 |
BENEDICTUS
PP. XVI
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM
LITTERAE DECRETALES
QUIBUS ALBERTO HURTADO
CRUCHAGA
SANCTORUM HONORES DECERNUNTUR*
« Qui manet in me, et ego in eo, hic fert fructum multum, quia sine me nihil potestis facere » (Io 15, 5).
Verba haec continenter Beati Alberti Hurtado Cruchaga mores imbuerunt, qui
intima cum Domino coniunctione vixit.Contemplativus agens, docile divinae voluntatis fuit instrumentum et sic vivida Redemptoris evasit imago, mitis et humilis corde.
Testis hic Christi die xxii mensis Ianuarii anno mcmi in oppido Viña del
Mar Chiliensis nationis natus est. Puer patrem amisit.Mater domum vendere
coacta, eum familiaribus curandum commisit. Studiorum bursa, ut aiunt, adiutus,
Iesuitarum Collegium Sancti Iacobi in Chile adire potuit atque inibi sodalis
factus est Marialis Congregationis. Illo iam tempore Sacras Paginas amanter
lectitabat et eas meditabatur itemque spiritalibus exercitiis interesse solebat, frugifere suam animam alens. Pauperes subinde invisebat, auxilium ferens et solacium.
Secundario expleto curriculo, Societatem Iesu ingredi voluit, sed ei suasum est
ut matrem ac fratrem iuniorem iuvaret, quibus ipse opus faciendo subvenit, etiam Studiorum Universitatis sumptum solvit: anno
MCMXXIII lauream
iuris est consecutus. Tum Societatis Iesu novitiatum ingressus est, quo absoluto, anno
MCMXXV Cordubam in Argentina adiit ubi humanitatis disciplinas perfecit.Anno
MCMXXVII in Hispaniam missus est philosophicam theologicamque doctrinam consecuturus, at, persecutionis adversus Iesuitas causa, Belgium petere est coactus, ubi Lovanii theologicam scientiam est adeptus.Hic anno
MCMXXXIII, mense Augusto, Ordine sacerdotali est auctus atque exinde anno mcmxxxv in paedagogia et psychologia doctoris gradum assecutus est. Mense tandem Ianuario anno
MCMXXXVI in patriam remeavit, ubi apostolatus educationisque operam animose egit. Religionem in S. Ignatii Collegio docebat et paedagogiae
disciplinam in Studiorum Universitate Catholica tradebat, in cuiusque vocatione detegenda iuvenes dirigebat, pauperioribus catechesim impertiebat necnon ad propriam intellegendam vocationem laicos iuvabat.
Die II mensis Februarii anno mcmxli vota sollemnia in Societate Iesu nuncupavit. Ab anno
MCMXLI ad annum MCMXLIV dioecesanus nationalisque fuit curator iuvenum Actionis Catholicae.Anno
MCMXLIV in Sancti
Iacobi Chiliensi urbe institutum condidit « Hogar de Cristo ». Hoc per inceptum indigentibus non modo domicilium commodare voluit, verum etiam locum ubi familiariter fraterneque viverent. Domus constituit iuvenibus,
mulieribus, pueris recipiendis, agendo sane ut singuli sibi conscii essent « de civis, et
plus etiam Dei filiorum dignitate ». Complura quoque volumina scripsit et
commentarium « Mensaje » condidit, ad doctrinam christianam socialem
cognoscendam et diffundendam, cui ipse usque adhaesit.
Christi revera amore captus, Albertus in Dominum suum intuitum direxit:
Evangelii sub lumine Christi vitae mysteria, eius rationem in terra cogitandi,
vivendi et agendi, continenter contemplans, suam vicissim cogitandi, vivendi omnia in universum scilicet cotidianis in operibus faciendi, rationem Domini illis moribus magis magisque assimilavit atque conformis factus imaginis
Dei Filii (cfr Rom 8, 29). His ex rebus christianarum virtutum exercitium et
fidelis consiliorum evangelicorum observantia manabant.
