatem se nobis potissimum ostendit Iesus, qui ipsa est Dei essentia. Haec est evangelica veritas quae omnes homines integrumque hominem complectitur. Idcirco Ecclesia, quae in Eucharistia suum reperit vitale centrum, cunctis « opportune, importune » (2 Tim 4,2) Deum amorem esse nuntiare usque studet.(4) Eo quod nobis Veritatis cibus Christus factus est, homini obviam fit Ecclesia, eum ad libere Dei donum suscipiendum invitatura.

Eucharistici ritus progressus

3. Duorum milium annorum Dei Ecclesiae respicientes annales, quae a Spiritu Sancto sapienter agente dirigitur, perquam grati progressum miramur, temporis decursu ordinatum, formarum rituum, quibus nostrae salutis eventum commemoramus. Variis ex formis pristinorum saeculorum, quae adhuc in ritibus splendent Antiquarum Ecclesiarum Orientalium, usque ad Romanum ritum propagatum; ex claris Concilii Tridentini indiciis necnon Missalis sancti Pii V usque ad renovatam liturgiam Concilii Vaticani II: singulis temporis Ecclesiae historiae intervallis eucharistica Celebratio, tamquam eius vitae missionisque fons et culmen, in liturgiae ritu eius totas per multiformes divitias splendet. XI Coetus Generalis Ordinarius Synodi Episcoporum, qui diebus II-XXIII mensis Octobris anno MMV in Civitate Vaticana est actus, pro talibus annalibus Deo gratias rettulit ingentes, cum Spiritum Sanctum in ea agentem agnosceret. Peculiarem in modum synodales Patres beneficium reppererunt idque confirmarunt, quod a Concilio Oecumenico Vaticano II sumpto initio per liturgiam reformatam in Ecclesiae vitam est importatum.(5) Episcoporum Synodus eam receptam post conciliarem Sessionem perpendere potuit. Multum sane aestimavit. Difficultates nonnullique cogniti etiam abusus — dictum est — bonitatem et renovatae liturgiae validitatem opacare non possunt, quae adhuc haud plane perspectas continet divitias. Agitur reapse de immutationibus percipiendis, quas intra unitatem voluit Concilium, quae historicum ipsius ritus progressum, absque inductis facticiis fractionibus, designat.(6)

Synodus Episcoporum et Eucharistiae Annus

4. Confirmetur praeterea oportet coniunctio superioris Synodi Episcoporum de Eucharistia cum his rebus, quae novissimis annis in Ecclesiae vita contigerunt. Accedere cumprimis mente ad Magnum Iubilaeum anni MM debemus, quo veneratus Decessor Noster, Dei Servus Ioannes Paulus II, christianum in tertium millennium duxit Ecclesiam. Iubilarem Annum procul dubio eucharisticus sensus usquequaque notavit. Non est porro obliviscendum Synodum Episcoporum antecessisse et quodammodo etiam comparase Eucharistiae Annum, quem pro universa Ecclesia magna cum mentis perspicientia voluit Ioannes Paulus II. Hoc temporis spatium, quod Congressus Eucharisticus Internationalis Guadalaiarae mense Octobri anno MMIV incohavit, die XXIII mensis Octobris anno MMV ad finem est adductum, absoluto XI Synodali Coetu, cum in Sanctorum catalogum quinque referrentur Beati, qui eucharistica pietate insigniter enituerunt, scilicet Episcopus Iosephus Bilczewski, presbyteri Caietanus Catanoso, Sigismundus Gorazdowski et Albertus Hurtado Cruchaga necnon religiosus Capuccinus Felix a Nicosia. Per doctrinam Epistulae apostolicae Mane nobiscum Domine,(7) a Ioanne Paulo II allatam, itemque magni momenti argumenta ac praestantes suasiones Congregationis de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum,(8) complura exstiterunt incepta, quae dioeceses variaque ecclesialia instituta susceperunt, ut inter fideles eucharistica fides concitaretur et augeretur, quo celebrationum melior esset cura utque eucharistica adoratio promoveretur et certa tribuerentur quaedam subsidia, quae ab Eucharistia sumerent initium atque indigentes attingerent. Memoretur demum oportet novissimarum encyclicarum Litterarum Ecclesia de Eucharistia (9) pondus venerati Nostri Decessoris, quibus nobis exemplare quidem documentum de eucharistica doctrina itemque postremam testificationem ipse reliquit huius divini sacramenti, quod eius in vita praecipuum locum obtinebat.

Huius Adhortationis propositum

5. Adhortatio apostolica haec postsynodalis multiplices divitias complecti vult cogitationum sententiarumque superioris Coetus Generalis Ordinarii Synodi Episcoporum, — a Lineamentis sumpto initio usque ad Propositiones per Instrumentum laboris, Relationes ante et post disceptationem, Patrum synodalium, auditorum delegatorumque fraternorum sermones, — ut praecipua quaedam elementa officiaque explicentur, quae in Ecclesia novum impulsum eucharisticumque concitent fervorem. Amplo sane de doctrinae disciplinaeque saeculorum decursu circum hoc Sacramentum(10) aucto patrimonio conscii, hoc ipso documento, vota suscipientes synodalium Patrum,(11) suadere potissimum studemus ut christianus populus inter Mysterium eucharisticum, liturgicam actionem et novum spiritalem cultum nexum penitus percipiat, qui ex Eucharistia, ut caritatis sacramento, oritur. Hoc rerum in prospectu hanc Adhortationem cum Nostris primis Litteris encyclicis Deus caritas est coniungere volumus, in quibus saepenumero de Eucharistiae sacramento mentionem fecimus, ut eius christiani amoris in Deum proximumque necessitudo extolleretur: « Incarnatus Deus omnes ad se nos trahit. Ex hoc intellegitur quo pacto agape Eucharistiae facta sit etiam nomen: in ea Dei agape ad nos corporaliter accedit ut in nobis ac per nos suam operam producat ».(12)

PRIMA PARS

EUCHARISTIA, MYSTERIUM CREDENDUM

« Hoc est opus Dei, ut credatis in eum, quem misit ille » (Io 6,29)

Ecclesiae eucharistica fides

6. « Mysterium fidei! »: sententia hac, continuo post consecrationis verba enuntiata, presbyter prae panis vinique substantiali in Domini Iesu corpus sanguinemque conversione, quae omnem humanum intellectum praetergreditur, celebratum mysterium proclamat itemque suum stuporem patefacit. Eucharistia reapse excellentem in modum « mysterium fidei » est: « Eucharistia est nostrae fidei compendium et summa ».(13) Ecclesiae fides essentialiter eucharistica est fides, quae Eucharistiae mensa praecipue alitur. Fides nimirum Sacramentaque ecclesialis vitae complementares duae sunt facies. Ex Dei Verbo enuntiato concitata, fides alitur atque gratiam Domini resuscitati, quae in Sacramentis efficitur, conveniendo adolescit: « Fides in ritu exprimitur et ritus fidem roborat et fortificat ».(14) Hanc propter causam altaris Sacramentum ecclesialis vitae medium obtinet locum; « Eucharistiae gratia iterum iterumque nascitur Ecclesia ».(15) Quanto vividior in Dei Populo eucharistica est fides, tanto ferventior eius ad vitam ecclesialem est participatio per consciam adhaesionem ad missionem quam Christus suis discipulis commisit. Hac quidem de re ipsa Ecclesiae historia est testis. Omnis insignis reformatio nectitur quodammodo cum denuo detecta fide in praesentia Domini eucharistica, inter populum suum versantis.

Sanctissima Trinitas atque Eucharistia

Panis qui de caelo descendit

7. Primum eucharisticae fidei obiectum ipsum est Dei mysterium, trinitarius amor. In dialogo quem cum Nicodemo instituit Iesus hoc, de argumento collustrantia verba reperimus: « Sic enim dilexit Deus mundum, ut Filium suum unigenitum daret, ut omnis, qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam aeternam. Non enim misit Deus Filium in mundum, ut iudicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum » (Io 3, 16-17). Verba haec Dei doni fundamentum ultimum ostendunt. In Eucharistia Iesus non « aliquid » at se ipse tradit; suum ipse corpus offert suumque sanguinem effundit. Totam hoc modo suam exsistentiam tradit, dum huius amoris primigenium fontem patefacit. Aeternus is est nobis a Patre Filius datus. In Evangelio Iesu verba iterum audimus, qui, saturata per panes piscesque multiplicatos multitudine, suis collocutoribus, ad Capharnai usque synagogam sequentibus se, dicit: « Pater meus dat vobis panem de caelo verum: panis enim Dei est, qui descendit de caelo et dat vitam mundo » (Io 6,32-33), et eundem se, videlicet propriam carnem propriumque sanguinem, facit ac panem: « Ego sum panis vivus, qui de caelo descendi. Si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in aeternum; panis autem, quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita » (Io 6,51). Sicut vitae panis hac ratione manifestatur Iesus, quem aeternus Pater dono dat hominibus.

Gratuitum Sanctissimae Trinitatis donum

8. In Eucharistia amoris consilium ostenditur, qui omnem salutis historiam dirigit (cfr Eph 1,10; 3,8-11). In ea Deus Trinitas, qui in se ipse est amor (cfr 1 Io 4,7-8), cum nostra humana condicione plane miscetur. In pane vinoque, quorum sub specie veluti paschalem cenam nobis se tradit Christus (cfr Lc 22, 14- 20; 1 Cor 11, 23-26), tota adest vita divina quae nos afficit atque in Sacramenti forma particeps fit nostrum omnium. Amoris communio perfecta inter Patrem, Filium et Spiritum Sanctum est Deus. In creatione iam ad vitalem Dei flatum quodammodo participandum vocatur homo (cfr Gn 2,7). Sed ipso in Christo mortuo et resuscitato et Spiritu Sancto effuso, qui absque mensura datur (cfr Io 3,34), intimae cum Deo necessitudinis participes efficimur.(16) Iesus Christus idcirco, « qui per Spiritum aeternum semetipsum obtulit immaculatum Deo » (Heb 9,14), in eucharistico dono ipsam divinam nobiscum communicat vitam. De dono agitur prorsus gratuito, quod Dei tantum stat promissis, ultra mensuram satisfactis. Ecclesia hoc in fideli oboeditione donum suscipit, celebrat, adorat. « Mysterium fidei » est trinitarii amoris mysterium, ad quod per gratiam participandum vocamur. Nos igitur una quoque cum sancto Augustino effari debemus: « Vides Trinitatem si caritatem vides ».(17)

Eucharistia: Iesus verus Agnus immolatus

Novum aeternumque in Agni sanguine foedus

9. Missio ad quam inter nos venit Iesus in paschali Mysterio completur. Ex cruce, ex qua omnes ad se trahit (cfr Io 12,32), antequam « Spiritum tradat », Ipse dicit: « Consummatum est » (Io 19,30). Eius oboedientiae in mysterio « usque ad mortem, mortem autem crucis » (Phil 2,8), novum aeternumque foedus initum est. Dei libertas itemque libertas hominis in eius carne cruci affixa per insolubilem pactionem, in sempiternum validam, definitive convenerunt. Hominis quoque peccatum in perpetuum luit Dei Filius (cfr Heb 7,27; 1 Io 2,2; 4,10). Quemadmodum asseverare potuimus, « eius per crucem in morte illud completur per quod contra se vertit Deus, in quo Ipse se tradit, hominem sublevaturus eumque servaturus – amor hic in forma sua extrema adest ».(18) In paschali Mysterio a malo morteque revera liberati sumus. Eucharistiae institutionis verbis « novi et aeterni testamenti » facit mentionem Iesus, quod per eius sanguinem effusum initum est (Mt 26,28; Mc 14,24; Lc 22,20). Postremum hoc eius missionis propositum inde ab eius incohata vita publica planissime patebat. Etenim, cum in Iordanis ripis Ioannes Baptista ad se venientem vidit Iesum, clamat: « Ecce agnus Dei, qui tollit peccatum mundi » (Io 1,29). Praeclare quidem eadem verba proferuntur quotiescumque Sancta Missa celebratur, cum ad altare petendum invitat presbyter: « Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi. Beati qui ad cenam Agni vocati sunt ». Iesus namque verus paschalis est agnus, qui in sacrificium pro nobis ultro se obtulit, novum aeternumque efficiens testamentum. Eucharistia in se ingenitam hanc novitatem retinet, quae in singulis celebrationibus nobis denuo praebetur.(19)

Eucharistiae institutio

10. Ad cogitandum de constituta Eucharistia in Novissima Cena hoc modo ducimur. Id cenae ritualis sub specie usu venit, quae Israelis populi constituens eventum memoriale efficiebat: scilicet ex Aegyptia servitute liberationem. Cena haec ritualis, cum agnorum immolatione coniuncta (cfr Ex 12,1-28.43-51), memoria fuit praeteriti temporis sed, eadem opera, memoria etiam prophetica, futurae videlicet liberationis nuntius. Etenim expertus est populus non esse illam consummatam liberationem, quandoquidem eius historia nimis adhuc servitute peccatoque designabatur. Vetustae liberationis memoriale interrogationi exspectationique altioris, absolutae, universalis definitivaeque salutis sic patebat. Hoc rerum in contextu sui doni novitatem infert Iesus. Laudis precatione, quae est Berakah, Patri non modo magnos propter pristinae historiae eventus, verum etiam propriam ob « exaltationem » Ipse gratias agit. Eucharistiae sacramentum instituens, praecipit Iesus et complectitur Crucis sacrificium victoriamque resurrectionis. Eodem porro tempore verus Ipse immolatus revelatur agnus, qui inde a creato mundo in Patris consilio prospectus est, quemadmodum apud Petri primam epistulam legimus (cfr 1 Pe 1,18-20). In his rerum adiunctis suum donum ponens Iesus, suae mortis resurrectionisque salvationis sensum recludit, mysterium videlicet quod vero historiae universique mundi quiddam fit renovationis. Instituta enim Eucharistia ostendit quo pacto mors illa, per se violenta ipsaque absurda, in Iesu in supremum transeat amoris ac definitivae humanitatis liberationis actum.

Figura transit in veritatem

11. Hoc modo novum quiddam et capitale in antiquam Hebraeorum sacrificii cenam inserit Iesus. Cena illa nobis christianis iam non est iteranda. Sicut iure meritoque asseverant Patres, figura transit in veritatem: quod futuras res nuntiabat, id nunc ipsi veritati locum dedit. Antiquus ritus est peractus isque definitive Dei Filii incarnati per amoris donum exsuperatus est. Veritatis cibus, Christus pro nobis immolatus, « dat figuris terminum ».(20) Per mandatum quod est, « hoc facite in meam commemorationem » (Lc 22,19; 1 Cor 11, 25), postulat Ipse ut eius dono respondeamus idque sacramentaliter exprimamus. Verbis itaque his, ut ita dicamus, exspectationem significat illam Dominus, Ecclesiam, ex eius sacrificio ortam, hoc donum suscepturam, Spiritu Sancto duce, Sacramenti fingendo liturgicam formam. Etenim eiusdem doni perfecti memoriale in mera non sistit Novissimae Cenae iteratione, sed nominatim in Eucharistia, videlicet in nativa christiani cultus novitate. His verbis officium nobis commisit Iesus in suam « horam » intrandi: « Eucharistia in actu oblationis Iesu nos trahit. Non recipitur solummodo immobiliter Logos incarnatus, sed in eius oblationis motum involvimur ».(21) « Intra se Ipse nos trahit ».(22) Panis vinique in eius corpus sanguinemque substantialis transmutatio in creationem principium extremae mutationis inserit, veluti cuiusdam « nuclearis scissionis », ut imago adhibeatur hodie nobis conspicua, quae in vel intima essentia efficitur, mutatio scilicet, quae realitatis conversionis processum procuret, cuius postremus erit terminus universi orbis transfiguratio, usque ad condicionem illam, in qua Deus erit omnia in omnibus (cfr 1 Cor 15,28).

Spiritus Sanctus et Eucharistia

Iesus et Spiritus Sanctus

12. Per suum verbum atque panem vinumque novi cultus praecipua elementa nobis obtulit Dominus. Ecclesia, eius Sponsa, ad convivium eucharisticum celebrandum in singulos dies in Eius memoriam vocatur. Sui sic Sponsi redemptionis sacrificium in hominum annalibus inscribit idque sacramentaliter praesens in universis culturis efficit. « Magnum mysterium » hoc in liturgicis formis celebratur, quas Ecclesia, a Spiritu Sancto ducta, per tempora locaque fingit.(23) Quocirca oportet in nobis conscientiam iterum excitemus officii decretorii, quod in liturgicis formis efficiendis itemque in divinis mysteriis intellegendis Spiritus Sanctus detinet. Paraclitus, primum credentibus donum allatum,(24) qui iam apud creationem operatur (cfr Gn 1,2), tota in Verbi incarnati exsistentia plene inest: etenim Iesus Christus a Virgine Maria de Spiritu Sancto (cfr Mt 1,18; Lc 1,35) est conceptus; suam incohans publicam missionem, in Iordanis ripis eundem descendentem in se per columbae speciem conspicit (cfr Mt 3,16 et par.); hoc in ipso Spiritu agit, loquitur et exsultat (cfr Lc 10,21); et in Eo se ipsum offerre potest (cfr Heb 9,14). In sic dictis « valedictionis sermonibus », quos Ioannes refert, suae in paschali mysterio vitae donum cum Spiritus palam coniungit erga suos dono (cfr Io 16,7). Postquam resurrexit, passionis sua in carne ferens signa, Spiritum potest Ipse effundere (cfr Io 20,22), suam cum discipulis communicans missionem (cfr Io 20,21). Spiritus postea omnia discipulos docebit Isque efficiet ut cuncta illi recordentur quae Christus dixit (cfr Io 14,26), quoniam ad Eum attinet, quod veritatis est Spiritus (cfr Io 15,26), ad omnem veritatem discipulos perducere (Io 16,13). Secundum Actuum narrationem in Apostolos descendit Spiritus in oratione coadunatos cum Maria Pentecostes die (cfr Act 2, 1-4) eosque concitat ad munus cunctis populis Evangelium nuntiandi. Itaque Spiritus virtute Christus ipse sua in Ecclesia adest operaturque, a vitali centro sumpto initio, scilicet ab Eucharistia.

Spiritus Sanctus et eucharistica Celebratio

13. Hoc rerum in contextu Spiritus Sancti in eucharistica Celebratione nominatimque in transubstantiatione intellegitur decretorium officium. Huius rei conscientiam plane testificantur Ecclesiae Patres. Sanctus Cyrillus Hierosolymitanus suis in Catechesibus hoc asseverat: « Deum benignum exoramus ut emittat Sanctum Spiritum super dona proposita, ut faciat panem quidem corpus Christi, vinum vero sanguinem Christi. Omnino enim quodcumque attigerit Spiritus Sanctus, id sanctificatum et transmutatum est ».(25) S. Ioannes Chrysostomus edixit etiam presbyterum, sacrificium celebrantem, Spiritum Sanctum invocare: (26) sicut Elias, minister — is autumat — Spiritum Sanctum trahit, « ut gratia in sacrificium delapsa per illud omnium animos inflammet ».(27) Ad spiritalem fidelium vitam liquidior anaphorae divitiarum conscientia est pernecessaria: una cum verbis in Novissima Cena a Christo pronuntiatis, adest in ea epiclesis, quae est ad Patrem invocatio, ut Spiritus donum descendere faciat, ut panis ac vinum corpus et sanguis fiant Iesu Christi ad integram communitatem magis magisque commutandam in corpus Christi.(28) Qui Spiritus a celebrante in panis vinique dona, in altari positorum, invocatur, is idem est qui fideles « in unum corpus » congregat, eos hostiam reddens Patri acceptam.(29)

Eucharistia et Ecclesia

Eucharistia, causale Ecclesiae principium

14. Per eucharisticum Sacramentum fideles ipsam in suam « horam » trahit Iesus; sic vinculum Is ostendit, quod inter se ac nos, inter suam personam et Ecclesiam voluit. Christus enim ipse in crucis sacrificio Ecclesiam, sicut suam sponsam suumque corpus, genuit. Ecclesiae Patres diu necessitudinem considerarunt, quae intercedit Evae de costa Adami dormientis natae (cfr Gn 2,21-23) cum nova Eva, scilicet Ecclesia, ex aperto Christi, mortis somno revincti, latere orta: ex perfosso latere, Ioannes narrat, sanguis et aqua effluxerunt (cfr Io 19,23), sacramenti figura.(30) Intuitus is contemplativus « in quem transfixerunt » (Io 19,37) ad considerandum nos inducit causale vinculum inter Christi sacrificium, Eucharistiam atque Ecclesiam. Ecclesia enim « de Eucharistia vivit ».(31) Quandoquidem in ea Christi redemptionis sacrificium praesens fit, prae omnibus est hoc agnoscendum: « Sub ipsis Ecclesiae originibus subest causalis Eucharistiae impulsus ».(32) Eucharistia est Christus se nobis tradens, nos usque aedificans veluti suum corpus. Itaque in illo fere permoventi circuitu inter Eucharistiam Ecclesiam aedificantem ac simul Ecclesiam Eucharistiam facientem,(33) primaria causalitas est ea quae per primam formulam manifestatur: Christi mysterium in Eucharistia praesentis celebrare adorareque potest Ecclesia, eo quod ipse Christus primus ei in Crucis sacrificio se tradidit. Quod Ecclesia Eucharistiam « facere » potest id totum in donatione fundatur, quam, ei se tradens, ipse fecit. Hoc etiam loco Ioannis sententiae probabilem reperimus rationem: « Ipse prior dilexit nos » (1 Io 4,19). Ita et nos in unaquaque celebratione doni Christi primatum confitemur. Causalis Eucharistiae impulsus, Ecclesia oriente, hoc tandem patefacit illud « prior dilexit nos » non modo tempore verum etiam ontologice anteire. Ipse in sempiternum prior nos diligit.

Eucharistia ecclesialisque communio

15. Eucharistia est igitur pars constitutiva Ecclesiae essentiae actionisque. Quam ob causam iisdem verbis Corpus Christi, Corpus de Maria Virgine natum, eucharisticum Corpus Corpusque Christi ecclesiale christiana antiquitas designare solebat.(34) Haec res, quae prorsus apud traditionem reperitur, nos adiuvat ad conscientiam augendam inter Christum et Ecclesiam de inseparabilitate. Dominus Iesus se pro nobis in sacrificium tradens, suo in dono Ecclesiae mysterium efficaciter praenuntiavit. Perspicuum est alteram eucharisticam precem, dum Paraclitus invocatur, hoc modo pro Ecclesiae unitate orationem edicere: « Ut Corporis et Sanguinis Christi participes a Spiritu Sancto congregemur in unum ». Haec sententia efficit ut probe intellegatur quemadmodum eucharistici Sacramenti res in ecclesiali communione fidelium sit unitas. Eucharistia sic in Ecclesiae origine tamquam ecclesialis communio manifestatur.(35)

In necessitudinem inter Eucharistiam et communionem suas per Litteras encyclicas Ecclesia de Eucharistia iam animum intendit Dei Servus Ioannes Paulus II. Christi memoriale ab eo dictum est « Ecclesiae communionis maxima sacramentalis declaratio ».(36) Communionis profecto ecclesialis unitas re in christianis communitatibus manifestatur eaque in eucharistica celebratione renovatur, quae eas in particulares Ecclesias coniungit ac simul dividit, « in quibus et ex quibus una et unica Ecclesia catholica exsistit ».(37) Ipsa unius Eucharistiae veritas, in singulis Dioecesibus circum Episcopum celebratae, efficit ut intellegamus quo pacto in et ex Ecclesia ipsae particulares Ecclesiae exsistant. Etenim « profecto ex unicitate atque indivisibilitate Corporis eucharistici Domini necessario sequitur unicitas ipsius Corporis mystici, quod est Ecclesia una et indivisibilis. Eucharistia enimvero centrum et origo exsistit, unde necessaria apertura oritur cuiuslibet communitatis celebrantis et cuiuscumque Ecclesiae particularis: qui enim se attrahi sinit in bracchia aperta Domini, ilico inseritur Corpori ipsius, unico quidem et indiviso (38) ». Idcirco in Eucharistiae celebratione, in sua quisque fidelis stat Ecclesia, scilicet in Ecclesia Christi. Hoc in eucharistico prospectu, plane intellecto, ecclesialis communio res est sua natura catholica.(39) Quod ecclesialis communionis fundamentum hoc eucharisticum extollitur id efficacitatem conferre potest ad oecumenicum dialogum instituendum cum Ecclesiis Communitatibusque ecclesialibus, quae cum Petri Sede plena carent communione. Etenim artum unitatis inter catholicam Ecclesiam et orthodoxas Ecclesias vinculum re constituit Eucharistia, quae germanam integramque naturam Eucharistiae mysterii servarunt. Eadem opera, quod Eucharistiae ecclesialis ratio extollitur, id praecipua fieri potest pars etiam cum communitatibus ex Reformatione ortis dialogi instituendi.(40)

Eucharistia et Sacramenta

De Ecclesiae sacramentalitate

16. Concilium Vaticanum II commemorat: « Cetera autem Sacramenta, sicut et omnia ecclesiastica ministeria, et opera apostolatus, cum Sacra Eucharistia cohaerent et ad eam ordinantur. In Sanctissima enim Eucharistia totum bonum spiritale Ecclesiae continetur, ipse scilicet Christus, Pascha nostrum panisque vivus per Carnem suam Spiritu Sancto vivificatam et vivificantem vitam praestans hominibus, qui ita invitantur et adducuntur ad seipsos, suos labores cunctasque res creatas una cum Ipso offerendos ».(41) Eucharistiae haec intima omnibus cum ceteris Sacramentis christianaque exsistentia necessitudo radicitus intellegitur, cum ipsius Ecclesiae tamquam sacramenti mysterium contemplamur.(42) Concilium Vaticanum II hac de re id confirmavit, « cum autem Ecclesia sit in Christo veluti Sacramentum seu signum et instrumentum intimae cum Deo unionis totiusque generis humani unitatis ».(43) Ipsa, qua « de unitate — ut asseverat sanctus Cyprianus — Patris et Filii et Spiritus Sancti plebs adunata » (44) communionis trinitariae est sacramentum.

