The Holy See
back up
Search
riga

BENEDICTUS XVI

LITTERAE APOSTOLICAE
QUIBUS SUMMUS PONTIFEX
INSCRIPSIT IN ALBUM BEATORUM
SERVUM DEI

Clementem Augustum Graf Von Galen

 

Nos, vota Fratris Nostri Rainardi Lettmann, Episcopi Monasteriensis, necnon plurimorum aliorum Fratrum in Episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabilis Servus Dei Clemens Augustus Graf von Galen Beati nomine in posterum appelletur, eiusque festum die ipsius natalis, idest vicesima secunda Martii, in locis et modis iure statutis, quotannis celebrari possit.

In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Amen.

Datum Romæ, apud Sanctum Petrum, die nona mensis Octobris anno Domini bis millesimo quinto, Pontificatus Nostri primo.

BENEDICTUS PP. XVI

 

Copyright 2005 - Libreria Editrice Vaticana

   

top