In cotidiana eucharistica celebratione suum ipse cor cum Salvatoris corde coniungebat, qui dixit: « Qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem,
in me manet, et ego in illo » (Io 6, 56); cum silens coram Tabernaculo orationi vacaret, Domino dabat copiam eius Spiritum communicandi atque in suum animum illam flammam transferendi vivam bonitatis amorisque, quae eius animi notae et lineamenta fuerunt, quibus ille cum Iesu Christo
coniunctus, homines conveniebat; inde facultates quoque oriebantur societatis
necessitates percipiendi, in qua vivebat cuique necesse erat Evangelii lumen deferre. Cum Spiritui moventi obsequens esset, multifariam suam apostolicam operam ad Ecclesiae praescripta usque explicavit.
Pater Hurtado caritatem erga proximum manifestavit, peculiarem sollicitudinem
in humanam christianamque indigentiorum promotionem conferens, in quibus Christi
vultus detegitur; semper fidem aperte ostendit atque in omnibus fidelibus, laicis potissimum, officium inculcavit propriam
catholicam identitatem videlicet in sociali etiam ambitu, patefaciendi cum
iisdem significaret Corporis Christi veluti membra humanae societati aedificandae secundum iustitiam caritatemque eos operam dare.
Totam suam per vitam nullam suae actionis quaesivit agnitionem, cum id quod Patri placeret, cum Iesu coniunctus, facere semper vellet (cfr
Io 8,
29).
Aequabilis ac prudens in spiritali moderamine necnon in misericordiae susceptis operibus spiritus et corporis, in Ecclesiae Magisterio sequendo et Societatis Iesu Regulis servandis insignis fuit.
Gravi morbo correptus, inter dolores laetitiam ostendebat illius qui se Christo addicit, qui eum ad Se die
XVIII mensis Augusti anno MCMLII vocavit.
Latam propter sanctitatis famam anno mcmlxxvii Beatificationis
Canonizationisque Causa per Cognitionalem Processum est incohata. His iure statutis perfectis rebus, Decessor Noster Ioannes Paulus II die
XVI mensis Octobris
anno mcmxciv sollemniter eum Beatum declaravit.Die XIX mensis Aprilis anno
MMIV Decretum super miraculo prodiit, quod per Beati Alberti Hurtado intercessionem evenit. Faventibus Patribus Cardinalibus et Episcopis, in Consistorio anno
MMV mmv die XXIV superioris mensis Februarii coadunatis, Summus
Pontifex Ioannes Paulus II statuit ut Canonizationis ritus Romae die XXIII mensis Octobris huius anni celebraretur.
Hodie igitur in foro Petriano inter sollemnia hanc pronuntiavimus formulam:
Ad honorem Sanctae et Individuae Trinitatis, ad exaltationem fidei catholicae
et vitae christianae incrementum, auctoritate Domini Nostri Iesu Christi, beatorum Apostolorum Petri et Pauli ac Nostra, matura deliberatione
praehabita et divina ope saepius implorata, ac de plurimorum Fratrum Nostrorum consilio, Beatos Iosephum Bilczewski, Caietanum Catanoso, Sigismundum Gorazdowski, Albertum Hurtado Cruchaga et Felicem a Nicosia
Sanctos esse decernimus et definimus, ac Sanctorum Catalogo adscribimus,
statuentes eos in universa Ecclesia inter Sanctos pia devotione recoli debere.
In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.
Decet prorsus insignem hunc caelitem magnificare, qui eximias dedit
religiosae pietatis operositatisque testificationes, quique totam suam vitam Deo omnino addixit atque pro Christi Ecclesiaeque amore suam Dei plebi industriam dicavit.
Quae autem his Litteris decrevimus, nunc et in posterum rata et firma esse volumus, contrariis quibuslibet rebus minime obstantibus.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, die tertio et vicesimo mensis Octobris, anno
Domini bis millesimo quinto, Pontificatus Nostri primo.
EGO BENEDICTUS
Catholicae Ecclesiae Episcopus
Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. XCVIII (2006), n.4, pp. 300-302
© Copyright 2005 -
Libreria Editrice Vaticana
|