Eo quod « universale salutis sacramentum » (45) est Ecclesia, id ostendit quemadmodum sacramentalis « oeconomia » novissime definiat quo pacto Christus, unus Salvator, Spiritus virtute eius in condicionum proprietatibus nostram exsistentiam attingat. Ecclesia in septem sacramentis suscipitur simul ac exprimitur, quorum ope Dei gratia re fidelium exsistentiam afficit, ut vita tota, a Christo redempta, a Deo acceptus cultus fiat. Hoc in rerum prospectu quaedam elementa confirmare volumus, quae synodales Patres collustrarunt, quaeque iuvare possunt ut omnium sacramentorum cum Mysterio eucharistico coniunctio percipiatur.

I. De eucharistia et christiana initiatione

Eucharistia, christianae initiationis plenitudo

17. Siquidem vitae Ecclesiaeque missionis est fons et culmen Eucharistia, sequitur ut christianae initiationis iter illuc potissimum tendat, videlicet ut accedi ad hoc sacramentum possit. Hac de re, sicut synodales Patres dixerunt, interrogare nos debemus an nostris in communitatibus christianis artum inter Baptismum, Confirmationem et Eucharistiam vinculum sufficienter intellegatur.(46) Numquam enim obliviscendum Eucharistiae respectu est baptizari nos et confirmari. Hoc postulat ut in pastorali christianae initiationis actione cursus coniunctim intellegatur. Baptismi sacramentum, quo Christo conformamur,(47) in Ecclesiam incorporamur atque Dei filii efficimur, omnium sacramentorum est aditus. In unum nempe Christi Corpus, sacerdotalem populum, per eum inserimur (cfr 1 Cor 12,13). Attamen eucharistici Sacrificii participatio in nobis ea quae Baptismus nobis tribuit perfectiora reddit. Spiritus quoque dona ad Christi Corpus aedificandum ac simul Evangelium in mundo liquidius testificandum suppeditantur (cfr 1 Cor 12).(48) Itaque sanctissima Eucharistia perfectam christianam initiationem reddit nosque veluti centrum ponit et totius christianae vitae sacramentalis finem.(49)

Sacramentorum initiationis ordo

18. Hac de re ad Sacramentorum initiationis ordinis argumentum mentem convertere est necesse. In Ecclesia variae sunt traditiones. Haec diversitas in consuetudinibus Orientis ecclesialibus perspicue manifestatur (50) atque in ipsa agendi ratione occidentalis orbis quod ad adultorum initiationem spectat,(51) ex comparatione initiationis puerorum.(52) Attamen tales diversitates ad ordinem dogmaticum haud proprie vereque attinent, sed indolem habent pastoralem. Oportet re exploretur quae agendi ratio efficacius fideles iuvare possit, ut Eucharistiae sacramentum medium occupet locum, ad quam cuncta initiatio tendit. Romanae Curiae cum participibus coniunctim cooperantes, Episcoporum Conferentiae initiationis praesentis cursus efficacitatem ponderent, ut christianus per nostrarum communitatum institutionem sustineatur, quo magis magisque adolescat, suae vitae habitum tribuens vere eucharisticum, sic ut aeque suae spei nostra aetate rationem afferat (cfr 1 Pe 3,15).

De initiatione, ecclesiali communitate familiaque

19. Illud nimirum est animadvertendum cunctam christianam initiationem conversionis esse iter, Deo opitulante et ecclesiali communitate usque ante mentem habita, complendum, tum cum adultus postulat ut in Ecclesiam intret, quemadmodum in primae evangelizationis locis atque in compluribus regionibus, saecularibus consuetudinibus affectis, usu venit, tum cum pro suis filiis Sacramenta postulant parentes. Hac de re inter christianam initiationem ac familiam ad necessitudinem animum intendere volumus. In pastorali opera agenda initiationis itineri christiana familia semper sociari debet. Cum quis Baptismum, Confirmationem et primo Eucharistiam recipit, id non modo accipienti verum etiam toti familiae decretorium est momentum, quae a communitate ecclesiali, variis eius partibus, in instituendi munere sustineri debet.(53) Hoc quidem loco primae Communionis pondus collustrare volumus. In compluribus fidelibus iure haeret in animo hic dies, veluti tempus cum, quovis adhuc incohato modo, momentum perceptum est Iesum personaliter conveniendi. Paroecialis opera insigni hac occasione congruenter uti debet.

II. Eucharistia et Reconciliationis sacramentum

Eorum intrinsecus nexus

20. Iure meritoque synodales Patres affimaverunt in Eucharistiam amorem magis ac magis ad Reconciliationis sacramentum aestimandum perducere.(54) Inter haec sacramenta propter vinculum, vera catechesis de Eucharistiae sensu a paenitentiali itinere seiungi non potest (cfr 1 Cor 11,27-29). Animadvertimus utique nostra aetate in quodam fideles versari cultu, qui peccati sensum delere studet,(55) cum levi cogitandi rationi faveatur, quae facit ut quis obliviscatur se Dei gratia esse praeditum ad communionem sacramentalem digne recipiendam oportere.(56) Peccati profecto conscientiam amittere quandam ipsius Dei amoris intellegendi levitatem importat. Multum fidelibus prodest elementa illa in memoriam revocari, quae intra sanctae Missae ritum de proprio peccato atque eadem opera de Dei misericordia certiorem faciunt conscientiam.(57) Nexus praeterea inter Eucharistiam et Reconciliationem nos admonet peccatum numquam quiddam solummodo individuum; usque illud ecclesialis communionis vulnus infert, in quam per Baptismum inserimur. Hac de causa, sicut Ecclesiae Patres asseverare solebant, Reconciliatio est laboriosus quidam baptismus,(58) dum hoc modo illud extollitur conversionis itineris finem esse plenae communionis ecclesialis redintegrationem, quae ad Eucharistiam accedendo significatur.(59)

Sollicitudines quaedam pastorales

21. Monuit Synodus Episcopi esse in propria dioecesi efficere ut conversionis institutio affatim restituatur, quae ex Eucharistia oritur, utque confessioni frequenti inter fideles faveatur. Sacerdotes cuncti studiose, actuose periteque vacent Reconciliationis sacramento ministrando.(60) Hac de re danda est opera ut nostris in templis confessionalia conspicua loca obtineant eaque huius Sacramenti sensum clare manifestent. Ex Pastoribus quaerimus ut pro Reconciliationis sacramento celebrando attente vigilent, absolutionis generalis consuetudinem intra sancitos casus continentes,(61) cum personalis absolutionis una sit forma ordinaria.(62) Pro necessitate sacramentalem absolutionem iterum detegendi, in omnibus Dioecesibus semper adsit Paenitentiarius.(63) Ut denique renovatum in modum conscii fiamus de necessitudine inter Eucharistiam et Reconciliationem iuvare potest aequus ponderatusque indulgentiae usus, quae pro se defunctisque acquiritur. Per eam obtinetur « remissio coram Deo poenae temporalis pro peccatis, ad culpam quod attinet, iam deletis ».(64) Indulgentiarum usus nos iuvat ut intellegamus per nostras tantum vires malo patrato subvenire nos non posse itemque cuiusque peccata toti communitati detrimentum importare; indulgentiarum porro usus, cum praeter doctrinam infinitorum Christi meritorum communionis quoque doctrinam sanctorum complectatur, nobis indicat « quam intima unione in Christo inter nos coniungamur, et quantum conferre possit vita supernaturalis uniuscuiusque ad alios ».(65) Quandoquidem eius ipsa forma, inter condiciones, secum fert ut ad confessionem sacramentalemque communionem accedatur, eius usus efficaciter fideles, ad conversionem itinerantes mediumque Eucharistiae in vita christiana locum detegentes, sustinere potest.

III. Eucharistia et Unctio infirmorum

22. Iesus suos infirmorum curandorum gratia discipulos non tantum misit (cfr Mt 10,8; Lc 9,2; 10,9), sed pro iis peculiare instituit sacramentum: Unctionem scilicet infirmorum.(66) Hunc sacramentalem actum iam in prima christiana communitate adesse Iacobi epistula testatur (cfr 5,14-16). Siquidem Eucharistia ostendit quomodo dolores et Christi mors in amorem sint conversae, infirmorum Unctio, sua ex parte, languentem oblationi sociat, quam se offerens ipse pro omnium salute fecit Christus, ita ut in communionis sanctorum mysterio is quoque mundi redimendi particeps esse possit. Haec praeterea inter Sacramenta nexus coram ingravescente morbo manifestatur: « Illis qui hanc vitam sunt relicturi, Ecclesia offert, praeter infirmorum Unctionem, Eucharistiam tamquam viaticum ».(67) In transgressu ad Patrem, Corporis Sanguinisque Christi communio ostenditur sicut vitae aeternae semen potentiaque resurrectionis: « Qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem habet vitam aeternam, et ego resuscitabo eum in novissimo die » (Io 6,54). Quoniam Sanctum Viaticum infirmo paschalis mysterii plenitudinem recludit, oportet eius usus teneatur.(68) Studium curaque pastoralis pro iis qui in morbis versantur procul dubio in spiritale totius communitatis commodum recidit, cum sciamus quamdiu fecerimus uni ex his fratribus minimis, Iesu ipsi nos facturos (cfr Mt 25,40).

IV. Eucharistia et Ordinis sacramentum

In persona Christi capitis

23. Intrinsecus inter Eucharistiam et Ordinis sacramentum nexus ex ipsis Iesu in Cenaculo verbis exstat: « Hoc facite in meam commemorationem » (Lc 22,19). Iesus enim suae mortis in pervigilio Eucharistiam instituit eodemque tempore Novi Testamenti sacerdotium condidit. Ipse sacerdos est, victima et altare: mediator inter Deum Patrem et populum (cfr Heb 5,5-10), expiationis victima (cfr 1 Io 2,2; 4,10) quae se ipsam in crucis altari offert. Nemo dicere potest « hoc est corpus meum » et « hic est calix sanguinis mei » nisi in nomine personaque Christi, unius summi sacerdotis novi et aeterni Testamenti (cfr Heb 8- 9). Synodus Episcoporum iam aliis in congressionibus argumentum tractavit Sacerdotii ordinati, tum cum de idoneitate agitur ministerii (69) tum cum de candidatorum formatione.(70) Hac in re, dialogi sub lumine qui intra evenit postremum Coetum synodalem, memorare Nos volumus quaedam principia quae ad necessitudinem pertinent inter Sacramentum eucharisticum et Ordinem. Necesse est in primis confirmare nexum inter Ordinem sacrum et Eucharistiam reperiri quidem in Missa cui Episcopus praeest vel presbyter in persona Christi capitis.

Ecclesiae doctrina presbyteralem ordinationem dicit eam esse condicionem quae praetermitti non potest pro valida Eucharistiae celebratione.(71) Revera, « in ecclesiali ministri ordinati servitio, Ipse Christus, Ecclesiae Suae est praesens, quatenus Caput Sui corporis, Pastor Sui gregis, Summus sacrificii redemptoris Sacerdos ».(72) Haud dubie minister ordinatus « agit etiam totius Ecclesiae nomine, cum Deo orationem praesentat Ecclesiae et maxime cum eucharisticum offert Sacrificium ».(73) Necesse est hanc ob rem ut sacerdotes conscii sint numquam totum eorum ministerium se ipsos suosque opiniones primo in loco ponere, sed Iesum Christum. Contradicit sacerdotali idoneitati quisque conatus se ipsos ponendi veluti actionis liturgicae primos auctores. Sacerdos est plus quam umquam servus et continuo debet causam recipere ut signum sit quod, veluti docile instrumentum in Christi manibus, ad Eum remittit. Quod peculiari modo in humilitate exprimitur quacum sacerdos actionem ducit liturgicam, in oboedientia erga ritum, cui corde et mente respondet, omnia vitans quae speciem praebere possunt alicuius propriae importunae actionis. Commendamus igitur clero ut altiorem semper reddat conscientiam proprii ministerii eucharistici veluti humilis Christo ministerii eiusque Ecclesiae. Sacerdotium, veluti sanctus dicebat Augustinus, est amoris officium,(74) boni pastoris officium, qui vitam ponit pro ovibus (cfr Io 10,14-15).

Eucharistia et caelibatus sacerdotalis

24. Patres synodales confirmare voluerunt sacerdotium ministeriale poscere, per Ordinationem, plenam cum Christo conformationem. Licet multiplices consuetudines traditionesque orientales serventur, necesse est altum caelibatus sacerdotalis sensum confirmare, qui iure inaestimabilis consideratur ubertas, quam orientalis agendi ratio, ad quam Episcopi ex his tantum qui sunt caelibes eliguntur valdeque honorantur presbyteri hi complures qui in eodem statu reperiuntur, confirmat. Etenim quod sacerdos elegit id peculiariter significatur in deditione illa quae eum ad Christum conformat atque in sui ipsius unica pro Regno Dei oblatione.(75) Eo quod ipse Christus, sacerdos in aeternum, suam vixit missionem usque ad sacrificium crucis in virginitatis statu, id quoddam fit certum indicium, ut hac de re traditionis Ecclesiae Latinae sensus percipiatur. Quamobrem non sufficit caelibatum intellegere sacerdotalem in verbis mere officiosis. Is revera peculiarem significat conformationem ad modum vitae ipsius Christi. Eiusmodi electio est in primis sponsalis; conformatio est cum ipso Christi Sponsi corde, qui vitam dat pro sua Sponsa. In conformitate cum magna traditione ecclesiali, cum Concilio Oecumenico Vaticano II (76) et cum Summis Pontificibus Nostris Decessoribus,(77) pulchritudinem inculcamus momentumque sacerdotalis vitae in caelibatu actae sicut clarum signum totalis et exclusivae deditionis Christo, Ecclesiae et Regno Dei, eiusque confirmamus pro traditione Latina necessitatem. Caelibatus sacerdotalis mature transactus, laetitia deditioneque, maxima est pro Ecclesia ipsaque societate benedictio.

Cleri penuria et pastorale opus vocationale

25. Quod ad nexum inter sacramentum Ordinis et Eucharistiam attinet, Synodus consideravit condicionem difficultatis in qua diversae dioeceses versantur, cum scilicet necesse est sacerdotum penuriae obviam ire. Quod accidit non solum in quibusdam regionibus primae evangelizationis, sed etiam in multis diuturnae traditionis christianae Nationibus. Solutioni istius quaestionis certe aequior favet cleri distributio. Itaque hac de re singillatim docendi opera est necessaria. Episcopi in necessitatibus pastoralibus Instituta implicent Vitae Consecratae atque novas condiciones ecclesiales, servato peculiari charismate Instituti, atque omnes cleri sodales sollicitent ad prompte serviendum Ecclesiae ubi necessitas est, etiam si impendium quoddam id requirit.(78) Praeterea, intra Synodum de propositis etiam tractatum est pastoralibus ad finem adducendis ut faveatur, praesertim apud iuvenes, interiori mentis apertioni ad sacerdotalem vocationem. Eiusmodi condicio simplicibus propositis pragmaticis solvi non potest. Vitandum est ne Episcopi, etiam a comprehensibilibus curis pragmaticis de cleri penuria incitati, congruentem discretionem vocationalem non exerceant atque ad peculiarem accipiant formationem ordinationemque candidatos qui indolem non habent necessariam ad servitium sacerdotale.(79) Clerus non satis institutus, ad ordinationem sine debita discretione acceptus, difficulter praebere poterit testificationem, quae in aliis desiderium liberaliter ad Christi vocationem respondendi gignat. Opus pastorale vocationale, revera, totam debet communitatem christianam in omni eius provincia implicare.(80) Ut par est, hac in subtili opera pastorali, etiam labor qui familias sensibiles reddit includitur, saepe indifferentes si non prorsus contrarias ad propositum vocationis sacerdotalis. Liberaliter ad donum vitae aperiantur atque filios instituant ut prompti ad Dei sint voluntatem. Summatim, oportet ut animum colligamus iuvenibus exhibentes extremam sequelae Christi rationem quae eius simul fascinationem demonstrat.

Mens grata ac spes

26. Postremo necesse est ut maiorem habeamus fidem spemque de divinis inceptis. Etiamsi quibusdam in regionibus penuria exstat cleri, numquam deficere debet fiducia in Christum, homines continenter vocantem, qui, relicto omni alio negotio, se penitus dent sacrorum mysteriorum celebrationi, Evangelii praedicationi atque pastorali ministerio. Hac usi occasione, verba cupimus significare gratitudinis totius Ecclesiae de omnibus Episcopis presbyterisque, qui fideli cum deditione studioque propriam exercent missionem. Gratitudo Ecclesiae habetur nimirum etiam diaconis, quibus « non ad sacerdotium, sed ad ministerium » (81) manus imponuntur. Sicut commendavit Coetus Synodi, specialem gratitudinem presbyteris vertimus fidei donum, qui perite studioseque communitatem ope nuntii Verbi Dei et Panis vitae aedificant, suis non parcentes viribus in ministerio erga missionem Ecclesiae.(82) Grates sunt Deo habendae de omnibus sacerdotibus qui usque ad vitae sacrificium passi sunt ut Christo servirent. In iis per factorum eloquentiam videtur quid significet usque ad finem sacerdotem esse. De animum moventibus testificationibus agitur qui multos iuvenes incitare possunt ad Christum sequendum adque eorum vitam pro aliis consummandam, ita quidem vitam veram inveniendo.

V. Eucharistia et Matrimonium

Eucharistia, sacramentum sponsale

27. Eucharistia, caritatis sacramentum, peculiarem demonstrat necessitudinem cum amore inter hominem et feminam, matrimonio coniunctos. Penitus hunc nexum cognoscere nostrae omnino est aetatis.(83) Ioannes Paulus II Pontifex Maximus pluries occasione usus est ut sponsalem adfirmaret indolem Eucharistiae eiusque peculiarem necessitudinem cum sacramento Matrimonii: « Nostrae sacramentum est Eucharistia redemptionis. Sponsi sacramentum est Sponsaeque ».(84) Ceterum « tota vita christiana signum amoris sponsalis fert Christi et Ecclesiae. Iam Baptismus, in populum Dei ingressus, mysterium est nuptiale: est quasi nuptiarum lavacrum quod nuptiarum praecedit convivium, Eucharistiam ».(85) Eucharistia ratione inexhausta unitatem amoremque indissolubiles cuiusque Matrimonii christiani corroborat. In eo, vi sacramenti, vinculum coniugale intrinsece cum unitate conectitur eucharistica inter Christum sponsum et Ecclesiam sponsam (cfr Eph 5,31-32). Mutuus consensus quem maritus et uxor inter se in Christo commutant, et qui ex iis communitatem vitae amorisque constituit, indolem etiam habet eucharisticam. Revera, in Pauli theologia, amor sponsalis signum est sacramentale amoris Christi erga Ecclesiam eius, amoris qui tamquam in summum evadit ad Crucem, documentum eius cum humanitate nuptiarum et, eodem tempore, origo et culmen Eucharistiae. Hanc ob rem Ecclesia peculiarem manifestat spiritalem necessitudinem cum omnibus qui suas familias in matrimonii sacramento fundaverunt.(86) Familia — ecclesia domestica (87) — ambitus est primarius vitae Ecclesiae, praesertim ob necessarium munus filios christiana disciplina educandi.(88) Hoc in rerum contextu Synodus ut agnosceretur peculiaris mulieris in familia societateque missio monuit, quae missio defendenda est, servanda atque promovenda.(89) Eo quod sponsa est et mater, id rem efficit inexstinguibilem, quae numquam suam vim amittere debet.

Eucharistia et matrimonii unitas

28. Hac revera sub luce istius interioris necessitudinis inter matrimonium, familiam et Eucharistiam considerari possunt quaedam pastorales quaestiones. Fidele vinculum, indissolubile et exclusivum quod Christum coniungit cum Ecclesia, quodque notionem invenit sacramentalem in Eucharistia, cum pristino congreditur anthropologico elemento, ex quo definitum in modum vir coniungatur oportet una cum femina et vicissim (cfr Gn 2,24; Mt 19,5). Hoc in cogitationum prospectu, Synodus Episcoporum argumentum tractavit pastoralis consuetudinis erga illum qui nuntium experitur Evangelii quique ex cultura provenit in qua polygamia exsistit. Ii, qui in eiusmodi versantur condicione atque se ad fidem aperiunt christianam, oportet adiuventur ut consilium suum humanum in praecipua integrent novitate Christi. In catechumenorum curriculo, Christus eos attingit in eorum peculiari condicione eosque ad plenam vocat veritatem amoris per abnegationes transeuntes necessarias, perfectam prospicientes communionem ecclesialem. Ecclesia illos comitatur per pastoralem actionem, dulcedine simul et firmitate plenam,(90) demonstrans eis lucem praesertim quae ex mysteriis christianis in naturam repercutitur et humanos affectus.

Eucharistia et matrimonii indissolubilitas

29. Si Eucharistia irreversibilitatem exprimit amoris Dei in Christo pro eius Ecclesia, intellegitur cur ea postulet, pro Matrimonii sacramento, hanc indissolubilitatem, ad quam omnis verus amor haud tendere non potest.(91) Omnino iusta videtur pastoralis cura quam Synodus ad acerbas condiciones destinavit, in quibus non pauci versantur fideles qui, sacramento Matrimonii celebrato, divortium fecerunt atque novas inierunt nuptias. Agitur de quaestione pastorali ardua et complicata, vera quadam plaga hodierni contextus socialis, quae ipsas provincias catholicas crescente transgreditur modo. Pastores, propter amorem veritatis, ad recte discernendas tenentur rerum condiciones, ut implicatos fideles aptis modis spiritaliter adiuvent.(92) Synodus Episcoporum Ecclesiae usum confirmavit, Sacris Scripturis innixum (cfr Mc 10,2-12), non ammittendi ad Sacramenta divortiatos iterum matrimonio iunctos, quia eorum status eorumque vitae condicio obiective unioni contradicunt amoris inter Christum et Ecclesiam, quae in Eucharistia significatur et efficitur. Divortio seiuncti et iterum matrimonio coniuncti, tamen, praeter hunc statum, ad Ecclesiam pergunt pertinere, quae eos peculiari cura prosequitur, desiderans ut illi, quantum fieri potest, christianum colant vivendi modum per sanctam Missam participandam, licet Communionem non recipiant, divini Verbi auscultationem, eucharisticam Adorationem, orationem, vitae communitatis participationem, dialogum fidentem cum sacerdote vel spiritali moderatore, deditionem actae caritati, paenitentiae opera, munus educationis erga filios.

