The Holy See
back up
Search
riga

BENEDICTUS PP. XVI
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

LITTERAE DECRETALES

QUIBUS CAIETANO CATANOSO
SANCTORUM HONORES DECERNUNTUR*

 

Iustus Dominus et iustitias dilexit, recti videbunt vultum eius (Ps 10, 7).

Filius cum esset Dei, Caietanus Catanoso presbyter a puero iustitiam secundum Evangelium exercuit, in sanctitatis via alacriter ambulans et Christi Vultum fide amoreque contemplans, qui absconditur in sacratissima Eucharistia, in Ecclesia, in pauperibus, quibus ille humiliter amanterque inservire solebat. Dignissimus hic sacerdos, quem universi patrem appellabant, die XIV mensis Februarii anno mdccclxxix ortus est in oppido, populari loquela Chorio di San Lorenzo vocato, in vetustissima Rheginensi Ecclesia, cuius per manuum impositionem Cardinalis Ianuarii Portanova die xx mensis Septembris anno mcmii presbyter factus est. Pastorale opus sustinuit annis mcmivmcmxxi in paroecia oppidi Pentidattilo in Aspromonte et mcmxxi-mcmxl annis in paroecia S. Mariae Purificationis Rheginensi in urbe. Moderator quoque fuit spiritus archiepiscopalis Seminarii, cappellanus Valetudinariorum Consociatorum et Carcerum urbanorum, confessarius monialium in claustro Visitationis necnon nonnullorum aliorum religiosorum Institutorum, paenitentiarius in Cathedrali templo ac denique Congregationis Sororum Veronicarum Vultus Sancti conditor. Quoquoversus suarum insignium virtutum sacerdotalium fragrantiam effudit, quas studiose, perseveranter ac simpliciter exercuit.

Sanctitatem affectavit, Christi lineamenta exprimendo et filialem devotionem erga Dei Matrem colendo. Domini Vultus Sanctus eius mentem, eius ardorem eiusque apostolatum collustravit. Iterare solebat: Vultus Sanctus mea est vita. Meum ipse est robur et ipse cupiebat dicere Sancti Vultus missionarium se esse. Et ut Sanctus Vultus veram pietatem gignere posset, declarabat: Si realem Iesu vultum adorare volumus, et non imaginem tantum, hunc vultum in divina Eucharistia reperimus . Eius sacerdotale ministerium, sacra liturgia, precatione, Dei Verbi meditatione enutritum, caritatis opera pro parvulis, senibus, aegrotis egit. Quod ad sociales rationes aiebat

Dei regnum est regnum amoris: at quomodo aedificari potest amoris regnum, ubi iustitia, institutio et congruus vitae status praeberi non possunt? . Hac de causa in oppido commorans Pentidattilo vespertinam scholam ad iuvenes adultosque instituendos totis viribus instituit. Suae Congregationis Veronicis sororibus haec evangelizationis incepta demandavit: Vultus Sancti missionariae eae sunt quae pauperes iuvant, quae parvulis Evangelium tradunt, quae morituris opem ferunt, quae sacerdotes senes aegrotosque curant, quae orant neque Iesum propter amorem inclusum in desertis templis solum deserunt, qui ab omnibus relinquitur . Easdem sorores monebat: Locus vester ille est quem ceteri detrectarunt, inter pauperrimam humillimamque gentem . Studiose amanterque spiritalem Seminarii tironum, sacerdotum populique curavit institutionem. Concorditer cum dioecesanis presbyteris vixit atque suos adamavit Archiepiscopos, qui eum magnopere existimarunt, cum eius opera prudentiaque frui semper possent. Usque ad postremos dies cum Deo inambulavit, eius adimplens voluntatem eiusque requirens voluntatem. Meritis onustus ac sanctitatis fama perfusus, die IV mensis Aprilis anno mcmlxiii in principali domo Congregationis quam condiderat pie suam terrestrem vitam complevit.

Beatificationis Canonizationisque causa Regii Iulii anno MCMLXXXI est incohata. Decessor Noster Ioannes Paulus II anno mcmxc agnovit Patrem Caietanum Catanoso virtutes theologales, cardinales iisque adnexas heroum in modum exercuisse, quem die iv mensis Maii anno MCMXCVII in Beatorum catalogum rettulit. Idem porro Decessor Noster novum miraculum comprobavit, quod anno MMIII accidit. Felici cum exitu die XXIV mensis Februarii hoc anno MCMV Patrum Cardinalium Episcoporumque habitum est Consistorium.

Ioannes Paulus II statuit tandem ut Canonizationis Beati ritus Romae die XXIII mensis Octobris huius anni celebraretur.

Hodie igitur in foro Petriano inter sollemnia hanc pronuntiavimus formulam:

Ad honorem Sanctae et Individuae Trinitatis, ad exaltationem fidei catholicae et vitae christianae incrementum, auctoritate Domini Nostri Iesu Christi, beatorum Apostolorum Petri et Pauli ac Nostra, matura deliberatione praehabita et divina ope saepius implorata, ac de plurimorum Fratrum Nostrorum consilio, Beatos Iosephum Bilczewski, Caietanum Catanoso, Sigismundum Gorazdowski, Albertum Hurtado Cruchaga et Felicem a Nicosia Sanctos esse decernimus et definimus, ac Sanctorum Catalogo adscribimus, statuentes eos in universa Ecclesia inter Sanctos pia devotione recoli debere.

In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.

Decet prorsus insignem hunc caelitem magnificare, qui eximias dedit religiosae pietatis operositatisque testificationes. Exoptamus igitur ut salutifera eius exempla magno sint hominibus qui nunc sunt emolumento, quo ipsi Christi vultum clarius conspiciant.

Quae autem his Litteris decrevimus, nunc et in posterum rata et firma esse volumus, contrariis quibuslibet rebus minime obstantibus.

Datum Romae apud Sanctum Petrum, die tertio et vicesimo mensis Octobris, anno Domini bis millesimo quinto, Pontificatus Nostri primo.

EGO BENEDICTUS
Catholicae Ecclesiae Episcopus

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. XCVIII (2006), n.4, pp. 401-403

 

Copyright 2005 - Libreria Editrice Vaticana

 

top