Ubi dubia de Matrimonii sacramentalis contracti validitate legitime oriuntur, id suscipiendum est quod ad probandam coniugii validitatem est necessarium. Oportet praeterea curetur ut, iure canonico prorsus servato,(93) in territorio tribunalia ecclesiastica adsint, videlicet eorum pastoralis indoles eorumque recta promptaque operositas.(94) Necesse est ut in unaquaque dioecesi numerus sit sufficiens personarum ad sollicitam tribunalium ecclesiasticorum actuositatem paratarum. Recordamur « munus grave esse istud opus institutionale reddendi Ecclesiae apud tribunalia ecclesiastica semper ad fideles propius ».(95) Opus est tamen vitare ne illa pastoralis opera contraria iuri habeatur. Ab hac potius condicione sumendum est initium: ius et opus pastorale in veritatis amorem convenire debent. Haec revera numquam a rebus abstrahitur, sed cum humano consociatur et christiano cuiusque fidelis itinere.(96) Postremo ubi nullitas vinculi matrimonialis non agnoscitur atque condiciones dantur obiectivae quae convictum reddunt irreversibilem, Ecclesia illos adhortatur fideles ut se implicent ad suam vivendam necessitudinem secundum legis Dei postulata, veluti amici, veluti frater et soror; hoc modo ad mensam eucharisticam accedere possunt, cum regulis significatis a comprobato usu ecclesiali. Eiusmodi iter, ut possibile efficiatur atque fructus adferat, sustineri debet pastorum adiumento atque aptis inceptis ecclesialibus; vitetur tamen benedictio harum relationum, ne confusio de Matrimonii aestimatione oriatur inter fideles.(97)

Cum implicatus sit culturalis contextus in quo Ecclesia versatur in multis Nationibus, Synodus maximam porro inculcavit sollicitudinem pastoralem in formandis nuptias inituris atque in praevia probatione eorum opinationum de oneribus omnino tenendis ad validitatem sacramenti Matrimonii. Solida quaedam discretio de hac re vitare poterit ne emotionum impulsus vel leves rationes duos iuvenes inducant ad assumendam responsalitatem, quam deinde servare non valeant.(98) Maius est bonum, quod Ecclesia atque tota societas a matrimonio exspectant familiaque in eo fundata, quam ut in hoc peculiari ambitu pastorali quis non laboret. Matrimonium et familia sunt instituta quae promoveri defendique debent, omnibus ambiguitatibus de ipsarum veritate amotis, quandoquidem omnis iniuria illis illata vulnus est quod hominum convictui ut tali affertur.

Eucharistia et Eschatologia

Eucharistia: donum homini in itinere

30. Siquidem verum est Sacramenta pertinere ad Ecclesiam peregrinantem in aevo (99) ad plenam manifestationem victoriae Christi resurrecti, verum etiam pariter est, praesertim in liturgia eucharistica, nobis consummationis eschatologicae dari praegustationem ad quam quisque homo et omnis creatura itinerantur (cfr Rom 8,19 ss.). Homo ad veram et aeternam felicitatem est creatus, quam solus amor Dei praebere potest. Libertas autem vulnerata nostra errabit, si iam nunc aliquid experiri non licebit venturae impletionis. Ceterum quisque homo ut in iustam procedat partem, in finalem metam oportet dirigatur. Postrema haec meta revera ipse Dominus Christus est, peccati mortisque victor, qui nobis peculiari modo in Celebratione eucharistica se praesentem reddit. Ita, quamvis nos tamquam advenae et peregrini in hoc mundo simus (cfr 1 Pe 2,11), in fide iam participes sumus plenitudinis vitae resurrectae. Eucharisticum convivium, suam aperiens indolem prorsus eschatologicam, nostram adiuvat itinerantem libertatem.

Convivium eschatologicum

31. Hoc considerantes mysterium, asseverare possumus Iesum suo adventu se in necessitudinem posuisse cum exspectatione praesenti populi Israelis, totius humanitatis ac tandem ipsius creationis. Per donationem sui Ipsius, Ille obiective aperuit tempus eschatologicum. Christus venit ut vocaret in unum Populum Dei qui erat dispersus (cfr Io 15,24), manifestans clare voluntatem communitatem foederis congregandi, ut ad impletionem adferret promissiones Dei antiquis datas patribus (cfr Ier 23,3; 31,10; Lc 1,55.70). Duodecim in vocatione, quae ad duodecim tribus Israel refertur, atque in novissimae Cenae mandato, iis commisso, ante suam Passionem redemptricem, celebrandi suum memoriale, Iesus manifestavit voluntatem transferendi ad totam communitatem ab Ipso fundatam munus illud, ut in historia signum essent et instrumentum congressus eschatologici, in Ipso incohati. Quamobrem, in unaquaque Celebratione eucharistica sacramentaliter congregatio efficitur eschatologica Populi Dei. Convivium eucharisticum constituit pro nobis veram convivii finalis anticipationem, a Prophetis praenuntiati (cfr Is 25,69) atque in Novo Testamento veluti « nuptiae Agni » descripti (Ap 19,7-9), in gaudio celebrandi sanctorum communionis.(100)

Oratio pro defunctis

32. Celebratio eucharistica, in qua mortem annuntiamus Domini, eius resurrectionem confitemur, donec veniat, pignus est futurae gloriae in qua etiam nostra corpora glorificabuntur. Celebrando salutis nostrae Memoriale, roboratur in nobis spes resurrectionis carnis atque offendendi iterum facultas, facie ad faciem, illos omnes qui nos praecesserunt in signo fidei. Hoc in prospectu, simul cum Patribus synodalibus, velimus memorare omnibus fidelibus pondus orationum suffragii pro defunctis, praesertim celebrationis sanctarum Missarum pro iis, ut purificati ad beatificam Dei contemplationem pervenire possint.(101) Iterum detegentes rationem eschatologicam in Eucharistia insitam, quae celebratur et adoratur, in nostra sustinemur peregrinatione et in spe gloriae confortamur (cfr Rom 5,2; Tit 2,13).

Eucharistia et Virgo Maria

33. Ex necessitudine inter Eucharistiam et singula Sacramenta atque notione eschatologica sanctorum Mysteriorum in universum vitae christianae lineamenta emergunt, quae vocatur ut sit omni tempore spiritalis cultus, sui ipsius oblatio quae Deo placet. Etiamsi verum est nos omnes adhuc ad plenam adimpletionem nostrae spei peregrinari, id non impedit quominus iam nunc agnoscere grato animo possimus, quotquot Deus dederit nobis, perfecte in Virgine Maria compleri, Matre Dei et Matre nostra: eius Assumptio in caelum in corpore animaque pignus est nobis certae spei, dum indicat nobis, peregrinis per temporis spatium, istam eschatologicam destinationem quam sacramentum Eucharistiae nobis permittit ex hoc tempore praegustare.

In Maria Sanctissima etiam videmus perfecte effectum esse modum sacramentalem quo Deus assequitur atque implicat suum in salvificum inceptum humanam creaturam. Ab Annuntiatione ad Pentecosten, Maria de Nazareth veluti persona apparet cuius libertas prorsus docilis est voluntati Dei. Eius Immaculata Conceptio clare se patefacit in docilitate sine condicione erga Verbum divinum. Oboediens fides est forma quam coram Deo agente eius vita omni tempore sumit. Virgo auscultans, Ipsa cum voluntate divina plane consentit; suo in corde servat verba quae ei a Deo proveniunt quaeque veluti in opus musivum conferens altius intellegit (cfr Lc 2,19.51); Maria magna Credens est quae, fiduciae plena, in manus se conicit Dei, dum eius voluntati se totam tradit.(102) Eiusmodi mysterium usque ad plenam assequendam implicationem augescit in missione Iesu redemptrici. Sicut adfirmavit Concilium Oecumenicum Vaticanum II, « Beata Virgo in peregrinatione fidei processit, suamque unionem cum Filio fideliter sustinuit usque ad crucem, ubi non sine divino consilio stetit (cfr Io 19,25), vehementer cum Unigenito suo condoluit et sacrificio Eius se materno animo sociavit, victimae de se genitae immolationi amanter consentiens; ac demum ab eodem Christo Iesu in cruce moriente uti mater discipulo hisce verbis data est: Mulier, ecce filius tuus ».(103) Ab Annuntiatione usque ad Crucem, Maria ea est quae Verbum accipit in se carnem factum et eo usque adducta ut in mortis silentio obmutesceret. Ipsa est tandem quae accipit sua in brachia corpus donatum, iam exanimum, Ipsius qui revera suos « in finem dilexit » (Io 13,1).

Hanc ob rem, quotiescumque in Liturgia eucharistica accedimus ad Corpus et Sanguinem Christi, vertimur etiam ad Ipsam quae, plene ei adhaerens, accepit pro tota Ecclesia sacrificium Christi. Merito Patres synodales adfirmaverunt: « Maria... inaugurat participationem Ecclesiae in sacrificio Redemptoris ».(104) Ipsa est Immaculata quae sine condicione donum accipit Dei atque, hoc modo, operae salutis associatur. Maria de Nazareth, imago Ecclesiae nascentis, exemplar exstat quomodo unusquisque nostrum ad recipiendum vocetur donum quod Iesus ex se ipso in Eucharistia facit.

PARS ALTERA

EUCHARISTIA, MYSTERIUM CELEBRANDUM

« Amen, amen dico vobis:
Non Moyses dedit vobis panem de caelo,
sed Pater meus dat vobis panem de caelo verum » (Io 6,32)

Lex orandi et lex credendi

34. Synodus Episcoporum intrinsecum vinculum magnopere consideravit inter fidem eucharisticam et celebrationem, in propatulo nexum ponens inter legem orandi et legem credendi atque primatum efferens actionis liturgicae. Necesse est ut Eucharistiam veluti mysterium fidei vivamus authentice celebratum, dum hac de re omnino conscii sumus: « semper et a principio intellectus fidei arte actioni liturgicae Ecclesiae est conexus ».(105) Hac in provincia, theologica cogitatio numquam ab ordine potest discedere sacramentali ab ipso Christo instituto. Altera ex parte, actio liturgica numquam summatim considerari potest, a fidei mysterio seiuncta. Fons nostrae fidei atque liturgiae eucharisticae revera idem est eventus: donum quod Christus sui Ipsius in paschali fecit Mysterio.

Pulchritudo et liturgia

35. Relatio inter mysterium fide acceptum et celebratum per theologicam liturgicamque vim pulchritudinis peculiari ostenditur modo. Liturgia quidem, sicut ceterum Revelatio christiana, intrinsecum habet nexum cum pulchritudine: est veritatis splendor. In liturgia paschale fulget Mysterium per quod ipse Christus ad se ipsum nos attrahit adque communionem vocat. In Iesu, sicut sanctus solebat adfirmare Bonaventura, pulchritudinem contemplamur atque originum fulgorem.(106) Haec proprietas quam commemoramus non sola pulchritudinis est aestimatio, sed ratio qua veritas amoris Dei in Christo nos attingit, nos allicit rapitque, dum simul efficit ut ex nobis ipsis excedamus sicque attrahit ad germanam nostram vocationem: videlicet amorem.(107) Iam in creatione Deus sinit ut in pulchritudine harmoniaque mundi conspiciatur (cfr Sap 13,5; Rom 1,19-20). Vetere denique in Testamento ampla invenimus signa fulgoris potentiae Dei, qui sua cum gloria manifestatur per prodigia inter populum electum acta (cfr Ex 14; 16,10; 24,12-18; Nm 14,20-23). Novo in Testamento haec pulchritudinis epiphania absolute adimpletur in revelatione Dei in Iesu Christo: (108) Ipse est plena gloriae divinae manifestatio. In Filii glorificatione elucet et datur Patris gloria (cfr Io 1,14; 8,54; 12,28; 17,1). Haec tamen pulchritudo non est simpliciter formarum convenientia; « speciosus forma (...) prae filiis hominum » (Ps 45 [44],3) est etiam arcanum in modum ipse cui « non erat species (...) neque decor, ut aspiceremus eum » (Is 53,2). Iesus Christus nobis demonstrat quomodo veritas amoris transfigurare valeat etiam obscurum mysterium mortis in lucem fulgidam resurrectionis. Hic gloriae Dei splendor omnem superat intramundanam pulchritudinem, ut appellant. Vera pulchritudo est amor Dei qui se definitive nobis in Mysterio paschali revelavit.

Pulchritudo liturgiae pars est huius mysterii; ea documentum est altissimum gloriae Dei atque constituit ut quodammodo Caelum conspiciatur super terram. Memoriale sacrificii redemptoris in se ipso signa affert huius pulchritudinis Iesu, cuius Petrus, Iacobus et Ioannes nobis dederunt testimonium, cum Magister, Hierosolyma petens, coram ipsis transfigurari voluit (cfr Mc 9,2). Pulchritudo idcirco non decorum quiddam actionis liturgicae, sed potius ipsius constitutionis est pars, eo quod est proprietas Dei ipsius eiusque revelationis. Haec omnia conscios nos reddere debent quo studio sit nitendum ut liturgica actio suam propriam secundum indolem resplendescat.

Liturgica celebratio opera totius Christi

Christus totus in capite et in corpore

36. Intrinseca liturgiae pulchritudo veluti subiectum habet proprium Christum resuscitatum et in Spiritu Sancto glorificatum, qui Ecclesiam suam in actionem includit.(109) In hac re maxime suadetur ut verba recolamus sancti Augustini quae efficaciter hanc describunt fidei propriae Eucharistiae progressionem. Magnus Sanctus Hipponensis, de Mysterio dicens eucharistico, inculcat quomodo nos sibi Christus aequet: « Panis ille quem videtis in altari, sanctificatus per Verbum Dei, corpus est Christi. Calix ille, imo quod habet calix, sanctificatum per verbum Dei, sanguis est Christi. Per ista voluit Dominus Christus commendare corpus et sanguinem suum, quem pro nobis fudit in remissionem peccatorum. Si bene accepistis, vos estis quod accepistis ».(110) Quamobrem addit ille « non solum nos christianos factos esse, sed Christum ».(111) Hic contemplari mirificam Dei actionem possumus quae artam affert unitatem inter nos et Dominum Iesum: « Non enim Christus in capite et non in corpore, sed Christus totus in capite et in corpore ».(112)

Eucharistia et Christus resuscitatus

37. Quoniam liturgia eucharistica essentialiter est actio Dei quae nos in Iesu implicat per Spiritum Sanctum, eius fundamentum ad nostrum non pertinet arbitrium nec minationes potest consuetudinum huius temporis sustinere. Etiam hic firma valet sancti Pauli adfirmatio: « Fundamentum enim aliud nemo potest ponere praeter id, quod positum est, qui est Iesus Christus » (1 Cor 3,11). Insuper Apostolus gentium confirmat super Eucharistia se nobis suam ipsius non tradidisse doctrinam, sed illam quam olim accepit (cfr 1 Cor 11,23). Etenim celebratio Eucharistiae vivam Traditionem secum fert. Ecclesia eucharisticum celebrat Sacrificium in oboedientia Christi mandato, initium capiens ab eventu Resuscitati atque Spiritus Sancti effusione. Hanc ob rem, christiana communitas, ab initiis, pro fractione panis Die Domini congregatur. Dies quo Christus e mortuis surrexit, Dies videlicet Domini, primus est etiam hebdomadae dies, ille scilicet quo Veteris Testamenti traditio initium creationi assignavit. Dies creationis nunc dies factus est « novae creationis », dies nostrae liberationis quo Christum commemoramus mortuum et resuscitatum.(113)

Ars celebrandi

38. Synodalibus in congressionibus pluries necessitas est commendata omnem evenientem seiunctionem transgrediendi inter artem celebrandi, artem videlicet recte celebrandi, et plenam, actuosam et fructuosam omnium fidelium participationem. Primum profecto genus, quo participationi favetur Populi Dei sacri Ritus, ipsius Ritus apta est celebratio. Ars celebrandi optima est condicio pro actuosa participatione.(114) Ars celebrandi ex oboedientia oritur fideli erga liturgicas normas in earum plenitudine, quia istud est celebrandi genus quod iam duo milia annorum vitam praestat fidei omnium credentium, qui ad vivendam vocantur celebrationem veluti Populus Dei, regale sacerdotium, gens sancta (cfr 1 Pe 2,4-5.9).(115)

Episcopus, praecipuus liturgus

39. Siquidem totus Dei Populus Liturgiam eucharisticam communicat, tamen ex recta arte celebrandi non praetermittendum officium ad illos spectat qui sacramentum Ordinis receperunt. Oportet Episcopi, sacerdotes et diaconi, singuli proprium secundum gradum, celebrationem considerent veluti praecipuum munus.(116) Praesertim Episcopus dioecesanus: ipse enim, veluti « primus mysteriorum Dei dispensator in Ecclesia particulari sibi commissa, moderator est, promotor et custos totius vitae liturgicae ».(117) Quod maximi est momenti pro Ecclesiae particularis vita, non modo quia communio cum Episcopo condicio est ut celebratio illo loco legitima sit, sed etiam quia ipse praecipuus est propriae Ecclesiae liturgus.(118) Ipsius est concordem celebrationum unitatem servare propria in Dioecesi. « Eius ergo est animum intendere ut presbyteri, diaconi et christifideles laici, genuinum sensum rituum et textuum liturgicorum penitius semper comprehendant et ita ad actuosam et fructuosam Eucharistiae celebrationem ducantur ».(119) Adhortamur potissimum ad id agendum quod necessarium est ut celebrationes liturgicae ab Episcopo in templo cathedrali actae arte celebrandi ad amussim servata gerantur, ita ut exemplo sint omnibus ecclesiis eo in loco dispersis.(120)

Liturgicorum librorum observatio necnon signorum copia

40. Momento iam inculcato ipsius artis celebrandi, extollitur inde normarum liturgicarum vis.(121) Oportet ars celebrandi sensui sacro faveat atque usui illarum formarum externarum quae ad eiusmodi instruunt notionem, sicut, exempli gratia, congruentia ritus, vestimentorum liturgicorum ornamentorumque atque loci sacri. Eucharistica celebratio illic beneficium invenit ubi sacerdotes et pastoralis liturgicae curatores operam dant ut vigentes libros liturgicos faciant notos congruentesque normas, in luce ponentes copiosas res Institutionis Generalis Missalis Romani atque Ordinis Lectionum Missae. Communitatibus in ecclesialibus forsitan pernota habetur eorum cognitio eorumque iusta aestimatio, sed saepe non ita accidit. Agitur revera de textibus in quibus copiae inveniuntur quae fidem et iter Populi Dei custodiunt et significant duo per milia annorum eius historiae. Idem pondus habet pro iusta quadam arte celebrandi sollicitudo de omnibus expressionis formis in liturgia praevisis: de verbo scilicet et cantu, de gestibus et silentiis, de corporis motu, de liturgicis ornamentorum coloribus. Liturgia revera sua ipsius natura varietatem habet communicationis signorum quae efficiunt ut totus homo involvatur. Gestorum simplicitas atque signorum sobrietas in ordine positorum nec non in praevisis temporibus communicant atque plus implicant quam nimia ars importunarum additionum. Sollicitudo et oboedientia erga propriam ritus structuram, dum recognitionem exprimunt indolis doni Eucharistiae, voluntatem significant ministri eiusmodi inenarrabile donum docili cum gratitudine accipiendi.

Ars celebrationi destinata

41. Artum inter pulchritudinem et liturgiam vinculum efficere debet ut studiose omnes consideremus artificiosas formas ministerio destinatas celebrationis.(122) Pars magni sane momenti in sacra arte certe est sacrarum aedium architectura,(123) in quibus oportet unitas significetur inter propria elementa presbyterii: quae sunt altare, crucifixus, tabernaculum, ambo, sedes. Hac de re propositum considerandum est sacrae architecturae, quod spatium maxime aptum ad actionem liturgicam agendam praebere debet Ecclesiae quae mysteria celebrat fidei, potissimum Eucharistiam.(124) Natura revera templi christiani ab ipsa definitur liturgica actione, quae congregationem implicat fidelium (ecclesia), qui tamquam lapides sunt vivi domus spiritalis (cfr 1 Pe 2,5).

Idem principium pro tota in universum valet sacra arte, potissimum pro pictura et sculptura, in quibus religiosa iconographia oportet ad sacramentalem dirigatur mystagogiam. Altior formarum cognitio quas sacra ars producere noverat saeculorum decursu valde adiuvare potest illos qui, coram architectis et artificibus, responsalitatem habent opera committendi artis quae liturgicam spectant ad actionem. Quocirca in Seminarii tironibus presbyterisque instituendis necesse est includatur, veluti praecipua disciplina, artis historia peculiari cum cultus aedium consideratione sub lumine liturgicarum normarum. Necesse est summatim ut in omnibus rebus quae Eucharistiam spectant gustus habeatur pulchritudinis. Observantia curaque habeantur etiam de paramentis, ornamentis, vasibus sacris, quae, cum inter se composite et ordinate iunguntur, stuporem Dei mysterii augent, unitatem fidei ostendunt atque devotionem corroborant.(125)

Cantus liturgicus

42. In arte celebrandi magni momenti locus cantu occupatur liturgico.(126) Iuste sanctus Augustinus in celebrato suo sermone adfirmat: « Homo novus novit canticum novum. Canticum, res est hilaritatis; et si diligentius consideremus, res est amoris ».(127) Populus Dei pro celebratione congregatus laudes canit Dei. Ecclesia, sua in bismillenaria historia, creavit, atque creare pergit, musicam et cantum quae patrimonium constituunt fidei amorisque quod amitti omnino non potest. In liturgia revera dici non potest unum alterumve cantum idem valere. Enimvero oportet generica subitaneaque compositio vitetur atque modorum musicae introductio qui liturgiae non observant notionem. Cantus veluti liturgiae elementum oportet cum ipsius celebrationis forma societur.(128) Quapropter omnia — in textu, in melodia, in exsecutione — respondere sensui debent celebrati mysterii, partibus ritus liturgicisque temporibus.(129) Denique, diversis consideratis directionibus diversisque traditionibus satis laudabilibus, cupimus, sicut est a Patribus synodalibus petitum, ut aptum detur cantui Gregoriano pondus,(130) veluti cantui liturgiae Romanae proprio.(131)

Celebrationis eucharisticae structura

43. Praecipuis memoratis elementis artis celebrandi in synodalibus laboribus emergentibus, ad quasdam partes structurae Celebrationis eucharisticae mentem nominatim convertere volumus, quae nostra aetate singularem postulant curam, ut fideles maneamus alto proposito liturgicae renovationis quam Concilium voluit Oecumenicum Vaticanum II, cunctam praeclaram magnamque Ecclesiae producens traditionem.

Interior liturgicae actionis unitas

44. Consideranda est potissimum interior ritus sanctae Missae unitas. Oportet evitetur ne in catechesibus vel in celebrandi modo discreta detur visio duarum ritus partium. Liturgia Verbi et liturgia eucharistica — praeter introductionis et conclusionis ritus — « tam arcte inter se coniunguntur, ut unum actum cultus efficiant ».(132) Vinculum revera exstat altum inter Verbum Dei et Eucharistiam. Dum Verbum auditur Dei, fides oritur vel corroboratur (cfr Rom 10,17); in Eucharistia Verbum caro factum nobis veluti spiritalis datur cibus.(133) Hoc modo « ex duabus mensis, tam Verbi Dei quam Corporis Christi, Ecclesia, Panem vitae sumit atque fidelibus porrigit ».(134) Considerandum igitur est constanter: quod Verbum Dei, ab Ecclesia lectum in liturgia et nuntiatum, ad Eucharistiam ducit veluti ad suum naturae propositum.

Liturgia Verbi

45. Una simul cum Synodo rogamus ut liturgia Verbi semper debito modo paretur et agatur. Vehementer igitur commendamus ut in liturgiis magna adhibeatur cura de Verbo Dei proclamando ex parte lectorum bene paratorum. Numquam obliviscendum hoc est: « Cum Sacrae Scripturae in Ecclesia leguntur, Deus ipse ad populum suum loquitur et Christus, praesens in Verbo suo, Evangelium annuntiat ».(135) Rerum condicionibus comprobantibus, de paucis cogitare possumus introductionis verbis quae rursus conscios reddant fideles. Ut Verbum Dei bene intellegatur, oportet ecclesiali animo atque conscientia cum Sacramento eucharistico unitatis audiatur et accipiatur. Verbum revera quod annutiamus et audimus Verbum est caro factum (cfr Io 1,14) et interiorem habet necessitudinem cum persona Christi atque eius sacramentalis praesentiae modo. Christus non loquitur praeterito tempore sed nostro praesenti, dum Ipse in actione adest liturgica. Hoc in sacramentali christianae revelationis (136) prospectu, cognitio et Verbi Dei meditatio nobis sinunt aestimare, celebrare et melius Eucharistiam vivere. Etiam hic tota revelatur in sua veritate adfirmatio secundum quam « ignoratio Scripturarum ignoratio Christi est ».(137)

Hac de re oportet ut fideles ad thesauros aestimandos Sacrarum Scripturarum, quae in lectionario inveniuntur, iuventur per pastoralia incepta, Verbi celebrationes atque lectionem divinam. Ne omittant porro orationum formas promovere, traditione confirmatas: videlicet Liturgiam Horarum, praesertim Laudes, Vesperas, Completorium et etiam vigiliarum celebrationes. Psalmorum oratio, Scripturarum lectiones et illae, quae in insigni Officii divini traditione reperiuntur, ad altiorem ducere possunt experientiam historiae Christi et oeconomiae salutis, quae vicissim intellegentiam et participationem eucharisticae Celebrationis ditare potest.(138)

Homilia

46. Cum Dei Verbum conspicuum obtineat locum, necessitas exsistit meliorem efficiendi homiliae qualitatem. Ipsa enim « est pars actionis liturgicae »; ( 139) munus habet fovendi pleniorem intellecum efficaciamque Verbi Dei in vita fidelium. Quamobrem ministri ordinati « oportet homiliam accurate praeparent, opportuna Sacrae Scripturae cognitione innixi ».(140) Homiliae vitentur incertae vel a rebus seiunctae. Praesertim poscimus a ministris ut dent operam ut homilia proclamatum Verbum Dei ponat in arta coniunctione cum sacramentali celebratione (141) et cum communitatis vita, ita ut Verbum Dei reapse sit fulcimentum et vita Ecclesiae.(142) Itaque consideretur oportet finis catecheticus et hortativus homiliae. Par est, ex lectionario triennali sumpto initio, prudenter fidelibus praeberi homilias thematicas, quae per annum liturgicum potiores tractare debeant christianae fidei quaestiones, haurientes ex rebus iis quas cum auctoritate Magisterium in quattuor ‘columnis' Catechismi Catholicae Ecclesiae atque in recentiore Compendio proposuit: quae sunt professio fidei, mysterii christiani celebratio, vita in Christo, oratio christiana.(143)

Donorum oblatio

47. Patres synodales mentem etiam converterunt in donorum oblationem. Non agitur simpliciter de quodam genere « intervalli » inter liturgiam Verbi et liturgiam eucharisticam. Ceterum hoc minuere potest sensum unici ritus ex duobus compactis partibus compositi. In hoc humili et simplici actu reapse manifestatur quaedam eximia significatio: in pane et in vino quae ad altare afferimus omnes res creatae assumuntur a Christo Redemptore ut transformentur et Patri offerantur.(144) In hoc rerum prospectu afferimus ad altare etiam omnes aerumnas et dolores mundi, scientes omnia pretiosa esse in conspectu Dei. Hic gestus, ut vivatur sua in authentica significatione, quadam haud indiget elatione per importunas complicationes. Is permittit ut aestimetur primigenia participatio quam Deus a homine poscit ut divinam in ipso operam ad finem adducat et hoc modo plenum sensum concedat humano operi, quod per eucharisticam Celebrationem cum redemptionis sacrificio Christi sociatur.

Prex eucharistica

48. Prex eucharistica est « centrum et culmen totius celebrationis ».(145) Eius momentum meretur ut congruenter efferatur. Variae preces eucharisticae quae in Missali continentur traditae sunt nobis a viva Ecclesiae Traditione atque inexhaustis eminent theologicis et spiritalibus divitiis. Fideles induci debent ad illas aestimandas. Institutio Generalis Missalis Romani hac in re nos adiuvat praecipua memorans elementa cuiusque precis eucharisticae, quae sunt: gratiarum actio, acclamatio, epiclesis, narratio institutionis, consecratio, anamnesis, oblatio, intercessiones et doxologia finalis.(146) Peculiarem in modum spiritalitas eucharistica et meditatio theologica illuminantur si quis praestantem contemplatur unitatem in anaphora inter invocationem Spiritus Sancti et narrationem institutionis,(147) in qua « sacrificium peragitur, quod ipse Christus in Cena novissima instituit ».(148) Nam « per invocationes peculiares Ecclesia Spiritus Sancti virtutem implorat, ut dona ab hominibus oblata consecrentur, seu Corpus et Sanguis Christi fiant, et ut hostia immaculata, in Communione sumenda, sit in salutem eorum qui illam participaturi sunt ».(149)

Ritus pacis

49. Eucharistia suapte natura pacis est Sacramentum. Hic aspectus Mysterii eucharistici in liturgica Celebratione peculiarem invenit expressionem in ritu pacis vicissim tradendae. Procul dubio agitur de signo magni momenti (cfr Io 14,27). Nostra aetate, quae tam horrendis conflictibus vexatur, hic actus acquirit, etiam pro communi sensu, peculiarem eminentiam, quoniam Ecclesia magis magisque veluti proprium advertit munus efflagitandi a Domino donum pacis et unitatis pro se ipsa et pro universa humana familia. Pax quidem indelebilis est anhelitus, praesens in corde cuiusque hominis. Ecclesia fit vox petens pacem et reconciliationem, quae oritur ex animo cuiusque personae bonae voluntatis, ipsasque dirigens ad Eum qui est « pax nostra » (Eph 2,14) et populos reconciliare potest et homines, etiam ubi deficiunt humani conatus. Unde liquide intellegitur fervor quo saepe ritus pacis vivitur in Celebratione liturgica. Attamen, procedente Synodo Episcoporum, opportunitas est considerata moderandi hunc gestum, qui nimium pondus assumere potest, quandam confusionem gignens inter fideles et quidem ante ipsam Communionem. Probe est asseverandum quemadmodum huius actus praestantiae nihil detrahat sobrietas, necessaria ad servandum idoneum celebrationis spiritum, exempli gratia, cum efficitur ut mutuum signum pacis detur solummodo personae proximae.(150)

Distributio et Eucharistiae receptio

50. Aliud momentum celebrationis, quod memorare oportet, est distributio et receptio sanctae Communionis. Ab omnibus quaerimus, praesertim a ministris ordinatis et ab iis qui, congruenter instituti, in casu verae necessitatis, facultate pollent ministrandae Eucharistiae, ut pro viribus studeant ut gestus sua in simplicitate ad propositum respondeat Domini Iesu personaliter in Sacramento conveniendi. Quod ad normas de recta agendi ratione attinet, referimus ad documenta nuper edita.(151) Omnes communitates christianae servent fideliter normas vigentes, ex quibus detegant fidei et amoris significationem qua omnes tenemur erga praeclarum hoc Sacramentum. Insuper haud neglegatur pretiosum tempus gratiarum actionis post Communionem: praeter exsecutionem congruentis cantus, admodum utile potest esse etiam in meditatione silere.(152)

De hac re mentem vertere cupimus ad quandam quaestionem pastoralem, quae nostro tempore saepenumero accidit. Cogitamus nempe de quibusdam rerum adiunctis, sicut verbi gratia de sanctis Missis celebratis occasione matrimonii, funeris vel similium, ubi celebrationi, praeter fideles religionem colentes, intersunt etiam alii qui fortasse complures annos ad altare non accedunt, aut forsitan inveniuntur in quadam vitae condicione, quibus aditus ad Sacramenta haud patet. Alias evenit ut adsint asseclae aliarum confessionum christianarum vel prorsus aliarum religionum. Similia rerum adiuncta dantur quoque in ecclesiis quas petunt peregrinatores, potissimum in urbibus arte conspicue distinctis. Tunc necessarium ducitur ut inveniantur breves et efficaces modi qui universos de sensu communionis sacramentalis atque condicionibus eius recipiendae moneant.

Ubi debita explanatio de Eucharistiae significatione haberi nequit, opportunitas Celebrationis eucharisticae substituendae cum qualibet celebratione Verbi Dei consideretur oportet.(153)

Dimissio: « Ite, missa est »

51. Denique sistere volumus in iis quae Patres synodales dixerunt de salutatione dimissionis in exitu eucharisticae Celebrationis. Post benedictionem diaconus vel sacerdos dimittit populum verbis: « Ite, missa est ». In hac salutatione nobis intellegere licet vinculum inter Missam celebratam et christianam in mundo missionem. Antiquitus « missa » significabat simpliciter « dimissionem ». Ipsa tamen in christiano usu altiorem in dies invenit significationem. Vocabulum « dimissionis » reapse mutatur in « missionem ». Haec salutatio summatim ostendit missionalem naturam Ecclesiae. Idcirco aequum est ut Populus Dei adiuvetur ad hanc indolem constitutivam ecclesialis vitae perspiciendam, incitamentum hauriendo ex liturgia. In hoc prospectu potest esse utile textus prae manibus habere, opportune approbatos, pro oratione super populum et finali benedictione quae huiusmodi vinculum explicent.(154)

Actuosa participatio

Authentica participatio

52. Concilium Oecumenicum Vaticanum II iure meritoque valde commendaverat actuosam, plenam et fructuosam participationem universi Populi Dei in Celebratione eucharistica.(155) Sine dubio renovatio his annis effecta magnum fovit progressum in illam semitam, quam Patres conciliarii exoptaverant. At non est obliviscendum quaedam dubia aliquando orta esse circa ipsum huius participationis sensum. Expedit igitur ut explanetur hoc verbum significare non velle simplicem exteriorem actionem tempore celebrationis. Revera actuosa participatio exoptata a Concilio intellegi debet verbis magis ad rem ipsam pertinentibus, a certiore conscientia mysterii sumpto initio quod celebratur quodque cum vita cotidiana nectitur. Adhuc plene viget monitio Constitutionis conciliaris Sacrosanctum Concilium, quae hortabatur fideles ne interessent liturgiae eucharisticae « tamquam extranei vel muti spectatores », sed ut participarent « sacram actionem conscie, pie et actuose ».(156) Concilium addidit auxitque considerationem: christifideles « Verbo Dei instituantur, mensa Corporis Domini reficiantur, gratias Deo agant, immaculatam hostiam, non tantum per sacerdotis manus, sed etiam una cum ipso offerentes, seipsos offerre discant, et de die in diem consummentur, Christo mediatore, in unitatem cum Deo et inter se ».(157)

Participatio sacerdotisque ministerium

53. Pulchritudo et actionis liturgicae congruentia insigniter in ordine manifestantur quo unusquisque vocatur ad actuosam participationem. Hoc secum fert agnitionem variorum munerum hierarchicorum quae in ipsa celebratione implicantur. Memorare iuvat actuosam participationem in ea ex se non congruere exercitio cuiusdam singularis ministerii. Causae praesertim actuosae participationis fidelium non prodest confusio quae oriri potest ex debilitate distinguendi, in communione ecclesiali, diversa munera ad singulos pertinentia.(158) Praesertim dilucidetur oportet perspicuitas quoad peculiaria sacerdotis munera. Ipse enim est qui, immutabilem in modum, sicut Ecclesiae traditio testatur, praesidet toti Celebrationi eucharisticae, ab initiali salutatione usque ad finalem benedictionem. Virtute sacri Ordinis recepti ipse personam gerit Iesu Christi, Ecclesiae capitis, et, modo suo proprio, etiam ipsius Ecclesiae.(159) Omnis enim « Eucharistiae celebratio dirigitur ab Episcopo, sive per seipsum, sive per presbyteros adiutores ipsius ».(160) Is adiuvatur a diacono, qui in celebratione quibusdam fungitur singularibus muneribus, videlicet altare praeparandi et sacerdoti ministrandi, Evangelium proclamandi, si usus venit homiliam nuntiandi, fidelibus intentiones orationis universalis proponendi, Eucharistiam fidelibus distribuendi.(161) Ad haec ministeria, coniuncta cum sacramento Ordinis, alia quoque ministeria liturgica referuntur, quae a religiosis et laicis praeparatis laudabiliter geruntur.(162)

Celebratio eucharistica et inculturatio

54. Attentis praecipuis sententiis Concilii Oecumenici Vaticani II, pluries elatum est momentum actuosae participationis fidelium in Sacrificio eucharistico. Ut huiusmodi communicatio foveatur, locus dari potest quibusdam ritus aptationibus, cum variis condicionibus diversisque culturis congruentibus.(163) Quoniam abusus quidam exstiterunt, huius principii claritas non offunditur, quod servari debet iuxta veras necessitates Ecclesiae, quae vivit et celebrat idem mysterium Christi in diversis cultus condicionibus. Nam Dominus Iesus ipso in mysterio Incarnationis, natus ex muliere sicut homo perfectus (cfr Gal 4,4), immediate sociatur non solum cum exspectationibus quae erant in Vetere Testamento, sed etiam cum exspectationibus ab omnibus populis habitis. Ita Ipse manifestavit Deum nostro in vitali contextu ad nos accedere velle. Quapropter ad efficaciorem fidelium in sacris Mysteriis participationem utile est provehere inculturationis processum in ambitu Celebrationis eucharisticae, prae oculis habitis accommodationis facultatibus in Institutione Generali Missalis Romani contentis,(164) quas interpretari oportet secundum praescripta, quae IV Instructio Varietates legitimae, die XXV mensis Ianuarii anno MCMXCIV evulgata, Congregationis de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum(165) nec non Pontificis Ioannis Pauli II Adhortationes postsynodales Ecclesia in Africa, Ecclesia in America, Ecclesia in Asia, Ecclesia in Oceania, Ecclesia in Europa (166) statuerunt. Ad hunc finem Conferentias Episcoporum monemus ut foveant iustam aequitatem inter regulas et normas iam editas et novas accommodationes,(167) semper in consonantia cum Sede Apostolica.

Personales condiciones pro actuosa participatione

55. Fidelium sacri ritus actuosae participationis considerantes argumentum, Patres synodales condiciones quoque personales extulerunt in quibus quisque debet inveniri pro fructuosa participatione.(168) Una earum est profecto spiritus constantis conversionis qui vitam omnium fidelium debet insignire. Actuosa participatio liturgiae eucharisticae haberi non potest, si quis ad eam haud serio animo accedit atque de propria vita se non interrogat. Favent huic interiori dispositioni exempli gratia meditatio et silentium, saltem quaedam temporis momenta ante initium liturgiae, ieiunium et, si necesse est, sacramentalis confessio. Cor reconciliatum cum Deo idoneum hominem reddit ad veram participationem. Praesertim oportet fideles memoria teneant actuosam participationem sacrorum Mysteriorum haberi non posse si quis eodem tempore actuose participare vitam ecclesialem in eius plenitudine non studeat, quae complectitur simul munus missionale Christi amorem in societatem afferendi.

Sine dubio plena participatio Eucharistiae habetur cum quis accedit etiam personaliter ad altare Communionis recipiendae gratia.(169) Attamen cavendum est ne haec iusta affirmatio forsitan introducat inter fideles quendam automatismum, quasi quispiam ob solam praesentiam in ecclesia, liturgiae tempore, ius habeat, vel forsitan etiam officium, ad Mensam eucharisticam accedendi. Etiam cum non datur facultas ad sacramentalem communionem accedendi, participatio Sanctae Missae manet necessaria, valida, significans et fructuosa. Bonum est his in rerum adiunctis desiderium plenae cum Christo coniunctionis colere per consuetudinem exempli gratia communionis spiritalis, memoratae a Ioanne Paulo II (170) et commendatae a Sanctis vitae spiritalis moderatoribus.(171)

Participatio christianorum non catholicorum

56. Argumentum participationis tractantes, necessario disserere debemus de christianis pertinentibus ad Ecclesias vel Communitates ecclesiales quae non habent plenam communionem cum Ecclesia Catholica. De hac re dicendum est intimam necessitudinem, quae inter Eucharistiam et Ecclesiae unitatem viget, una ex parte nos urgere ut ardenter exspectemus diem quo cum omnibus credentibus in Christum poterimus una simul divinam Eucharistiam celebrare et itaque visibiliter exprimere unitatis plenitudinem quam Christus voluit pro suis discipulis (cfr Io 17,21). Altera ex parte reverentia, quam sacramento Corporis et Sanguinis Christi debemus, impedit quominus illud merum « instrumentum » efficiatur, ad eandem unitatem consequendam sine discrimine adhibitum.(172) Nam Eucharistia non modo manifestat nostram personalem communionem cum Iesu Christo, verum secum fert etiam plenam communionem cum Ecclesia. Idcirco haec est ratio ob quam moerentes, sed non sine spe, poscimus a christianis non catholicis ut intellegant nostramque mentem servent quae Sacris Litteris et Traditione nititur. Nos censemus Communionem eucharisticam et communionem ecclesialem tam arte inter se iungi ut generatim fieri nequeat quod quispiam ad alteram accedat et de altera careat, cum de christianis non catholicis agitur. Plus plusque sensu caret ipsa concelebratio cum ministris Ecclesiarum vel Communitatum ecclesialium quae plenam communionem cum Ecclesia Catholica non habent. Manet tamen verum: pro aeterna salute, exstat facultas admittendi singulos christianos non catholicos ad Eucharistiam, ad sacramenta Paenitentiae et Unctionis infirmorum. Hoc tamen secum fert ut certa singulariaque rerum adiuncta eveniant, denotata definitis condicionibus,(173) quae clare indicantur in Catechismo Catholicae Ecclesiae (174) et in eius Compendio.(175) Uniuscuiusque est eas fideliter observare.

Participatio per communicationis instrumenta

57. Instrumentorum communicationis ob permagnum incrementum superioribus decennis vocabulum « participationis » acquisivit ampliorem significationem quam praeterito tempore. Omnes laetanter agnoscimus haec instrumenta novas opportunitates offerre etiam quoad eucharisticam Celebrationem.(176) Hoc requirit ab operatoribus pastoralibus huius provinciae peculiarem institutionem ac vivum responsalitatis sensum. Nam sancta Missa per televisionem transmissa necessario quandam exempli speciem acquirit. Quam ob rem opera prorsus est danda ut haec celebratio, praeter quam quod in locis dignis et rite praeparatis ipsa agi debet, normas observet liturgicas.

Denique, quod ad validitatem participationis sanctae Missae attinet, quam instrumenta communicationis efficiunt, huiusmodi transmissionum participantes scire debent se, ordinariis in condicionibus, festivo praecepto non satisfacere. Etenim imaginum sermo rem repraesentat, sed in seipsa eam non reproducit.(177) Si perquam est laudabile quod seniores et aegrotantes sanctae Missae festivae per transmissiones radiotelevisificas interesse possunt, idem dici nequit de iis qui, per huiusmodi transmissiones, sese dispensare volunt ab ecclesia adeunda ad Celebrationem eucharisticam in coetu vivae Ecclesiae participandam.

Infirmorum actuosa participatio

58. Considerantes condicionem eorum qui propter rationes valetudinis vel aetatis ad cultus locos accedere nequeunt, volumus universae ecclesialis communitatis mentem convertere ad pastoralem necessitatem consulendi spiritali curae infirmorum, eorum qui propriis in domibus manent aut qui in valetudinariis inveniuntur. Pluries in Synodo Episcoporum de eorum condicione facta est mentio. Providendum est ut hi nostri fratres frequenter ad sacramentalem Communionem accedere possint. Hoc modo vinculum cum Christo crucifixo et resuscitato roborantes, valebunt suam vitam sentire plene insertam in vitam atque Ecclesiae missionem per propriae passionis oblationem in unione cum sacrificio Domini nostri. Singularis sollicitudo servanda est inhabilibus; ubi eorum condicio hoc sinit, christiana communitas fovere debet eorum participationem celebrationis in loco cultus. Hac de re prospiciatur ut de aedibus sacris eventualia fabricae impedimenta demoveantur quae inhabilibus aditum impediunt. Tribuatur denique, quantum fieri potest, eucharistica etiam communio tardis mente, qui baptismum et Confirmationem receperunt: ipsi in fide quoque familiae vel communitatis quae eos comitatur Eucharistiam recipiunt.(178)

Captivorum cura

59. Spiritalis Ecclesiae traditio, certis innixa Christi verbis (cfr Mt 25,36), in captivorum visitatione unum reperit ex operibus misericordiae corporalis. Qui hac in condicione inveniuntur, summopere indigent Domini ipsius visitatione in Eucharistiae sacramento. Communitatis ecclesialis propinquitatem experiri, Eucharistiam participare et sanctam Communionem recipere in vitae tam singulari tristique tempore multum conferre possunt ad eorum fidei itineris qualitatem et personae plenam recuperationem socialem iuvandam. Interpretantes vota in coetu synodali patefacta, poscimus, ut Dioeceses studeant, quantum fieri potest, ut quaedam vires pastorali actioni, in captivorum curam conferendae, affatim destinentur.(179)

Migrantes et participatio Eucharistiae

60. Quaestionem tractans eorum qui varias ob rationes propriam terram deserere coguntur, Synodus peculiarem gratitudinem erga omnes versantes in cura pastorali migrantium significavit. Hoc in rerum contextu peculiaris attentio praestanda est his migrantibus qui ad Ecclesias catholicas orientales pertinent et quibus, praeter separationem a domo propria, additur difficultas liturgiam eucharisticam secundum proprium ritum participandi. Quapropter, ubi fieri potest, hoc concedatur eis ut a sacerdotibus eorum ritus curentur. Utcumque est, petimus ab Episcopis ut hos fratres in Christi caritate suscipiant. Quod diversorum rituum fideles inter se conveniunt, id etiam occasionem praebere potest mutuae locupletationis. Potissimum cogitamus de iuvamine quod evenire potest, ante omnia clero ex diversarum traditionum cognitione.(180)

Magnae concelebrationes

61. Coetus synodalis in qualitatem considerandam incubuit participationis praestantiorum celebrationum, quae fiunt in singularibus rerum adiunctis, quibus intersunt, praeter multitudinem fidelium, etiam multi sacerdotes concelebrantes.(181) Una ex parte facile agnosci potest momentum horum eventorum, praesertim cum praesidet eis Episcopus suo presbyterio circumdatus et diaconis. Altera ex parte, his in rerum adiunctis difficultates exstare possunt, quae ad manifestam presbyterii unitatem, maxime in prece eucharistica, itemque ad sanctam Communionem partiendam attinent. Vitandum est ne hae magnae concelebrationes dispersionem quandam gignant. Huic provideatur congruentibus coordinationis instrumentis et cultus locum accommodando ut presbyteris et fidelibus plena veraque participatio tribuatur. Utcumque res se habet, prae oculis est habendum de celebrationibus agi inconsuetis et ad extraordinarios eventus spectantibus.

Lingua Latina

62. Quod affirmatum est, non debet tamen offundere praestantiam harum magnarum celebrationum. Cogitamus nunc praesertim de celebrationibus quae fiunt tempore coetuum internationalium, nostra aetate usque frequentiorum. Ipsae merito sunt aestimandae. Ad melius ostendendam unitatem et universalitatem Ecclesiae, cupimus commendare suasiones Synodi Episcoporum, consonantes cum normis Concilii Vaticani II: (182) exceptis lectionibus, homilia et oratione fidelium, aequum est ut huiusmodi celebrationes fiant lingua Latina; similiter Latine recitentur orationes pervulgatae (183) Ecclesiae traditionis et forte cantentur quaedam partes in cantu Gregoriano. In universum petimus ut futuri sacerdotes, inde a Seminarii tempore, ad Sanctam Missam Latine intellegendam et celebrandam nec non ad Latinos textus usurpandos et cantum Gregorianum adhibendum instituantur; neque neglegatur copia ipsis fidelibus facienda ut notiores in lingua Latina preces ac pariter quarundam liturgiae partium in cantu Gregoriano cantus cognoscant.(184)

Celebrationes exiguorum coetuum eucharisticae

63. Admodum diversa est haec condicio quae in quibusdam pastoralibus rerum adiunctis usu venit, ubi, ad magis consciam participationem, actuosam fructuosamque, foventur celebrationes, parvis manipulis destinatae. Licet institutionis vis, quae his optionibus subest, agnoscatur, necesse est definire eas componendas esse tota cum Dioecesis pastorali opera. Etenim huiusmodi experientiae suam indolem paedagogicam amittunt, si oppositae habentur aut a vita Ecclesiae particularis seiunctae. Qua de re Synodus plane iudicavit nonnulla principia servanda: inservire debent consociandae communitati non dissipandae parvi fidelium greges; quod in cotidiano usu confirmari debet; manipulis his fructuosa est fovenda participatio totius coetus ac simul, quantum fieri potest, unitas vitae liturgicae singularum familiarum servanda.(185)

Celebratio interiore animo participata

Catechesis mystagogica

64. Ecclesiae insignis liturgica traditio docet ad fructuosam participationem necessarium esse ut quis personaliter respondere studeat mysterio celebrato, propriam Deo offerens vitam, in coniunctione cum Christi sacrificio pro totius mundi salute. Quam ob rem Synodus Episcoporum suasit ut in fidelibus intima interiorum sensuum convenientia cum actibus verbisque concinenda curaretur. Si haec deest, nostrae celebrationes, etiamsi probe actae, in periculo versantur ritualismi. Ideo promovere oportet educationem ad fidem eucharisticam, quae fideles ad personaliter id vivendum comparet quod celebratur. Coram eminenti pondere huius personalis et consciae participationis, quae possunt esse congrua institutionis instrumenta? Patres synodales unanimiter indicaverunt de hac re viam catechesis, indole mystagogica praeditae, quae fideles inducat ad melius usque intellegenda mysteria, quae celebrantur.(186) Praesertim de necessitudine inter artem celebrandi et actuosam participationem ante omnia affirmare oportet: « longe optima catechesis eucharistica est ipsa Eucharistia digne celebrata ».(187) Suapte enim natura liturgia suam habet paedagogicam efficacitatem, fideles inducendo ad mysterii celebrati cognitionem. Quapropter in vetustissima Ecclesiae traditione christianae institutionis iter, licet haud neglegeretur intellegentia systematica fidei materiae, semper indolem suscipiebat experientiae, in qua decretorius erat vivus et persuasorius occursus cum Christi nuntio, per authenticos testes proclamati. Hoc sensu ille qui ad mysteria introducit in primis est testis. Huiusmodi occursus profecto altior redditur in catechesi, qui suum fontem ac suum culmen invenit in Eucharistiae celebratione. Ex hac praecipua christianae experientiae structura incohatur necessitas mystagogici itineris, in quo tria elementa sunt consideranda:

a) Agitur ante omnia de rituum interpretatione sub lumine eventorum salvificorum, congruenti cum viva Ecclesiae traditione. Nam celebratio Eucharistiae, suis in infinitis divitiis, continenter historiae salutis adhaeret. In Christo crucifixo et resuscitato tribuitur nobis vere cardinem omnes recapitulantem res (cfr Eph 1,10) celebrandi potestas. Inde ab initio christiana communitas vitae Iesu eventus, praesertim mysterium paschale, intellegebat in coniunctione cum toto Veteris Testamenti cursu.

b) Catechesis proinde mystagogicae est prospicere ut introducat ad sensum signorum inclusorum in ritibus. Hoc munus aetatem, admodum technicae disciplinae obnoxiam, sicut hanc praesentem, potissimum afficit, in qua periculum est ne facultas amittatur signa symbolaque percipiendi. Plus quam docere, catechesis mystagogica debet resuscitare et educare fidelium sensum ad loquelam signorum et gestuum qui, coniuncti cum verbo, ritum constituunt.

c) Catechesis denique mystagogica contendere debet ut patefaciat significationem rituum quod pertinet ad vitam christianam in omnibus eius speciebus, operis et industriae, cogitationum et affectuum, actuositatis et requiei. Est pars itineris mystagogici patefacere nexum mysteriorum in ritu celebratorum cum fidelium missionali responsalitate. Hoc sensu, perfecta mystagogiae conclusio est conscientia: propriam vitam pedetemptim per celebrata sancta Mysteria transformari. Ceterum, finis totius christianae educationis est fidelem instituere, veluti « novum hominem », ad fidem maturam, quae eum aptum efficiat in proprio ambitu ad christianam spem testificandam qua ipse animatur.

Ut nostris ecclesialibus in communitatibus huiusmodi educationis munus perfici possit, opus est formatorum congruenter praeparatorum. Certe omnis Populus Dei se in hac institutione implicatum sentiat oportet. Omnis christiana communitas vocatur ut locus sit paedagogicae introductionis ad mysteria quae in fide celebrantur. In hac re Patres tempore Synodi plane ostenderunt opportunam esse maiorem participationem Communitatum vitae consecratae, motuum et aggregationum quae, pro suis quaeque facultatibus, novum impulsum christianae formationi afferant.(188) Nostro quoque tempore Spiritus Sanctus sua dona effundere non desinit ad sustinendam missionem apostolicam Ecclesiae, cuius munus est fidem diffundere eamque formare usque ad eius maturitatem.(189)

Reverentia erga Eucharistiam

65. Signum suasorium efficacitatis quam catechesis eucharistica infert in fideles est profecto incrementum eorum sensus mysterii Dei inter nos praesentis. Hoc agnosci potest peculiaribus manifestationibus reverentiae erga Eucharistiam, ad quam iter mystagogicum fideles introducere debet.(190) Cogitamus generatim de magno pondere gestuum et habitus, sicut est genuflexio peculiaribus in momentis precis eucharisticae. Se accommodando legitimae diversitati signorum quae in contextu diversarum culturarum explentur, unusquisque vivat et exprimat conscientiam se in omni celebratione in conspectu esse infinitae maiestatis Dei, qui ad nos humili modo pervenit in signis sacramentalibus.

Adoratio et pietas eucharistica

Intrinseca coniunctio inter celebrationem et adorationem

66. Inter potiora momenta Synodi numeratur dies XVII mensis Octobris, cum petivimus Basilicam Sancti Petri, una cum tot fidelibus, adorationis eucharisticae gratia. Hoc orationis actu Episcoporum Coetus admonere voluit, non solum verbis, de praestantia intrinsecae coniunctionis inter Celebrationem eucharisticam et adorationem. In hoc singulari aspectu fidei Ecclesiae invenitur unum ex decretoriis elementis ecclesialis itineris, expleti post liturgicam renovationem incohatam a Concilio Vaticano II. Cum renovatio primos moveret gressus, nonnumquam intima coniunctio inter sanctam Missam et adorationem Sanctissimi Sacramenti non satis clare est percepta. Quaedam obiectio, tunc late evulgata, oriebatur, exempli gratia, ex argumentatione illa, ad quam eucharisticus Panis non est nobis datus ad contemplandum, sed ad manducandum. Reapse, in luce experientiae orationis Ecclesiae, eiusmodi oppositio omni fundamento caret. Iam Augustinus dixit: « Nemo autem illam carnem manducat, nisi prius adoraverit; ... peccemus non adorando ».(191) In Eucharistia enim Filius Dei obviam venit nobis et desiderat nobiscum sociari; adoratio eucharistica non est aliud quam evidens beneficium eucharisticae Celebrationis, quae in se ipsa est Ecclesiae actio adorationis maxima.(192) Eucharistiam accipere significat se ponere in adorationis habitu erga Eum quem suscipimus. Ita prorsus et solummodo ita efficimur unum cum Ipso et quodammodo ante tempus praegustamus liturgiae caelestis pulchritudinem. Adorationis actio extra sanctam Missam producit augetque hoc quod in ipsa Celebratione liturgica factum est. Etenim « solum in adoratione maturare potest acceptio alta et vera. Et sane in hac actione personali occursus cum Domino maturat deinde etiam socialis missio quae in Eucharistia includitur quaeque repagula perfringere vult non solum inter Dominum et nos, sed etiam ac potissimum repagula quae alteros ab alteris nos separant ».(193)

Adorationis eucharisticae usus

67. Ideo una cum coetu synodali alacriter commendamus Ecclesiae Pastoribus Populoque Dei adorationis eucharisticae consuetudinem, sive personalis sive communis.(194) In hac re magnum subsidium affert congrua catechesis in qua explicatur fidelibus momentum huius actionis cultus quae permittit altiore ratione maioreque cum fructu vivere ipsam liturgicam Celebrationem. Quantum porro fieri potest, praesertim in frequentioribus hominum locis, convenit ecclesias vel oratoria seligere consulto ad adorationem perpetuam servanda. Insuper monemus ut in catecheseos institutione, et in curriculis potissimum praeparationis ad Primam Communionem, pueri inducantur ad sensum et dulcedinem coram Iesu sistendi, stuporem colentes ob eius in Eucharistia praesentiam.

Hic admirationem significare et laudem omnibus his Institutis vitae consecratae, quorum sodales magnam partem sui temporis dicant adorationi eucharisticae. Hoc modo ipsi omnibus exemplum praebent hominum qui sinunt se formari a reali Domini praesentia. Pariter animum roborare cupimus illarum fidelium consociationum, sicut etiam Confraternitatum, quae accipiunt hanc consuetudinem tamquam suum peculiare officium; sic fermentum fiunt contemplationis pro cuncta Ecclesia atque indicium Christi principatus in vita singulorum et communitatum.

Devotionis eucharisticae genera

68. Personalis coniunctio quam quisque fidelis instituit cum Iesu praesenti in Eucharistia remittit eum semper ad summam ecclesialis communionis, alendo in eo conscientiam se pertinere ad Corpus Christi. Quapropter, praeter quam quod fideles singuli invitantur ut personaliter inveniant tempus, precationi coram altaris Sacramento destinandum, Nostrum esse arbitramur ipsas paroecias aliosque coetus ecclesiales incitare ad horas communis adorationis promovendas. Certe, omne suum pondus servant iam exsistentes formae devotionis eucharisticae. Cogitamus exempli gratia de processionibus eucharisticis, praesertim de tradita processione in sollemnitate Corporis Domini, de pia consuetudine Quadraginta Horarum, de Congressibus eucharisticis localibus, nationalibus et internationalibus deque aliis similibus inceptis. Opportune renovatae et accommodatae ad diversa rerum adiuncta, huiusmodi devotionis formae merentur ut hodie quoque colantur.(195)

Tabernaculi in ecclesia locus

69. Ratione habita momenti custodiae eucharisticae adorationisque et reverentiae erga sacramentum Christi Sacrificii, Synodus Episcoporum se interrogavit de congrua tabernaculi collocatione nostris in ecclesiis.(196) Nam aequus eius locus adiuvat realem Christi praesentiam agnoscere in Sanctissimo Sacramento. Necesse igitur est ut locus, ubi species eucharisticae servantur, facile a quovis in ecclesiam ingrediente per lampadem perennem agnoscatur. Quamobrem consideranda est sacri aedificii architectonica dispositio: in ecclesiis ubi deest sacellum Sanctissimi Sacramenti, ac manet altare maius cum tabernaculo, opportunum est eadem uti structura ad servandam et adorandam Eucharistiam, dum impeditur ne celebrantis sedes ante eam collocetur. In novis ecclesiis bonum est sacellum Sanctissimi proximum presbyterio locare; ubi id fieri non potest, melius est tabernaculum ponere in presbyterio, in loco satis elevato, in media absidis parte, vel alio in loco ubi aequabiliter conspici bene potest. Haec consilia conferunt ad dignitatem tabernaculo tribuendam, quod, etiam sub artis specie usque est curandum. Oportet, ut patet, servare quae hac in re docet Institutio Generalis Missalis Romani.(197) Hac tamen de re postremum iudicium ad Episcopum spectat dioecesanum.

PARS TERTIA

EUCHARISTIA, MYSTERIUM VIVENDUM

« Sicut misit me vivens Pater, et ego vivo propter Patrem;
et, qui manducat me, et ipse vivet propter me » (Io 6,57)

Eucharistica vitae christianae forma

Cultus spiritalis – logiké latreía (Rom 12,1)

70. Dominus Iesus, qui se fecit pro nobis cibum veritatis et amoris, loquens de dono suae vitae nobis tradit: « si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in aeternum » (Io 6,51). Sed haec « vita aeterna » incipit in nobis iam hoc tempore per mutationem quam donum eucharisticum generat in nobis: « Qui manducat me, et ipse vivet propter me » (Io 6,57). Haec verba Iesu intellegere nos sinunt quemadmodum mysterium « creditum » et « celebratum » vim in se habeat quae efficit principium novae vitae in nobis et formam christianae exsistentiae. Nam Corpus Sanguinemque Iesu Christi communicantes, efficimur participes vitae divinae modo usque maturiore certioreque. Hic valet quod sanctus Augustinus suis in Confessionibus aeterno de Logo, alimonia videlicet animae, dicit: inopinabilem indolem extollens huius cibi, sanctus Doctor putat se audire: « Cibus sum grandium; cresce, et manducabis me. Nec tu me in te mutabis, sicut cibum carnis tuae; sed tu mutaberis in me ».(198) Etenim non est alimentum eucharisticum quod in nos convertitur, sed sumus nos qui arcano ex ipso mutamur. Christus nutrit nos sibi coniungens; nos « in se intus trahit ».(199)

Manifestatur hic celebratio eucharistica in omni sua virtute tamquam fons et culmen vitae ecclesialis, quandoquidem eodem tempore sive genesim sive perfectionem novi ac definitivi cultus, logiké latreía ostendit.(200) Verba sancti Pauli ad Romanos de hac re quam maxime summatim edicunt quomodo Eucharistia totam nostram vitam convertat in cultum spiritalem Deo placentem: « Obsecro itaque vos, fratres, per misericordiam Dei, ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem, sanctam, Deo placentem, rationabile obsequium vestrum » (Rom 12,1). In hac cohortatione novi cultus apparet imago tamquam tota oblatio propriae personae in communione cum universa Ecclesia. Instantia Apostoli in nostrorum corporum oblationem humanam exprimit rationem cultus minime corpore exuti. Etiam Sanctus Hipponensis hac de re commonefacit nos: « Hoc est sacrificium christianorum: multi unum corpus in Christo. Quod etiam Sacramento altaris fidelibus noto frequentat Ecclesia, ubi ei demonstratur, quod in ea re quam offert, ipsa offeratur ».(201) Etenim doctrina catholica affirmat Eucharistiam, uti Christi sacrificium, esse etiam Ecclesiae sacrificium, proinde et fidelium.(202) Quod in sacrificio premitur — quod est « sacrum facere » — id dicit hic totam exsistentialem densitatem, quae implicatur conversione nostrae humanae condicionis arreptae a Christo (cfr Philp 3,12).

Omnia complectens Eucharistici cultus efficacitas

71. Novus christianus cultus complectitur omnem exsistentiae rationem eamque transformat: « Sive ergo manducatis sive bibitis sive aliud quid facitis, omnia in gloriam Dei facite » (1 Cor 10,31). In omni vitae actu christianus vocatur ut verum cultum Deo significet. Ex quo formam sumit vitae christianae natura intrinsece eucharistica. Quippe quae credentis humanas res in cotidiana eius ratione involvat, Eucharistia efficit ut de die in diem transfiguretur homo, qui gratia ad imaginem Filii Dei adipiscendam vocatur cfr Rom 8,29s). Nihil est authentice humanum — cogitationes et affectus, verba et opera — quod in Eucharistiae sacramento congruam non inveniat formam, in plenitudine servandam. Hic omnis apparet praestantia anthropologica extremae novitatis a Christo per Eucharistiam allatae: cultus Deo exhibitus in humana exsistentia non est in peculiare privatumque momentum reiciendus, sed suapte natura illuc tendit ut omnes vitae singulorum pervadat facies. Itaque cultus Deo placens novus fit modus vivendi omnia rerum adiuncta exsistentiae in qua omne singulare elementum exaltatur, quoniam vivitur in relatione cum Christo et sicut oblatio Deo exhibita. Gloria Dei est homo vivens! (cfr 1 Cor 10,31). Et vita hominis Dei est visio.(203)

« Iuxta dominicam viventes »

72. Primaria haec novitas, quam hominis inducit in vitam Eucharistia, christianae iam a principio sese patefecit conscientiae. Confestim enim perceperunt christifideles altum illum appulsum, quem eorum in vivendi rationem eucharistica afferebat Celebratio. Verum hoc sanctus Ignatius Antiochenus significavit, christianos cum depingeret uti illos qui « ad novam spem pervenerunt » quosque tamquam « iuxta dominicam viventes »(204) exhibuit. Ea magni Antiocheni martyris formula conspicuam proicit in lucem coniunctionem veritatis eucharisticae vitaeque ipsius christianae cotidianos secundum eiusdem modos. Consuetudo namque christianorum propria, qua primo post sabbatum die sese conglobare solebant ut Christi recolerent resurrectionem pro sancti Iustini martyris narratione,(205) res ipsa est qua vitae forma designatur redintegratae e congressione cum Christo. Sancti Ignatii locutio: « iuxta dominicam viventes » vim pariter quasi exempli prae se fert quam sacer hic dies cunctis ceteris hebdomadae addit diebus. Non quidem distinguitur ille sola communium negotiorum interpellatione, sicuti nescioqua interclusione dierum intra solitum cursum. Numquam profecto non christiani hunc sunt diem experti perinde ac hebdomadis primum, quandoquidem memoria tunc principalis agitur a Christo importatae novitatis. Quocirca dominicus dies est, cum illam formam vitae suae christianus repetit eucharisticam ex qua vocatur ut perpetuo vivat. « Iuxta dominicam viventes » idem sane valet atque in ipsa vivere liberationis conscientia, quam Christus attulit, et etiam propriam transigere vitam sui ipsius oblatum Deo donum, plene ut demonstretur cunctis hominibus eius victoria per mores penitus renovatos.

Praeceptum exsequi festivum

73. Huius conscii vitae novi principii synodales Patres, quam christiano Eucharistia imponit, momentum singulis fidelibus inculcaverunt dominicalis mandati, unde vera scaturit libertas ut alium omnem traducere possint diem, quemadmodum « dominicum diem » commemoraverunt. Fidei enim periclitatur vita, quotiens iam non cupiditas sentitur eucharisticae communicandae Celebrationis, ubi paschalis revocatur victoriae recordatio. Conventus liturgici dominicalis, una scilicet cum fratribus sororibusque quibuscum unum componitur in Iesu Christo corpus, participem esse ex ipsa necessarium est christiana conscientia quod simul nempe christianam conformat conscientiam. Si vero diei dominici amittitur sensus veluti Domini sanctificandi dies, signum infertur amissi eodem tempore veri sensus christianae libertatis, filiorum Dei nempe libertatis.(206) Magni hac in re cogitationes aestimantur Decessoris Nostri venerandi, Ioannis Pauli II, apostolica in Epistula Dies Domini,(207) de quibusdam diei dominici pro christianis aspectibus: Dies Domini est, inspecto creationis opere; Dies Christi, quatenus novae creationis ipsiusque doni quod Dominus Resuscitatus concedit nempe Sancti Spiritus; Dies Ecclesiae quo die christiana conglobatur communitas ad celebrationem; Dies hominis, veluti laetitiae spatium et quietis ac fraternae caritatis.

Hic ideo ostenditur dies tamquam pristina celebritas, ubi quisque quidem fidelis, iis videlicet locis in quibus versatur, nuntiatorem se reddere valet temporisque sensus custodem. Ex hoc praeterea die revera christianus vitae profluit sensus ac modus novus vivendi tempus, tum etiam mutuas necessitudines et actuositatem, vitam et mortem. Bene itaque fit ut Domini die ecclesialia instituta circum dominicalem Celebrationem eucharisticam ordinent proprias christianae communitatis exhibitiones: amicos conventus, incepta pro parvulorum fidei institutione iuvenum et adultorum, peregrinationes sacras, caritatis opera ac multiplicia precationis tempora. Haec ob tanti ponderis beneficia — quantumvis recte sabbati iam serotinum tempus a Primis Vesperis ad Dominicum pertineat, liceatque tunc dominicale implere praeceptum — meminisse oportet ipsum ex sese dominicum diem dignum esse qui sanctificetur, ne denique dies « Dei expers » (208) evadat.

Quietis significatio atque operis

74. Ad extremum: his maxime nostris diebus meminisse opus est Domini diem diem vacationis ab opere esse. Exoptamus proinde vehementer ut sic etiam a societate civili talis agnoscatur, unde quis ab operibus liber esse possit neque idcirco puniri. Domini enim diem christiani coniungentes eum cum sabbati significatione in Hebraica traditione diem pariter discreverunt quietis a cotidiana fatigatione. Suam hoc habet propriam vim, quoniam relativam operis aestimationem efficit quae ad hominem dirigitur: hominis causa exsistit opus, non operis gratia homo. Facile hinc concipere illam est defensionem quae ipsi offertur homini ita omni liberato servitutis ratione. Perinde ac potuimus asseverare ipsi: « Praecipuum prae se fert opus momentum pro hominis perfectione societatisque progressione; quocirca illud semper ordinari decet et procurari plana cum dignitatis humanae observatione ac boni communis curatione. Pernecessarium tamen simul est ne se homo vinciri opere sinat neve id percolat ibidem arbitratus invenire se postremum decretoriumque vitae sensum ».(209) Suae namque vitae atque industriae operariae significationem comprehendit homo die ipso Deo consecrato.(210)

Dominicales congressus absente sacerdote

75. Celebrationis dominicalis detecto impulsu in christianorum vitam, suapte sponte quaestionem quis imponit iis de christianis communitatibus quibus presbyter deest et celebrari ideo Sanctam Missam haud Domini Die licet. Qua in re necesse addere est condiciones valde inter se diversas reperiri. Suasit in primis Synodus fidelibus ut sacram se ad Dioecesis aedem conferrent, ubi praesens promitteretur sacerdos, etiam id cum aliquam iacturam secum inferret.(211) Ubicumque vero maiora locorum intervalla denique tandem Eucharistiae dominicalis participationem fieri minime sinunt, magni interest christianas se congregare communitates nihilo minus ut Dominum collaudent eiusque memoriam renovent die Ipsi dicato. Quod tamen evenire debet congruam post educationem de discrimine inter Sanctam Missam atque conventiones dominicales sacerdote carentes. Pastoralis Ecclesiae sollicitudo hoc in casu declaretur curando ut Verbi liturgia, composita sub diaconi moderatione vel alicuius legati communitatis cui ab auctoritate idonea illud est communiter commendatum ministerium, secundum ritum quidem proprium a Conferentia episcopali enucleatum huiusque rei causa probatum.(212) Commonemus simul Ordinariorum esse facultatem tribuere sacram Synaxim eiusmodi in liturgiis partiendi, opportunitate diligenter alicuius electionis ponderata. Sic insuper faciendum est ut tales conventus confusionem de praecipuo sacerdotis munere non pariant atque sacramentali elemento in Ecclesiae vita. Gravitas partium quas laici gerunt, quibus merito sunt gratiae referendae pro magnanima eorum actuositate in communitatum christianarum commodum, numquam necessarium obscurare sacerdotum debet ministerium pro Ecclesiae vita.(213) Vigiletur igitur oportet diligenter ne exspectantes sacerdotem congressiones ansam ecclesiologicis praebeant visionibus ad Evangelii veritatem haud adhaerescentibus neque Ecclesiae traditionem. Singulares potius sint Dei precandi occasiones ut sanctos mittat secundum cor suum sacerdotes. Illud animum commovet quod in Epistula ad Sacerdotes, adveniente feria V in Cena Domini, anno MCMLXXIX, scripsit Decessor Noster Ioannes Paulus II, cum de fidelibus mentionem faceret, qui sacerdote propter tyrannicum regimen carentes in quoddam templum sanctuariumve convenire solebant, adhuc servatam stolam in altare doponebant, liturgiae eucharisticae preces pronuntiabant, silentes sistebant « eo momento quod transubstantiationis puncto respondet », significantes simul quam ardenter cuperent « ea verba audire quae unum sacerdotis os potest efficaciter effari ».(214) Quocirca percepto demum lucro incomparando de Sacrificii eucharistici celebratione profluente, ab omnibus petimus sacerdotibus ut reapse concretoque modo parati sint ad quam saepissime communitates invisendas suis commissas pastoralibus curis, ne diutius aequo Sacramentum caritatis desiderent.

Quaedam christianae vitae eucharistica forma, ad Ecclesiam pertinere

76. Dominici diei pondus tamquam Diei Ecclesiae ad intimam nos revocat necessitudinem inter Iesu victoriam de malo morteque et nostram adhaesionem ipsius ad ecclesiale Corpus. Etenim Domini Die quisque iterum etiam communitariam rationem christianus detegit redemptae suae vitae. Actionem liturgicam peragere, Christi communicare Corpus et Sanguinem id simul valet ac propriam interiorem reddere altioremque adhaesionem ad Illum qui pro nobis est mortuus (cfr 1 Cor 6,19s; 7,23). Christum qui manducat vere pro Ipso vivit. Intra eucharisticum mysterium profunda intellegitur communionis sanctorum significatio. Semper secum adfert communio inseparabilem rationem tum verticalem tum horizontalem: cum Deo communio est et communio cum fratribus ac sororibus. Duo se illi modi arcana quidem ratione in eucharistico offendunt dono. « Ubi cum Deo deletur communio, quae scilicet cum Patre et cum Filio et cum Spiritu Sancto est communio, radix tollitur et communionis inter nos fons. Atque ubi inter nos non vivitur communio, neque cum Deo Trinitario viva exstat veraque communio ».(215) Quandoquidem igitur vocamur membra uti Christi simus ideoque membra alii aliorum (cfr 1 Cor 12,27), rem constituimus suapte ex essentia in Baptismate conditam atque Eucharistia nutritam, quae poscit res ut solidum habeat in vita communitatum nostrarum effectum.

Sine dubitatione exhibet vitae christianae eucharistica forma etiam speciem ecclesialem et communitariam. Per Dioeceses ipsas ac paroecias, quatenus portant velut structurae Ecclesiam peculiari in regione, potest quisque fidelis concretam subire experientiam: ad Christi se pertinere Corpus. Consociationes, ecclesiales motus ac novae communitates — cum alacritate charismatum propriorum a Spiritu Sancto nostris pro temporibus concessorum — quemadmodum et vitae consecratae Instituta officio obstringuntur proprias ut suas conferant partes ad fovendam in fidelibus hanc conscientiam: sese Domini esse (cfr Rom 14,8). Saecularis rerum conversio, quae haud casu in se complectitur notas valde individuorum singulorum proprias, suos exserit exitiosos exitus praesertim in hominibus se ob vix ullum adhaesionis sensum segregantibus. Iam inde ab exordio christiana veritas semper societatem continet, complexionem necessitudinum perpetuo sustentatarum Verbi auscultatione atque eucharistica Celebratione necnon a Spiritu Sancto animatarum.

Spiritalitas et eucharistica cultura

77. Significanter asseruerunt Patres synodales: « Christifideles necessitatem profundioris intellegentiae illius nexus inter Eucharistiam et vitam cotidianam habent. Eucharistica spiritalitas non modo participatio in Missa et devotio erga Sanctissimum Sacramentum est, sed universam vitam attingit ».(216) Affirmatio haec nobis omnibus hodie peculiarem vim demonstrat. Agnoscatur oportet gravioribus ex saecularizationis superius memoratae effectibus illum esse: quod in extremos vitae limites amandata sit christiana fides, tamquam si inutilis omnino ad cotidianam hominum vitae actionem esset. Defectio tamen huius vivendi rationis « veluti si Deus non esset » nunc coram omnibus patet. Rursus hodie detegendum est Iesum Christum non quandam privatam esse sententiam aut doctrinam a rebus abstractam, sed personam veram quae in historiam inserta vitam valet omnium renovare. Hanc ob causam uti fons et apex vitae munerisque Ecclesiae Eucharistia in spiritalem traduci debet rem, in vitam « secundum Spiritum » (Rom 8,4s; cfr Gal 5,16.25). Notare interest sanctum Paulum, in illo Epistulae ad Romanos loco ubi hortatur novum ad spiritalem cultum vivendum, simul quidem necessitatem appellare mutationis proprii vivendi moris atque cogitandi: « Nolite conformari huic saeculo, sed transformamini renovatione mentis, ut probetis quid sit voluntas Dei, quid bonum et bene placens et perfectum » (12,2). Hoc pacto gentium Apostolus nexum extollit spiritalem inter cultum ac munus novae viae comprehendendi transigendique vitam. Formae eucharisticae vitae christianae necessaria profecto pars est mentis renovatio « ut iam non simus parvuli fluctuantes et circumacti omni vento doctrinae » (Eph 4,14).

Eucharistia atque culturarum evangelizatio

78. Hisce e dictis consequitur ut eucharisticum Mysterium in diverbium nos coniciat variis cum humani cultus speciebus, sed quodammodo eas ipsas provocat.(217) Indolem agnoscere opus est novae huius videlicet logiké latreía. Iesu Christi praesentia Sanctique Spiritus effusio certi sunt eventus qui constanter cum qualibet culturae veritate comparari possunt, ut eam evangelica ratione pervadant. Hoc proinde secum officium ex animo evangelizationis provehendae provenit de illa conscientia Christum ipsum cuiusque veritatem esse hominis universaeque hominum historiae. Evadit sic Eucharistia norma seu regula id omne aestimandi quod diversis deprehendit christianus in culturae declarationibus. Quo in gravissimo processu percipere possumus totam vere verborum sancti Pauli significationem qui sua in Prima Epistula ad Thessalonicenses monet: « Omnia autem probate, quod bonum est tenete » (5,21).

Eucharistia laicique fideles

79. Christiani universi in Christo, Ecclesiae ipsius Corporis Capite, exsistunt « genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus in acquisitionem, ut virtutes » annuntient eius (1 Pe 2,9). Cuique nostrum veluti vivendum mysterium praebetur Eucharistia illo in statu, ubi versatur, cum eandem condicionem exsistentialem eius locum reddit, in quo novitatem cotidie christianam vivendo implet. Si vero alit in nobis augetque Sacrificium eucharisticum ea omnia quae in Baptismate sunt nobis tributa unde ad sanctimoniam advocamur,(218) elucere illud debet ac demonstrari in condicionibus omnino sive vitae adiunctis in quibus singuli reperiuntur christiani. In dies sic cultus evadit Deo gratus, propriam scilicet transigendo vitam uti vocationem. Iam inde a conventione liturgica idem ipsum Eucharistiae sacramentum obligat rebus in cotidianis ut cuncta Dei perficiantur ad gloriam.

Et quoniam mundus est « ager » (Mt 13,38), in quem filios suos Deus ut bonum serit semen, laici christifideles e Baptismatis atque Chrismatis virtute necnon Eucharistia confirmati destinantur qui extremam novitatem a Christo allatam intra communes plane vitae condiciones compleant.(219) Desiderium excolere eos oportet uti altius usque afficiat Eucharistia illorum cotidianam vitam, dum eosdem simul concitat ut testes emineant aspectabiles proprio in operis ambitu omnique societate.(220) Cohortationem nominatim ipsis dedicamus familiis, uti afflatum hoc de Sacramento hauriant ac vires. Inter virum ac feminam amor, vitae receptio, educandi liberos officium sese tamquam praecipua patefaciunt loca, ubi efficaciam suam ostendere potest in transfiguranda ad plenitudinemque portanda vitae significatione Eucharistia.(221) Ne umquam ideo intermittant Pastores laicos suffulcire instituere incitare fideles, propriam unde vocationem ad sanctitatem plene impleant, illo nempe in orbe quem sic dilexit Deus ut suum dederit Filium qui ipsius fieret salus (cfr Io 3,16).

Eucharistia ac sacerdotalis spiritalitas

80. Haud dubitatur quin vitae christianae eucharistica forma potissimum in sacerdotalis vitae statu emergat. Etenim sacerdotalis spiritalitas suapte natura est eucharistica. Huius quidem spiritalitatis germen iam in verbis latet quae Episcopus in Ordinationis liturgia profert: « Accipe oblationem plebis sanctae Deo offerendam. Agnosce quod ages, imitare quod tractabis, et vitam tuam mysterio dominicae crucis conforma ».(222) Vitae propterea spiritali spatium largum det necesse est presbyter, unde vitae suae usque perfectiorem adiungat eucharisticam formam iam educationis tempore posterisque annis.(223) Perpetuo ipse movetur ut verus Dei sit investigator neve tamen hominum simul relinquat sollicitudines. Ei spiritalis intenta permittet vita altius ingredi cum Domino coniunctionem atque etiam auxiliabitur ut Dei possideatur amore, cuius singulis in rebus etiam adversis ac difficilibus fiat testis. Huius rei causa una Nos cum Patribus synodalibus suademus sacerdotibus « ut unoquoque die Eucharistiam celebrent, etiam fidelibus absentibus ».(224) Monitio haec in primis cum virtute reapse infinita congruit cuiusque Celebrationis eucharisticae; et rationem pariter ducit de eius singulari efficientia spiritali quandoquidem, si attento vivitur animo ac fide, Sancta Missa sensu verbi altissimo educat, quatenus conformationem cum Christo promovet ac propria in vocatione stabilit sacerdotem.

Eucharistia atque vita consecrata

81. Quod spectat ad necessitudinem inter Eucharistiam variasque ecclesiales vocationes: praesertim « testimonium virorum mulierumque consecratorum propheticum splendet, qui in eucharistica Celebratione et in adoratione vim inveniunt ad sequelam Christi radicitus peragendam oboedientis casti pauperis ».(225) Etiamsi ministeria complura exsequuntur in provincia institutionis humanae curaeque pauperum, in educatione et infirmorum curatione, noverunt tamen consecratae et consecrati praecipuum vitae suae propositum quod est « rerum divinarum contemplatio et assidua cum Deo in oratione unio ».(226) Partes autem necessariae, quas de consecrata vita exspectat Ecclesia, multo pertinent magis ad « esse » quam ad « facere ». Qua in re momentum repetere volumus virginalis testificationis de Eucharistiae mysterio. Namque praeter vinculum cum sacerdotali caelibatu commonstrat eucharisticum Mysterium intimam cum virginitate consecrata coniunctionem, quatenus haec declaratio est deditionis Ecclesiae Christo factae sine condicionibus, quae illum nempe veluti Sponsum suscipit fidelitate tota ac fecunda.(227) Virginitas enim consecrata in Eucharistia impetum detegit et nutrimentum suam ad universalem Christo dedicationem. Trahit praeterea ex Eucharistia solacium atque incitamentum ut nostris aequabiliter diebus amoris gratuiti signum sit et feracis quem erga homines colit Deus. Suam denique per propriam testificationem appellatio reapse fit consecrata vita atque anticipatio illarum « nuptiarum Agni » (Apc 19,9), ubi meta est totius salutis historiae reposita. Hoc quidem modo efficit ea vehementem indicationem illius eschatologici finis, cuius indiget homo ut electiones suas vitae ordinet ac decreta.

Eucharistia morumque conversio

82. Venustatem detegentes nos eucharisticae formae christianorum vitae eo etiam perferimur ut morales ponderemus vires quae eadem illa forma gignuntur veram ad filiorum Dei fulciendam libertatem. His verbis suscipere cupimus Synodi sententiam de iunctione inter eucharisticam vitae formam ac transformationem moralem. Decessor Noster Ioannes Paulus II iam asseveraverat: Moralis vita « valet pro quodam “cultu spiritali” (cfr Rom 12,1; Philp 3,3), deprompto atque sustentato inexhausto illo sanctitatis et laudationis Dei fonte qui sunt Sacramenta, praesertim vero Eucharistia: etenim christianus Sacrificium Crucis participando cum amore donationis Christi communicat atque idoneus redditur obligationeque distringitur, ut eandem caritatem colat in plenitudine propositorum atque vitae institutorum ».(228) Denique tandem: « In “cultu” ipso, in eucharistica communione amari vicissimque reliquos amare continentur. Eucharistia, quae in amorem re effectum non transfertur, in se ipsa in particulas est redacta ».(229)

Haec ad moralem cultus spiritalis vim ipsa appellatio non modo aliquid moralistico explicari debet. Est potissimum beata commoti amoris intellegentia in corde illius qui Dei donum excipit, Ipsi se tradit veramque libertatem reperit. Moralis quidem transfiguratio, quam novus in se continet a Christo institutus cultus, quaedam est contentio ac desiderium cordis, ut Domini amori tota ex vita respondeatur propria, quamvis fragilitatis singulorum subsit conscientia. Id autem quod hic dicimus optime refertur in Evangelii narratione de Zacchaeo (cfr Lc 19,1-10). Postquam domi suae Iesum hospitio recepit, penitus se publicanus renovatum sentit: dimidiam bonorum suorum partem pauperibus elargiri statuit atque quadruplum iis restituere a quibus erat aliquid furatus. Moralis ideo illa intentio, quae a Iesu in hospitium recepto nascitur nostra in vita, e grati animi sensibus profluit, quod quis Dominum ita vicinum est sine ullo merito expertus.

Congruentia eucharistica

83. Plurimum refert illud extollere quod Patres synodales veluti congruentiam eucharisticam depinxerunt, ad quam revera vocatur nostra vita. Cultus namque Deo acceptus numquam privatus dumtaxat fuit sine consectariis nostris in socialibus coniunctionibus: publicam scilicet propriae fidei deposcit testificationem. Hoc manifesto pro omnibus valet baptizatis, at vehementius illis imperatur qui socialem ob ordinem aut politicum quem habent, consilia capiant necesse est de principalibus bonis, qualia sunt vitae humanae observatio ac defensio a conceptione naturalem usque ad mortem, ipsa familia in matrimonio innixa inter virum ac feminam, liberos educandi libertas, boni communis sustentatio universis in ipsius formis.(230) De iis haud licet bonis disputari. Quapropter politici catholici legumque latores, suorum sibi gravium conscii officiorum socialium, sua ipsa conscientia recte profecto efformata instigari se praecipue videant ut leges rogent defendantque secundum principia ac bona naturae humanae conceptas.(231) Vinculum haec sententia habet verum cum Eucharistia (cfr 1 Cor 1,27-29). Obligantur Episcopi ut sine intermissione haec iterent praecepta; eorum pars enim est muneris erga sibi creditum gregem.(232)

Eucharistia, nuntiandum mysterium

Eucharistia et missio

84. Ineuntes Nostrum in Petri Cathedra ministerium, in eucharistica Celebratione qua eius factum initium est, sumus elocuti: « Pulchrius nihil exstat quam attingi, quam admiratione affici, de Evangelio, a Christo. Nec quidquam iucundius quam ipsum cognoscere eiusque cum aliis participare amicitiam ».(233) Maiorem sibi haec affirmatio accipit vim, si eucharisticum cogitamus Mysterium. Re quidem vera reservare nobismet ipsis haud amorem possumus quem in Sacramento percolimus. Sua enim e natura postulat ut omnibus dividatur. Quod hominibus opus est, Dei amor est atque congressio cum Christo in Eumque fides. Qua de causa non modo fons Eucharistia est et vitae Ecclesiae fastigium; ad eius pariter pertinet munus: « Ecclesiam eucharisticam simul Ecclesiam esse missionalem ».(234) Fratribus etiam nostris ac sororibus posse nos ex animo dicere debemus: « Quod vidimus et audivimus, annuntiamus et vobis, ut et vos communionem habeatis nobiscum » (1 Io 1,3). Nihil vere venustius quam Christum convenire et cum omnibus communicare. Ipsa ceterum Eucharistiae institutio id antecapit quod intimam efficit missionis Iesu partem: a Patre in mundi redemptionem est missus (cfr Io 3,16-17; Rom 8,32). Suis videlicet discipulis in Ultima Cena Sacramentum Christus concredit quod sacrificium exsequitur a se oblatum oboediente nempe Patri ob omnium nostrum salutem. Accedere eucharisticam ad Mensam non valemus, quin nos abripi impetu sinamus muneris illius vehementia quod ex Dei Corde ipso profectum eo spectat omnes ut amplectatur homines. Missionalis itaque intentio partem constituit eucharisticae formae christianorum vitae.

Eucharistia ac testificatio

85. Primarium officium ac principale, de sacris quod oritur Mysteriis quae celebramus, illud est ut vita nostra testimonium reddamus. Admiratio propter donum, quod in Christo nobis obtulit Deus, vitae inurit nostrae vim actuosam novam, dum illius ad testificandum amorem obstringimus. Testes etenim evadimus quotiens nostra per acta et dicta et vitae instituta Alter ille comparet seque participat. Testimonium sic dici potest instrumentum quo Dei amoris veritas ad hominem in historia advenit quem simul ut novam hanc rem libere suscipiat incitat. In testificatione autem Deus se, ut ita dicamus, periculo hominum libertatis obicit. Fidelis Iesus ipse est testis ac verax (cfr Apc 1,5; 3,14), qui ut veritati testimonium redderet aliquando venit (cfr Io 18,37). Hoc autem in deliberationum catalogo, carum ut repetamus conceptum impellimur primis christianis, qui nos haud minus hodiernos nempe christianos afficit: testimonium scilicet usque ad sui ipsius donationem, ad martyrium id est, in Ecclesiae annalibus semper est veluti culmen spiritalis cultus habitum: « Exhibeatis corpora vestra » (Rom 12,1). Exempli causa, enarratio martyrii sancti Polycarpi Smyrnensis, sancti Ioannis discipuli: tota illa permovens actio tamquam liturgia quaedam ostenditur, quin immo quasi Eucharistia facta ipsius martyris.(235) Ante oculos similiter conscientiam eucharisticam tenemus quam Ignatius Antiochenus coram martyrio suo declarat: inquit enim ille: « frumentum sum Dei » cupitque in martyrio « ut purus panis Christi inveniar ».(236) Suam vitam qui in martyrio offert christianus plenam ingreditur communionem cum Iesu Christi Paschate eoque pacto ipsemet cum Eo Eucharistia fit. Hodie quoque non in Ecclesia desiderantur martyres, in quibus Dei amor ratione extrema demonstratur. Etiam cum non poscitur a nobis martyrii probatio, nihilo novimus minus cultum Deo gratum suapte natura flagitare promptum hunc animum(237) atque suam consequitur perfectionem in laeta ac persuasa testificatione ante omnem orbem alicuius christianae vitae sibi consentientis illis in locis ubi nos destinat Dominus ut denuntiemus eam.

Salvator unicus, Iesus Christus

86. Intimum efferentes nexum inter Eucharistiam et missionem necessario etiam substantiam detegimus nostrae nuntiationis extremam. Quo enim altius in populi christiani animo Eucharistiae insederit amor, clarius tanto officium elucebit missionis: Christum portare. Non notio modo aut ethica ab Eo incohata haec est, verum ipsius Personae donum. Quicumque Amoris non participat veritatem cum suo fratre aut sorore, nondum satis tribuit. Uti salutis nostrae sacramentum impellit nos Eucharistia inevitabili modo ad unicam Christi naturam necnon salutis ab Eo proprii sanguinis pretio peractae. Unde de eucharistico Mysterio, fide quidem percepto celebratoque, necessitas exoritur ut omnes missionale ad opus constanter instituantur, cuius cardo est Christi nuntius qui unicus est Salvator.(238) Prohibebit hoc ne in rationem dumtaxat sociologicam opus decretorium redigatur hominum promotionis quod omni continetur in evangelizationis vero incepto.

Cultus libertas

87. Proferre hic cupimus id quod Patres tempore Coetus synodalis asseruerunt de gravibus difficultatibus quae missionem illarum circumdant communitatum christianarum in condicionibus versantium minoris civium partis aut etiam in libertatis religiosae negatione.(239) Gratias revera referamus oportet Domino omnibus pro iis Episcopis, sacerdotibus, consecratis hominibus ac laicis, sese qui Evangelium nuntiantes consumunt suamque vivunt fidem periculo exponentes vitam propriam. Non paucae videlicet in orbe regiones sunt, ubi ipsa in Aedem sacram ingressio secum testificationem infert heroicam, quae vitam exclusioni proponit ac violentiae. His similiter in adiunctis consensionem totius Ecclesiae iterare studemus iis cum universis qui libertatis cultus subeunt detrectationem. Ubi enim deest religiosa libertas, uti novimus omnes, ad extremum primaria deficit libertas, quandoquidem in fide declarat homo intimum suum decretum de postremo vitae suae sensu. Exinde optamus ut religiosae libertatis amplificentur spatia unaquaque in Civitate, ut haud secus atque aliarum etiam religionum fideles valeant christiani libere suas complere opinationes, tum singillatim tum etiam coniunctim.

Eucharistia, orbi offerendum mysterium

Eucharistia, pro mundi vita fractus panis

88. « Panis autem, quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita » (Io 6,51). Eis nempe sermonibus veram patefacit Dominus significationem doni suae vitae universis dati hominibus. Profundam simul comprobant misericordiam quam erga unumquemque gerit. Totiens videlicet Evangelia Iesu referunt sensus coram hominibus, potissimum dolentibus ac peccatoribus (cfr Mt 20,34; Mc 6,34; Lc 19,41). Per affectum penitus humanum Dei declarat salutiferam de omni homine voluntatem, veram ut perveniat ad vitam. Sacramentali ratione quaeque eucharistica Celebratio ad effectum deducit donum quod pro nobis cunctoque orbe Iesus propria de vita reliquit. Eodem etiam tempore nos ipsos facit Iesus in Eucharistia testes commiserationis Dei in omnem fratrem ac sororem. Sic nempe oritur caritatis ministerium circa eucharisticum Mysterium erga proximum. « Id quidem sibi vult me in Deo et cum Deo amare etiam personam quae mihi non probatur vel quam non novi. Id effici solummodo potest intime Deo conveniendo, ubi haec congressio facta est voluntatis communio atque usque ad animi affectionem pervenit. Tunc non modo meis oculis meisque affectionibus, sed ad Iesu Christi mensuram alteram personam respicere disco ».(240) Hoc agnosco modo, in hominibus quibus obvius fio, fratres sororesque pro quibus suam tradidit vitam Dominus, et « in finem dilexit eos » (Io 13,1). Cum nostrae proinde communitates Eucharistiam exsequuntur, maiorem usque sibi conscientiam accipiant oportet Christi sacrificium pro universis esse, quapropter singulos credentes in Ipso compellere Eucharistiam ut « panis fractus » pro aliis reddantur ideoque mundum ad magis fraternum et iustum ut se devinciant. Panum pisciumque cogitantes multiplicationem fateri necesse nos est hodie aequabiliter suos adhortari discipulos Christum ut in prima persona se impendant: « Date illis vos manducare » (Mt 14,16). Uniuscuiusque nostrum vocatio est ut una cum Iesu panis pro saeculi vita fractus exsistamus.

Socialia eucharistici Mysterii consectaria

89. Cum Christo consociatio, quae in Sacramento contingit, idoneos nos ad novitatem necessitudinum socialium efficit: « “mystica” Sacramenti socialem prae se fert indolem ». Namque « cum Christo coniunctio est eadem opera cum ceteris omnibus consociatio, quibus Ipse se tradit. Christum pro me uno habere non possum; ad eum pertinere possum solummodo cum iis omnibus coniunctus, qui ipsius facti sunt fientve ».(241) Qua in re est omnino coniunctio explicanda inter Mysterium eucharisticum ac sociale officium. Sacramentum enim Eucharistia est communionis inter fratres et sorores qui in Christo conciliari consentiunt, qui de Hebraeis et Paganis solum constituit unum populum, cum « medium parietem maceriae solvit, inimicitiam » eos qui segregabat (cfr Eph 2,14). Haec una contentio ad reconciliationem permittit ut digne Corpus ac Sanguis Christi communicentur (cfr Mt 5,23-24).(242) Sui per sacrificii memoriale corroborat Ipse apud fratres communionem ac nominatim pugnantes incitat ut suam accelerent conciliationem sese ad dialogum aperientes necnon ad opus pro iustitia. Nihil profecto dubitatur quin veram ad contexendam pacem condiciones sint iustitiae redintegratio, reconciliatio et condonatio.(243) Voluntas hac ex conscientia emergit transformandi etiam iniquas structuras ut hominis dignitatis restauretur observantia, qui ad imaginem conditus est ac Dei similitudinem. Per solidam huius obligationis impletionem evadit in vita id Eucharistia quod in celebratione significatur. Quemadmodum iam confirmavimus, haud Eclesiae proprium officium est suscipere suas in manus politicam dimicationem ut quam iustissimam perficiat societatem; verum tamen non valet nec consistere debet illa in extremis limitibus contentionis pro iustitia. Ecclesia « ingredi debet, per viam rationabilis argumentationis, atque spiritales suscitare vires, sine quibus iustitia, quae semper quoque renuntiationes expetit, nec sese extollere nec progredi valet ».(244)

Intra complexionem socialium obligationum universorum christianorum, meminerunt Patres synodales Christi sacrificium exsistere liberationis mysterium, quo concitamur continenter ac provocamur. Omnes proinde compellamus christifideles ut pacis reapse operatores sint atque iustitiae: « Qui participat Eucharistiam suscipere debet missionem pacis in mundo construendae, per multas violentias et bella deletae et, praesertim hodie, per tromocrates et corruptelam nummariam et abusiones sexuales ».(245) Hae singulae difficultates sunt quae alia vicissim eventa generant deicientia, maxima unde sollicitudo nascitur. Condiciones eas scimus non licere levi bracchio tractare. Propter ipsam Mysterii, quod frequentamus, virtutem idcirco oportet illa adiuncta quae hominis adversantur dignitati, pro quo suum effudit Christus sanguinem, repudiare sicque permagnum affirmare cuiusque personae momentum.

Veritatis esca et egestas hominis

90. Inertes haerere non possumus quasdam ante processiones ita dictae « globalizationis » saepius quae distantiam inter divites ac pauperes per orbem augent. Reprehendamus eos est necesse qui terrae dissipant divitias atque iniquitates eliciunt quae vocant ad caelum (cfr Iac 5,4). Ut exemplum proferamus: obmutescere non licet coram « perturbantibus imaginibus vastorum cum profugis vel fugatis camporum variis in mundi regionibus, qui fortuitis versantur in condicionibus ut peiorem declinent fortunam at omnibus carent egentque rebus. Nonne hi ipsi homines nostri sunt fratres ac sorores? In lucem nonne eorum prodierunt liberi iisdem cum felicitatis exspectationibus quibus reliqui omnes? ».(246) Panis vitae aeternae Dominus Iesus permovet nos atque cautos reddit de indigentiae statu, in quo magna adhuc hominum generis iacet pars: condiciones sunt quarum causa secum crebrius claram infert ac turbantem hominum conspirationem et cooperationem. Etenim « secundum indiciorum statisticorum aestimationem asseverare par est: minus quam dimidiam partem infinitorum impendiorum armamentis per terras designatorum plus quam satis sufficere ad eripiendum de egestate interminatum pauperum numerum. De hoc humana stimulatur conscientia. Populis ideo, qui paupertatis vivunt infra limen magis videlicet ob effecta necessitudinum politicarum commercialium culturalium inter nationes quam propter quaedam eventa non gubernabilia, commune nostrum officium potest ac novam spem dare debet ».(247)

Veritatis esca propellit nos ut hominibus indignas condiciones renuntiemus, ubi ex alimoniarum inopia moriuntur et abusuum, nobisque quoque novas addit vires et animum ut sine intermissione civitati amoris exstruendae adlaboremus. Iam a principio curabant sua dividenda bona (cfr Act 4,32) christiani et egenos iuvandos (cfr Rom 15,26). Quae in liturgicis conventibus stips corrogatur, huius est viva rei memoria, verum etiam praesens valde necessitas. Ecclesiastica beneficientiae instituta, praesertim Caritas, variis in gradibus ministerium magni pretii complent in hominibus necessitatem patientibus maximeque pauperioribus sustentandis. Afflatum de Eucharistia excipientes, quae caritatis est sacramentum, illius fiunt aspectabilis declaratio; omnem igitur plausum merentur et fulcimentum solidali in suo opere inter homines.

Socialis Ecclesiae doctrina

91. Nos aptos efficit Eucharistiae mysterium atque commovet ad audacem in huius orbis structuris industriam, ut novitatem illam in eas afferamus mutuarum coniunctionum quae in Dei dono fontem suum deprehendunt inexhaustum. Precatio, quam omni nos in sancta Missa iteramus: « Panem nostrum cotidianum da nobis hodie », obstringit simul nos ut quaecumque possumus operantes cum internationalibus et statalibus et privatis institutionibus exsequamur, unde desistat aut decrescat saltem in mundo offensio ipsa famis et deminutae nutritionis, quam multa centena hominum milia in primis apud nationes progredientes perpetiuntur. In Eucharistiae conformatus schola laicus christianus nominatim admonetur ut sua politica ac socialia sibi assumat officia. Quo autem aptius suas expleat obligationes, per solidam institutionem ad caritatem et iustitiam comparetur ille oportet. Perinde atque a Synodo est petitum, in dioecesibus christianisque communitatibus necesse omnino est patefiat doctrina propterea socialis Ecclesiae et provehatur.(248) Hoc in summi pretii patrimonio, iam ab antiquissima ecclesiali traditione derivato, elementa deteguntur quae mores christianorum sapientissime moderantur coram acutis quaestionibus socialibus. Ea insuper doctrina, per totam Ecclesiae historiam enucleata, plane distinguitur vera rerum aestimatione et aequilibrio, dum nempe ut aberrantia vitentur compromissa aut inanes utopiae, ita adiuvat.

Saeculi sanctificatio atque creaturarum defensio

92. Ad extremum, ut alta explicetur spiritalitas eucharistica quae vehementer etiam afficere valeat socialem contextum, postulatur ut christianus populus, gratias per ipsam agens Eucharistiam, sibi sit conscius id pro universa se facere creatura anhelantem sic ad orbis sanctificationem impenseque illuc contendentem.(249) Magnam quidem proicit Eucharistia lucem in hominum annales ac rerum universitatem. Quo in sacramentali prospectu singulos discimus in dies omnem ecclesialem eventum notam prae se ferre alicuius signi, quo Deus semet communicat nosque appellat. Illo enim pacto eucharistica vitae forma re quidem vera favere germanae potest mentis commutationi, prout historiam legimus et mundum accipimus. Ipsa nos ad haec omnia educat liturgia, cum, muneribus oblatis, Deo precationem benedictionis ac petitionis sacerdos aperit de pane ac vino: « fructu terrae », « fructu vitis » atque « operis manuum hominum ». Hisce verbis, non modo in oblatione Deo facta tota actuositas et fatigatio hominum concluditur, verum etiam permovemur uti terram respiciamus tamquam Dei creationem nobis quae cuncta gignit quibus nostram ad sustentationem indigemus. Non enim res est neutrius partis, materies sola sine discrimine secundum humanum impulsum usurpanda. Intra optimum Dei potius reponitur consilium, quo singuli advocamur nos ut in unico Dei Filio, Iesu Christo (cfr Eph 1,4-12), filii simus ac filiae. Aequae profecto sollicitudines de oecologicis condicionibus, in quibus tot in orbis partibus deprehenditur creatio, solacium quoddam percipiunt in spei christianae visione, qua obstringimur ut ex conscientia in tutelam rerum creatarum incumbamus.(250) Nam in illa necessitudine inter Eucharistiam ac rerum universitatem invenimus consilii Dei unitatem ac ferimur prorsus ut nexum recipiamus inter creationem et « novam creationem » Christi resurrectione incohatam, novi scilicet Adami. Eius iam nunc participes evadimus in Baptismatis potentia (cfr Col 2,12 s.) itaque vitae nostrae christianae, Eucharistiae viribus pastae, mundi novi prospectus panditur novique caeli ac terrae novae, ubi descendunt Hierosolyma nova de caelis, a Deo « parata sicut sponsa ornata viro suo » (cfr Apc 21,2).

Compendii eucharistici commoditas

93. Harum sub finem cogitationum, ubi commorari in monitionibus voluimus a Synodo ipsa exortis, optatum quoque Patrum amplexari cupimus quod illi eo proposuerunt ut ad credendum, celebrandum, vivendum melius usque eucharisticum Mysterium christianus adiuvaretur populus. Curantibus scilicet idoneis Dicasteriis foras dabitur Compendium quo loci Catechismi Ecclesiae Catholicae et preces et Precum Eucharisticarum Missalis explanationes continentur, et quidquid aliud utile erit visum rectam ad intellegentiam, actionem et adorationem altaris Sacramenti.(251) Hoc ipsum instrumentum exoptamus ut conferre aliquid valeat, unde Paschatis Domini memoria unoquoque die magis constituatur fons et vitae missionisque Ecclesiae apex. Id quod christifideles singillatim concitabit sua ex propria vita ut verum spiritalem percipiant cultum.

CONCLUSIO

94. Cari fratres ac sorores, fons Eucharistia est cuiusque formae sanctitatis et nostrum unusquisque ad vitae destinatur plenitudinem in Spiritu Sancto. Quot sancti suam genuinam reddiderunt vitam suam propter eucharisticam pietatem! A sancto Ignatio Antiocheno ad sanctum Augustinum, a sancto Antonio Abbate ad sanctum Benedictum, a sancto Francisco Assisiensi ad sanctum Thomam Aquinatem, a sancta Clara Assisiensi ad sanctam Catharinam Senensem, a sancto Paschale Baylon ad sanctum Petrum Iulianum Eymard, a sancto Alfonso Maria de' Liguori ad beatum Carolum de Foucauld, a sancto Ioanne Maria Vianney ad sanctam Teresiam a Iesu Infante, a sancto Pio a Pietrelcina ad beatam Teresiam Calcuttensem, a beato Petro Georgio Frassati ad beatum Ivanum Merz, ut plurimorum nominum nonnulla dumtaxat commemoremus, suum veluti centrum sanctimonia semper in Eucharistiae habuit Sacramento.

In Ecclesia propterea sanctissimum hoc Mysterium oportet vere credatur, pie celebretur, intente vivatur. Quod sui ipsius donum facit Iesus in Sacramento memoriali passionis suae, testatur vitae nostrae successum in communicatione consistere trinitariae vitae quae in Ipso nobis ultimo efficacique modo praebetur. Eucharistiae celebratio et adoratio sinit nos ad amorem Dei accedere eique adhaerere singillatim usque ad coniunctionem cum Domino amato. Nostrae oblatio vitae, cum universa credentium communitate communio, solidarietas cum quoque homine, immobiles sunt aspectus logiké latreía, cultus nempe spiritalis, sancti ac Deo placentis (cfr Rom 12,1), ubi tota nostra concreta humana veritas in gloriam transit Dei. Pastores exinde omnes hortamur ut animos maxime intendant ad spiritalitatem christianam reapse eucharisticam provehendam. Sacerdotes ac diaconi et cuncti qui eucharisticum quoddam complent ministerium utinam semper ex his iisdem officiis expletis diligenter ac perpetua praeparatione hauriant vires et incitamenta in proprium singularem communitariumque sanctificationis progressum. Laicos omnes, familias praesertim admonemus ut in amoris Christi Sacramento subsidium reperiant, unde vitam suam transfigurare valeant in verum praesentiae Christi resuscitati indicium. Ab omnibus consecratis petimus ut propria eucharistica vita splendorem ostentent ac venustatem illius absolutae Domino factae deditionis.

95. Ineunte quarto saeculo adhuc vetabatur auctoritate imperatorum christianus cultus. In Africa Septentrionali quidam tamen christiani, sese qui teneri sentiebant ad Domini excolendum Diem, vetitum illud reiciebant. Interempti inde sunt asseverantes haud sibi vivere sine Domini cibo, Eucharistia, licere: sine Dominico non possumus.(252) Martyres illi Abitenis, cum tot Sanctis ac Beatis consociati qui de Eucharistia suae vitae mediam statuerunt partem, pro nobis deprecentur doceantque nos congressioni cum Christo resuscitato fidelitatem. Neque vivere possumus nos nisi nostrae salutis participamus sacramentum et exsistere avemus iuxta dominicam viventes, in vitam scilicet id transferre quod Domini commemoramus Die. Hic namque dies est nostrae postremae liberationis dies. Num ideo mirandum quod singulis diebus ut secundum novitatem a Christo per Eucharistiae mysterium institutam compleantur illi studemus?

96. Hoc in itinere ad congressum cum veniente iam Christo Maria Sanctissima, Virgo Immaculata, novi aeternique foederis arca, nobis comitetur. Ecclesiae essentiam in illa perfectissimo modo adimpletam detegimus. In Maria enim dispicit Ecclesia « Mulierem eucharisticam » — quem ad modum ipsam Servus Dei Ioannes Paulus II nuncupavit (253) — speciem propriam melius effectam, dum contemplatur illam veluti necessarium vitae eucharisticae exemplar. Qua de causa sese praeparans ad “verum Corpus natum de Maria Virgine” in ara recipiendum sacerdos, pro liturgica contione, verbis canonis asserit: « Communicantes et memoriam venerantes, in primis gloriosae semper Virginis Mariae, Genetricis Dei et Domini nostri Iesu Christi » (254). In canonibus pariter traditionum orientalium christianarum sacrum eius invocatur et honoratur nomen. Christifideles vicissim « Mariae, Matri Ecclesiae, exsistentiam operamque suam concredunt. Ipsi enim, dum idem sentire atque Maria nituntur, communitati toti opitulantur, quae in oblatione vivace, Patri placente vitam agant suam » (255). Est ea Tota pulchra, quoniam iubar gloriae Dei in illa refulget. Liturgiae caelestis pulchritudo, quae nostris similiter in liturgicis conventibus repeti debet ac referri, speculum in ipsa fidissimum deprehendit. Ab ea discere nos necesse est quo pacto personae eucharisticae ipsi efficiamur atque ecclesiales, ut etiam nos ex sancti Pauli dictis « immaculatos » in Domini conspectu exhibeamus, perinde ac iam a principio voluit ille (cfr Col 1,21; Eph 1,4) (256).

97. Intercedente Beata Virgine Maria succendat in nobis eundem fervorem Spiritus Sanctus quem discipuli prope Emmaus sunt experti (cfr Lc 24,13-35) nostraque renovet in vita eucharisticum stuporem propter splendorem ac pulchritudinem in ritu liturgico quae coruscant, quod efficiens documentum eiusdem decoris infiniti est in sancto Dei mysterio. De mensa surrexerunt illi discipuli festinantesque Hierosolyma reverterunt laetitiam suam cum fratribus divisuri ac sororibus in fide. Etenim gaudium germanum id est: confiteri inter nos adhuc Dominum remanere, comitem peregrinationis nostrae fidelem. Nobis sane permittit Eucharistia comperire Christum, mortuum ac resuscitatum, nostrum aequalem comprobari in Ecclesiae mysterio, corporis videlicet eius, cuius quidem amoris mysterii testes facti sumus nos. Mutuo igitur inter nos precemur et auguremur ut laetitia cumulati admirationeque obvii procedamus Eucharistiae sanctae, unde probemus nos et aliis veritatem nuntiemus sententiae illius qua suis « vale dixit » Iesus discipulis: « Ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi » (Mt 28,20).

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XXII mensis Februarii, in festo Cathedrae Sancti Petri Apostoli, anno MMVII, Pontificatus Nostri altero.

BENEDICTUS PP. XVI


(1) Cfr S. Thomas Aquinas, Summa Theologiae, III, 73, a. 3.

(2) S. Augustinus, In Iohannis Evangelium tractatus, 26,5: PL, 35, 1609.

(3) Benedictus XVI, Allocutio ad plenariam Sessionem Congregationis pro Doctrina fidei (10 Februarii 2006): AAS 98 (2006), 255.

(4) Cfr Benedictus XVI, Allocutio ad Participes Consilii Ordinarii Secretariae Generalis Synodi Episcoporum (1 Iunii 2006): L'Osservatore Romano, 2 Iunii 2006, p. 5.

(5) Cfr Propositio 2.

(6) De necessitate loquimur cuiusdam explicationis continuationis, ratione quoque habita rectae lectionis liturgicae post Concilium Vaticanum II progressionis: cfr Benedictus XVI, Sermo ad Romanam Curiam (22 Decembris 2005): AAS 98 (2006), 44-45.

(7) Cfr AAS 97 (2005), 337-352.

(8) Cfr Anno dell'Eucaristia: suggerimenti e proposte (15 Octobris 2004): L'Osservatore Romano,15 Octobris 2004, supplemento.

(9) Cfr AAS 95 (2003), 433-475. Necesse est praeterea recordari Instructionem Congregationis de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, Redemptionis Sacramentum (25 Martii 2004): AAS 96 (2004), 549-601, quam nominatim voluit Ioannes Paulus II.

(10) Praecipua tantum memorantur: Conc. Oecum. Tridentinum, Doctrina et canones de ss. Missae sacrificio, DS, 1738-1759; Leo XIII, Litt. enc Mirae caritatis (28 Maii 1902): AAS (1903), 115-136; Pius XII, Litt. enc. Mediator Dei (20 Novembris 1947): AAS 39 (1947), 521-595; Paulus VI, Litt. enc. Mysterium fidei (3 Septembris 1965): AAS 57 (1965), 753-774; Ioannes Paulus II, Litt. enc. Ecclesia de Eucaristia (17 Aprilis 2003): AAS 95 (2003), 433-475; Congregatio de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, Instr. Eucharisticum mysterium (25 Maii 1967): AAS 59 (1967), 539-573; Instr. Liturgiam authenticam (28 Martii 2001): AAS 93 (2001), 685-726.

(11) Cfr Propositio 1.

(12) N. 14: AAS 98 (2006), 229.

(13) Catechismus Catholicae Ecclesiae, 1327.

(14) Propositio 16.

(15) Benedictus XVI, Homilia in Cathedra Romana inauguranda (7 Maii 2005): AAS 97 (2005), 752.

(16) Cfr Propositio 4.

(17) De Trinitate, VIII, 8, 12: CCL 50, 287.

(18) Litt. enc. Deus caritas est (25 Decembris 2005), 12: AAS 98 (2006), 228.

(19) Cfr Propositio 3.

(20) Liturgia Horarum, Hymnus in sollemnitate Ss.mi Corporis et Sanguinis Christi.

(21) Benedictus XVI, Litt. enc. Deus caritas est, (25 Decembris 2005), 13: AAS 98 (2006), 228.

(22) Benedictus XVI,Homilia in planitie loci vulgo Marienfeld (21 Augusti 2005): AAS 97 (2005), 891-892.

(23) Cfr Propositio 3.

(24) Cfr Missale Romanum, Prex Eucharistica IV.

(25) Catechesis XXIII, 7: PG 33, 1114-1115.

(26) Cfr De Sacerdotio, VI, 4: PG 48, 681.

(27) Ibidem, III, 4: PG 48, 642.

(28) Cfr Propositio 22.

(29) Cfr Propositio 42: « Eucharisticus occursus in Spiritu Sancto perficitur, qui nos transformat et sanctificat. Occursus hic firmam in discipulis suscitat voluntatem aliis, quod ipsi audierunt et vixerunt, audacter nuntiandi, ut eos ad eundem occursum cum Christo ducant. Hoc modo, discipulus missionarius fit, qui ab eucharistico convivio missus ad missionem sine limitibus proficiscitur ».

(30) Cfr Conc. Oecum. Vat. II Const. dogm. de Ecclesia Lumen gentium, 3; cfr ex. gr. S. Ioannes Chrysostomus, Catechesis 3,13-19; SC 50, 174-177.

(31) Ioannes Paulus II, Litt. enc. Ecclesia de Eucharistia (17 Aprilis 2003), 1: AAS 95 (2003), 433.

(32) Ibidem, 21: AAS 95 (2003), 447.

(33) Cfr Ioannes Paulus II, Litt. enc. Redemptor hominis (4 Martii 1979), 20: AAS 71 (1979), 309-316; Ep. ap. Dominicae Cenae (24 Februarii 1980), 4: AAS 72 (1980), 119-121.

(34) Cfr Propositio 5.

(35) S. Thomae Aquinatis Summa theologiae, III, q. 80, art 4: « In hoc sacramento, sicut in aliis, id quod est sacramentum est signum eius quod est res sacramenti. Duplex autem est res huius sacramenti sicut supra dictum est: una quidem quae est significata et contenta, scilicet ipse Christus; alia autem est significata et non contenta, scilicet corpus Christi mysticum, quod est societas sanctorum. Quicumque ergo hoc sacramentum sumit, ex hoc ipso significat se esse Christo unitum et membris eius incorporatum. Quod quidem fit per fidem formatam, quam nullus habet cum peccato mortali ».

(36) N. 38: AAS 95 (2003), 458.

(37) Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. de Ecclesia Lumen gentium, 23.

(38) Congregatio pro Doctrina Fidei, Litterae ad Catholicae Ecclesiae episcopos de aliquibus aspectibus Ecclesiae prout est communio Communionis notio (28 Maii 1992), 11: AAS 85 (1993), 845.

(39) Propositio 5: « Vox ‘‘catholica'' hanc significat universalitatem ab unitate profluentem, quam Eucharistia, in unaquaque Ecclesia celebrata, aedificat et fovet. Ecclesiae particulares in Ecclesia universali ita Eucharistiam celebrantes, responsalitatem habent suam propriam diversitatem in unitate conspicuam reddendi. Hic amoris fraterni nexus ad servanda vocatur vestigia communionis trinitariae. Concilia et Synodi hunc fraternum Ecclesiae vultum in historia significant ».

(40) Cfr ibidem.

(41) Decr. de Presbyterorum ministerio et vita Presbyterorum Ordinis, 5.

(42) Cfr Propositio 14.

(43) Const. dogm. de Ecclesia Lumen Gentium, 1.

(44) De Orat. Dom., 23: PL 4, 553.

(45) Conc. Oecum. Vat. II Const. dogm. de Ecclesia Lumen gentium, 48; cfr etiam ibidem 9.

(46) Cfr Propositio 13.

(47) Cfr Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. de Ecclesia Lumen gentium, 7.

(48) Cfr ibidem, 11; Conc. Oecum. Vat. II Const. dogm. de Ecclesia Lumen Gentium, 11; Conc. Oecum. Vat. II, Decr. de activitate missionali Ecclesiae, Ad gentes, 9.13.

(49) Cfr Ioannes Paulus II, Ep. ap. Dominicae Cenae (24 Februarii 1980), 7: AAS 72 (1980), 124-127; Conc. Oecum. Vat. II, Decr. de Presbyterorum ministerio et vita Presbyterorum ordinis, 5).

(50) Cfr Codex Canonum Ecclesiarum Orientalium, can 710.

(51) Cfr Ordo initiationis christianae adultorum, introd. gen. nn 34-36.

(52) Cfr Ritus Baptismi puerorum, intr. nn. 18-19.

(53) Cfr Propositio 15.

(54) Cfr Propositio 7; Ioannes Paulus II, Litt. enc. Ecclesia de Eucharistia (17 Aprilis 2003), 36: AAS 95 (2003), 457-458.

(55) Cfr Ioannes Paulus II, Adhort. ap. postsynodalis Reconciliatio et Paenitentia (2 Decembris 1984), 18: AAS 77 (1985), 224-228.

(56) Cfr Catechismus Catholicae Ecclesiae, 1385.

(57) Confiteor vel verba illa cogitanda quae sacerdos et communitas antequam ad altare accedant pronuntiant: « Domine, non sum dignus, ut intres sub tectum meum, sed tantum dic verbo, et sanabitur anima mea ». Etiam presbytero liturgia significanter nonnullas perpulchras preces assignat, quas traditio nobis commisit, quaeque necessitatem ostendunt veniae petendae, ut fit in oratione submisse pronuntiata, antequam fideles ad sacramentalem communionem invitantur: « Libera me per hoc sacrosanctum Corpus et Sanguinem tuum ab omnibus iniquitatibus meis et universis malis: et fac me tuis semper inhaerere mandatis, et a te numquam separari permittas ».

(58) Cfr S. Ioannes Damascenus, De recta fide, IV, 9: PG 94, 1124C; S. Gregorius Nazianzenus, Sermo 19, 17: PG 36, 356A; Conc. Oecum. Tridentinum, Doctrina de sacramento paenitentiae, cap. 2. DS 1672.

(59) Cfr Conc. Oecum. Vat. II Const. dogm. de Ecclesia Lumen Gentium, 11; Ioannes Paulus II, Adhort. ap. postsynodalis Reconciliatio et Paenitentia (2 Decembris 1984), 30: AAS 77 (1985), 256-257.

(60) Cfr Propositio 7.

(61) Ioannes Paulus II, Motu proprio Misericordia Dei (7 Aprilis 2002): AAS 94 (2002), 452-459.

(62) Una cum synodalibus Patribus commonefacimus paenitentiales celebrationes non sacramentales, quae sacramenti Reconciliationis in rituale memorantur, ad sensum conversionis communionisque in christianis communitatibus augendum utiles esse posse, quippe quae ad sacramenti celebrationem animos praeparent: cfr Propositio 7.

(63) Cfr Codex Iuris Canonici, can. 508.

(64) Paulus VI, Const. ap. Indulgentiarum doctrina (1 Ianuarii 1967), Normae, n. 1: AAS 59 (1967), 21.

(65) Ibidem, 9: AAS 59 (1967), 18-19.

(66) Cfr Catechismus Catholicae Ecclesiae, 1499-1531.

(67) Ibidem, 1524.

(68) Cfr Propositio 44.

(69) Cfr Synodus Episcoporum, II Coetus Generalis, Documentum de sacerdotio ministeriali Ultimis temporibus (30 Novembris 1971): AAS 63 (1971), 898- 942.

(70) Cfr Ioannes Paulus II, Adhort. ap. postsynodalis Pastores dabo vobis (25 Martii 1992), 42-69: AAS 84 (1992), 729-778.

(71) Cfr Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. de Ecclesia Lumen gentium, 10; Congregatio pro Doctrina Fidei, Epistula ad Ecclesiae Catholicae episcopos de quibusdam quaestionibus ad Eucharistiae ministrum spectantibus Sacerdotium ministeriale (6 Augusti 1983): AAS 75 (1983), 1001-1009.

(72) Catechismus Catholicae Ecclesiae, 1548.

(73) Ibidem, 1552.

(74) Cfr In Iohannis Evangelium Tractatus 123,5: PL 35, 1967.

(75) Cfr Propositio 11.

(76) Cfr Decretum de presbyterorum ministerio et vita Presbyterorum Ordinis, 16.

(77) Cfr Ioannes XXIII, Litt. enc. Sacerdotii nostri primordia (1 Augusti 1959): AAS 51 (1959), 545-579; Paulus VI, Litt. enc. Sacerdotalis caelibatus (24 Iunii 1967): AAS 59 (1967), 657-697; Ioannes Paulus II, Adhort. ap. postsynodalis Pastores dabo vobis (25 Martii 1992), 29: AAS 84 (1992), 703-705; Benedictus XVI, Allocutio ad Romanam Curiam (22 Decembris 2006): L'Osservatore Romano, 25 Decembris 2006, p. 6.

(78) Cfr Propositio 11.

(79) Cfr Conc. Oecum. Vat. II, Decr. de institutione sacerdotali Optatam totius, 6; Codex Iuris Canonici, can. 241, § 1 et can. 1029; Codex Canonum Ecclesiarum Orientalium, can. 342, § 1 et can. 758; Ioannes Paulus II, Adhort. ap. postsynodalis Pastores dabo vobis (25 Martii 1992), 11.34.50: AAS 84 (1992), 673-675; 712- 714; 746-748; Congregatio pro Clericis, Direttorio per il ministero e la vita dei presbiteri Dives Ecclesiae (31 Martii 1994), 58: LEV, 1994, pp. 56-58; Congregatio de Institutione Catholica, Instructio circa criteria ad vocationes discernendas eorum qui inclinantur ad homosexualitatem, intuitu eorundem admissionis ad Seminarium et ad Ordines Sacros (4 Novembris 2005): AAS 97 (2005), 1007- 1013.

(80) Cfr Propositio 12; Ioannes Paulus II, Adhort. ap. postsynodalis Pastores dabo vobis (25 Martii 1992), 41: AAS 84 (1992), 726-729.

(81) Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. de Ecclesia Lumen gentium, 29.

(82) Cfr Propositio 38.

(83) Cfr Ioannes Paulus II, Adhort. ap. postsynodalis Familiaris consortio (22 Novembris 1981), 57: AAS 74 (1982), 149-150.

(84) Ep. ap. Mulieris dignitatem (15 Augusti 1988), 26: AAS 80 (1988), 1715- 1716.

(85) Catechismus Catholicae Ecclesiae, 1617.

(86) Cfr Propositio 8.

(87) Cfr Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. de Ecclesia Lumen gentium, 11.

(88) Cfr Propositio 8.

(89) Cfr Ioannes Paulus II, Ep. ap. Mulieris dignitatem (15 Augusti 1988): AAS 80 (1988), 1653-1729; Congregatio pro Doctrina Fidei, Epistula de mutuis relationibus inter viros et mulieres (31 Maii 2004): AAS 96 (2004), 671-687.

(90) Cfr Propositio 9.

(91) Cfr Catechismus Catholicae Ecclesiae, 1640.

(92) Cfr Ioannes Paulus II, Adhort. ap. postsynodalis Familiaris consortio (22 Novembris 1981), 84: AAS 74 (1982), 184-186; Congregatio pro Doctrina Fidei, Epistula ad catholicae Ecclesiae episcopos de receptione communionis eucharisticae a fidelibus qui post divortium novas inierunt nuptias Annus Internationalis Familiae (14 Septembris 1994): AAS 86 (1994), 974-979.

(93) Cfr Pontificium Consilium de Legum Textibus, Istruzione sulle norme da osservarsi nei tribunali ecclesiastici nelle cause matrimoniali Dignitas connubii (25 Ianuarii 2005), Città del Vaticano 2005.

(94) Cfr Propositio 40.

(95) Benedictus XVI, Allocutio ad Tribunal Rotae Romanae inaugurationis occasione anni iudicialis habita (28 Ianuarii 2006): AAS 98 (2006), 138.

(96) Cfr Propositio 40.

(97) Cfr Ibidem.

(98) Cfr Ibidem.

(99) Cfr Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. de Ecclesia Lumen gentium, 48.

(100) Cfr Propositio 3.

(101) Velimus hic verba recolere spei plena atque consolationis quae in Prece eucharistica II invenimus: Memento etiam fratrum nostrorum, qui in spe resurrectionis dormierunt, omniumque in tua miseratione defunctorum, et eos in lumen vultus tui admitte.

(102) Cfr Benedictus XVI, Homilia (8 Decembris 2005): AAS 98 (2006), 15-16.

(103) Const. dogm. de Ecclesia Lumen gentium, 58.

(104) Propositio 4.

(105) Relatio post disceptationem, 4: L'Osservatore Romano, 14 Octobris 2005, p. 5.

(106) Cfr Sermo 1,7; 11,10; 22,7; 29,76: Sermones dominicales ad fidem codicum nunc denuo editi, Grottaferrata, 1977, pp. 135, 209 s., 292 s., 337; cfr Benedictus XVI, Ad Ecclesiales Motus Novasque Communitates Nuntius (22 Maii 2006): AAS 98 (2006), 463.

(107) Cfr Conc. Oecum. Vat. II, Const. past. de Ecclesia in mundo huius temporis Gaudium et spes, 22.

(108) Cfr Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. de divina Revelatione Dei Verbum, 2.4.

(109) Propositio 33.

(110) Sermo 227,1: PL 38, 1099.

(111) S. Augustinus, In Iohannis Evangelium tractatus 21,8: PL 35, 1568.

(112) Ibidem 28,1: PL 35, 1622.

(113) Cfr Propositio 30. Etiam sancta Missa quam Ecclesia in hebdomada celebrat, quam fideles invitantur ad participandam, suam invenit propriam formam die Domini, die videlicet Christi resurrectionis; Propositio 43.

(114) Cfr Propositio 2.

(115) Cfr Propositio 25.

(116) Cfr Propositio 19. Propositio 25 illustrat: « Actio liturgica germana exprimit naturam sacram eucharistici Mysterii. Quae translucere debet in verbis et in actionibus sacerdotis celebrantis; dum ipse coram Deo Patre sive cum fidelibus sive pro ipsis intercedit ».

(117) Institutio Generalis Missalis Romani, 22; cfr Conc. Oecum. Vat. II, Const. de sacra liturgia Sacrosanctum Concilium, 41; Congregatio de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, Instr. Redemptionis Sacramentum (25 Martii 2004), 19-25: AAS 96 (2004), 555-557.

(118) Cfr Conc. Oecum. Vat. II, Decr. de pastorali Episcoporum munere in Ecclesia Christus Dominus, 14; Const. de sacra liturgia Sacrosanctum Concilium, 41.

(119) Institutio Generalis Missalis Romani, 22.

(120) Cfr ibidem.

(121) Cfr Propositio 25.

(122) Cfr Conc. Oecum. Vat. II, Const. de sacra liturgia Sacrosanctum Concilium, 112-130.

(123) Cfr Propositio 27.

(124) Cfr ibidem.

(125) Quod ad omnia ista spectat elementa, oportet fideliter servetur quod in Institutione Generali Missalis Romani significatur.

(126) Cfr Institutio Generalis Missalis Romani, 39-41; Conc. Oecum. Vat. II, Const. de sacra liturgia Sacrosanctum Concilium, 112-118.

(127) Sermo 34,1: PL 38, 210.

(128) Cfr Propositio 25: « Sicut omnes artis manifestationes, cantus quoque debet intima concinnitate liturgiae consentire, in participatione vera ad eius finem qui in fide exprimenda stat et in oratione, stupore, amore in Iesum in Eucharistia praesentem ostendendis ».

(129) Cfr Propositio 29.

(130) Cfr Propositio 36.

(131) Cfr Conc. Oecum. Vat. II, Const. de sacra liturgia Sacrosanctum Concilium, 116; Institutio Generalis Missalis Romani, 41.

(132) Institutio Generalis Missalis Romani, 28; cfr Conc. Oecum. Vat. II, Const. de sacra liturgia Sacrosanctum Concilium, 56; Sacra Congregatio Rituum, Instr. Eucharisticum Mysterium (25 Maii 1967), 3: AAS 57 (1967), 540-543.

(133) Cfr Propositio 18.

(134) Ibidem 18.

(135) Institutio Generalis Missalis Romani, 29.

(136) Cfr Ioannes Paulus II, Litt. enc. Fides et Ratio (14 Septembris 1998), 13: AAS 91 (1999), 15-16.

(137) S. Hieronymus, Comm. in Isaiam, Prol.: PL 24,17; cfr Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. de divina Revelatione Dei Verbum, 25.

(138) Cfr Propositio 31.

(139) Institutio Generalis Missalis Romani, 29; cfr Conc. Oecum. Vat. II, Const. de sacra liturgia Sacrosanctum Concilium, 7. 33. 52.

(140) Propositio 19.

(141) Cfr Oecum. Vat Conc. II, Const. de sacra liturgia Sacrosanctum Concilium, 52.

(142) Cfr Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. de divina Revelatione Dei Verbum, 21.

(143) Quapropter Synodus hortata est ad elaboranda pastoralia subsidia, fundata super lectionarium triennale, quae adiuvent ad proclamationem lectionum statutarum modo intrinseco coniungendam cum fidei doctrina: cfr Propositio 19.

(144) Cfr Propositio 20.

(145) Institutio Generalis Missalis Romani, 78.

(146) Cfr Ibidem 78-79.

(147) Cfr Propositio 22.

(148) Institutio Generalis Missalis Romani, 79d.

(149) Ibidem 79c.

(150) Prae oculis habitis veteribus atque venerandis consuetudinibus simulque votis a Patribus synodalibus expromptis, poposcimus a debitis Dicasteriis ut considerarent opportunitatem signum pacis in alio momento collocandi, exempli gratia ante praesentationem oblationum ad altare. Huiusmodi selectio profecto concitare possunt validam Dominicae admonitionis recordationem de necessitate reconciliationis semper antequam quis Deo offerat (cfr Mt 5,23s): cfr Propositio 23.

(151) Cfr Congregatio de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, Instr. Redemptionis Sacramentum (25 Martii 2004), 80-96: AAS 96 (2004), 574-577.

(152) Cfr Propositio 34.

(153) Cfr Propositio 35.

(154) Cfr Propositio 24.

(155) Cfr Conc. Oecum. Vat. II, Const. de sacra liturgia Sacrosanctum Concilium, 14-20; 30s; 48s; Congregatio de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, Instr. Redemptionis Sacramentum (25 Martii 2004), 36-42: AAS 96 (2004), 561-564.

(156) N. 48.

(157) Ibidem.

(158) Cfr Congregatio pro Clericis et alia Dicasteria Curiae Romanae, Instr. de cooperatione laicorum in presbyterorum ministerio Ecclesiae de mysterio (15 Augusti 1997): AAS 89 (1997), 852-877.

(159) Cfr Propositio 33.

(160) Institutio Generalis Missalis Romani, 92.

(161) Cfr Ibidem 94.

(162) Cfr Conc. Oecum. Vat. II, Decr. de apostolatu laicorum Apostolicam actuositatem, 24; Institutio Generalis Missalis Romani, 95-111; Congregatio de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, Instr. Redemptionis Sacramentum (25 Martii 2004), 43-47: AAS 96 (2004), 564-566; Propositio 33: « Haec ministeria introduci debent secundum mandatum specificum et iuxta veras necessitates communitatis celebrantis. Ii, quibus haec munera laicorum propria committuntur, eligi debent accurate, iidemque esse debent opportune praeparati et formatione continua sunt comitandi. Nominatio eorum ad tempus determinatum esse debet. Isti homines communitati noti sint oportet et ab ipsa communitate grati animi testimonium accipere mereantur ».

(163) Cfr Conc. Oecum. Vat. II, Const. de sacra liturgia Sacrosanctum Concilium, 37-42.

(164) Cfr Institutio Generalis Missalis Romani, 386-399.

(165) AAS 87 (1995), 288-314.

(166) Adhort. ap. postsynodalis Ecclesia in Africa (14 Septembris 1995), 55-71: AAS 88 (1996), 34-37; Adhort. ap. postsynodalis Ecclesia in America (22 Ianuarii 1999), 16.40.64.70-72: AAS 91 (1999), 752-753; 775-776; 799; 805-809; Adhort. ap. postsynodalis Ecclesia in Asia (6 Novembris 1999), 21s.: AAS 92 (2000), 482- 487; Adhort. ap. postsynodalis Ecclesia in Oceania (22 Novembris 2001), 16: AAS 94 (2002), 382-384; Adhort. ap. postsynodalis Ecclesia in Europa (28 Iunii 2003), 58-60: AAS 95 (2203), 685-686.

(167) Cfr Propositio 26.

(168) Cfr Propositio 35; Conc. Oecum. Vat. II, Const. de sacra liturgia Sacrosanctum Concilium, 11.

(169) Cfr Catechismus Catholicae Ecclesiae, 1388; Conc. Oecum. Vat. II, Const. de sacra liturgia Sacrosanctum Concilium, 55.

(170) Cfr Ioannes Paulus II, Litt. enc. Ecclesia de Eucharistia (17 Aprilis 2003), 34: AAS 95 (2003), 456.

(171) Qui sunt exempli gratia S. Thomas Aquinas, Sum. Theol., III, q. LXXX, a. 1,2; S. Teresia a Iesu, Iter perfectionis, cap. 35. Doctrina haec confirmata est auctoritate Concilii Tridentini, sess. XIII, c. VIII.

(172) Cfr Ioannes Paulus II, Litt. enc. Ut unum sint (25 Maii 1995), 8: AAS 87 (1995), 925-926.

(173) Cfr Propositio 41; Conc. Oecum. Vat. II, Decr. de oecumenismo Unitatis redintegratio, 8, 15; Ioannes Paulus II, Litt. enc. Ut unum sint (25 Maii 1995), 46: AAS 87 (1995), 948; Litt. enc. Ecclesia de Eucharistia (17 Aprilis 2003), 45-46: AAS 95 (2003), 463-464; Codex Iuris Canonici, can. 844 §§ 3-4; Codex Canonum Ecclesiarum Orientalium, can. 671 §§ 3-4; Pontificium Consilium ad Unitatem Christianorum fovendam, Directoire pour l'application des principes et des Normes sur l'œcuménisme (25 Martii 1993), 125, 129-131: AAS 85 (1993), 1087, 1088-1089.

(174) Cfr nn. 1398-1401.

(175) Cfr n. 293.

(176) Cfr Pontificium Consilium de Communicationibus Socialibus, Instr. past. de Communicationibus Socialibus vicesimo exeunte anno a promulgata Instructione Pastorali « Communio et progressio » Aetatis novae (22 Februarii 1992): AAS 84 (1992), 447-468.

(177) Cfr Propositio 29.

(178) Cfr Propositio 44.

(179) Cfr Propositio 48.

(180) Huiusmodi cognitio potest effici etiam tempore institutionis candidatorum ad sacerdotium in Seminario per opportuna incepta: cfr Propositio 45.

(181) Cfr Propositio 37.

(182) Cfr Const. de sacra liturgia Sacrosanctum Concilium, 36 et 54.

(183) Cfr Propositio 36.

(184) Cfr ibidem.

(185) Cfr Propositio 32.

(186) Cfr Propositio 14.

(187) Propositio 19.

(188) Cfr Propositio 14.

(189) Cfr Benedictus XVI, Homilia ad I Vesperas sollemnitatis Pentecostes (3 Iunii 2006): AAS 98 (2006), 509.

(190) Cfr Propositio 34.

(191) Enarrationes in Psalmos 98,9 CCL XXXIX 1385; cfr Benedictus XVI, Allocutio ad Romanam Curiam (22 Decembris 2005): AAS 98 (2006), 44-45.

(192) Cfr Propositio 6.

(193) Benedictus XVI, Allocutio ad Romanam Curiam (22 Decembris 2005): AAS 98 (2006), 45.

(194) Cfr Propositio 6; Congregatio de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, Direttorio su pietà popolare e liturgia (17 Decembris 2001), nn. 164-165, Città del Vaticano 2002, pp. 137-139; Sacra Congregatio Rituum, Instr. Eucharisticum Mysterium (25 Maii 1967): AAS 57 (1967), 539-573.

(195) Cfr Relatio post disceptationem, 11: L'Osservatore Romano, 14 Octobris 2005, p. 5.

(196) Cfr Propositio 28.

(197) Cfr n. 314.

(198) VII,10,16: PL 32,742.

(199) Benedictus XVI, Homilia in planitie loci vulgo Marienfeld (21 Augusti 2005): AAS 97 (2005), 892; cfr Homilia in Vigilia Pentecostes (3 Iunii 2006): AAS 98 (2006), 505.

(200) Cfr Relatio post disceptationem, 6, 47; L'Osservatore Romano, 14 Octobris 2005, pp. 5-6; Propositio 43.

(201) De civitate Dei, X,6: PL 41,284.

(202) Cfr Catechismus Catholicae Ecclesiae, 1368.

(203) Cfr S. Irenaeus, Adversus haereses IV,20,7: PG 7,1037.

(204) Ep. ad Magnesios, 9,1: PG 5,670.

(205) Cfr I Apologia 67,1-6; 66: PG 6,430s. 427. 430.

(206) Cfr Propositio 30.

(207) Cfr AAS 90 (1998), 713-766.

(208) Propositio 30.

(209) Homilia (19 Martii 2006): AAS 98 (2006), 324.

(210) Opportune animadvertit hac de re Compendium socialis doctrinae Ecclesiae, 258: « Homini operis necessitate legato quies pandit libertatis plenioris exspectationem, nempe sabbati aeterni (Heb 4,9-10). Sinit enim otium homines meminisse atque vivere iterum Dei opera, a creatione usque ad redemptionem, seque ipsos agnoscere veluti ipsius opera (cfr Eph 2,10), gratias illi reddere de propria vita ac sustentatione cuius is est auctor ».

(211) Cfr Propositio 10.

(212) Cfr ibidem.

(213) Cfr Benedictus XVI, Allocutio ad Episcopos Conferentiae Episcopalis Canadiensis–Quebecensis venientes ad limina Apostolorum (11 Maii 2006): L'Osservatore Romano, 12 Maii 2006, p. 5.

(214) N. 10: AAS 71 (1979), 414-415.

(215) Benedictus XVI, Audientia Generalis 29 Martii 2006: L'Osservatore Romano, 30 Martii 2006, p. 4.

(216) Propositio 39.

(217) Cfr Relatio post disceptationem, 30: L'Osservatore Romano, 14 Octobris 2005, p. 6.

(218) Cfr Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. de Ecclesia Lumen gentium, 39-42.

(219) Cfr Ioannes Paulus II, Adhort. ap. postsynodalis Christifideles laici (30 Decembris 1988), 14. 16: AAS 81 (1989), 409-413; 416-418.

(220) Cfr Propositio 39.

(221) Cfr ibidem.

(222) Pontificale Romanum. De ordinatione Episcopi, Presbyterorum et Diaconorum, Ritus ordinationis presbyteri, n. 150.

(223) Cfr Ioannes Paulus II, Adhort. ap. postsynodalis Pastores dabo vobis (25 Martii 1992), 19-33; 70-81: AAS 84 (1992), 686-712; 778-800.

(224) Propositio 38.

(225) Propositio 39; cfr Ioannes Paulus II, Adhort. ap. postsynodalis Vita consecrata (25 Martii 1996), 95: AAS 88 (1996), 470-471.

(226) Codex Iuris Canonici, can. 663, § 1.

(227) Cfr Ioannes Paulus II, Adhort. ap. postsynodalis Vita consecrata (25 Martii 1996), 34: AAS 88 (1996), 407-408.

(228) Litt. enc. Veritatis splendor (6 Augusti 1993), 107: AAS 85 (1993), 1216- 1217.

(229) Benedictus XVI, Litt. enc. Deus caritas est (25 Decembris 2005), 14: AAS 98 (2006), 229.

(230) Cfr Ioannes Paulus II, Litt. enc. Evangelium vitae (25 Martii 1995), 107: AAS 87 (1995), 401-522; Benedictus XVI, Allocutio ad Pontificiam Academiam pro vita (27 Februarii 2006): AAS 98 (2006), 264-265.

(231) Cfr Congregatio pro Doctrina Fidei, Nota doctrinalis de christifidelium rationibus in publicis negotiis gerendis (24 Novembris 2002): AAS 96 (2004), 359- 370.

(232) Cfr Propositio 46.

(233) AAS 97 (2005), 711.

(234) Propositio 42.

(235) Cfr De martyrio sancti Polycarpi, XV,1: PG 5, 1039. 1042.

(236) S. Ignatius antiochenus, Epistula ad Romanos, IV,1: PG 5, 690.

(237) Cfr Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. de Ecclesia Lumen gentium, 42.

(238) Cfr Propositio 42; Congregatio pro Doctrina Fidei, Decl. de Iesu Christi atque Ecclesiae unicitate et universalitate salvifica Dominus Iesus (6 Augusti 2000), 13-15: AAS 92 (2000), 754-755.

(239) Cfr Propositio 42.

(240) Benedictus XVI, Litt. enc. Deus caritas est (25 Decembris 2005), 18: AAS 98 (2006), 232.

(241) Ibidem, n. 14.

(242) Non animi absque commotione in synodali coetu praeclara audivimus testimonia de sacramenti efficacitate in pacificationis opera. De hac re affirmat Propositio 49: « Celebrationum eucharisticarum gratia, ad Verbum Dei in unum congregari posse, eius propheticum nuntium reconciliationis gratuitae veniae ope audire et gratiam accipere conversionis, quae Communionem eiusdem panis eiusdemque calicis permittit ».

(243) Cfr Propositio 48.

(244) Benedictus XVI, Litt. enc. Deus caritas est (25 Decembris 2005), 28: AAS 98 (2006), 239.

(245) Propositio 48.

(246) Benedictus XVI, Allocutio ad Coetum Legatorum apud Apostolicam Sedem (9 Ianuarii 2006): AAS 98 (2006), 127.

(247) Ibidem.

(248) Cfr Propositio 48. Perutile hac de re est Compendium doctrinae socialis Ecclesiae.

(249) Cfr Propositio 43.

(250) Cfr Propositio 47.

(251) Cfr Propositio 17.

(252) Martyrium Saturnini, Dativi et aliorum plurimorum, 7,9,10: PL 8, 707. 709-710.

(253) Cfr Ioannes Paulus II, Litt. enc. Ecclesia de Eucharistia (17 Aprilis 2003), 53: AAS 95 (2003), 469.

(254) Prex Eucharistica I (Canon Romanus).

(255) Propositio 50.

(256) Cfr Benedictus XVI, Homilia (8 Decembris 2005): AAS 98 (2006), 15.

 

© Copyright 2007 - Libreria Editrice Vaticana

   

top