Index   Back Top Print

[ LA ]

BENEDICTUS PP. XVI
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

LITTERAE DECRETALES

QUIBUS BEATO Iosepho Bilczewski
SANCTORUM HONORES DECERNUNTUR*

 

 

« Est autem fides sperandorum substantia, rerum argumentum non apparentium » (Heb 11, 1).

Beati Iosephi Bilczewski tota vita fide est illuminata, quam ipse Verbo Dei nutrivit Divinaque liturgia, altissimam creans consonantiam inter veritates quibus credebat quasque docebat, pastorales navitates et cotidianam vitam, omnino Deo et Ecclesiae deditam.

Die XXVI mensis Aprilis anno mdccclx in loco v.d. Wilamowice, meridionali in parte hodiernae Poloniae, tunc inter fines Imperii Austriaci-Hungarici, est ortus. Maturitatis diplomate accepto anno MDCCCLXXX, Cracoviae Seminarium ingressus est Maius. Die VI mensis Iulii anno MDCCCLXXXIV Cracoviae sacerdos a suo Episcopo dioecesano est ordinatus. Anno MDCCCLXXXVI doctoratum consecutus est in theologia apud Universitatem Studiorum Vindobonensem. Curricula peregit deinde etiam Romae et Lutetiae Parisiorum. Anno MDCCCXC Cracoviae examen superavit habilitatis apud Universitatem Studiorum Jaghellonicam. Sequenti anno professor nominatus est theologiae dogmaticae apud Universitatem Studiorum Ioannis Casimiri Leopolitana in urbe. Ibi officium etiam explevit decani facultatis theologiae et rectoris eiusdem Universitatis. Disciplina in theologica inter primos fuit qui monumenta archaeologica veluti « locum theologicum » considerabat; de argumento isto in libro tractavit cui titulus « Eucharistia sub picturarum antiquarum atque inscriptionum lumine ». Eucharistia — aiebat — celebrata et hodie ab Ecclesia catholica recepta, eadem est quam Apostoli vixerunt cuique crediderunt.

Eius intellectus cordisque dotes Imperatori Austriae Francisco Iosepho notae fuerunt, qui eum veluti candidatum proposuit ad vacantem Sedem metropolitanam Leopolitanam. Summus Pontifex Leo XIII hoc consilium accepit atque Iosephum Bilczewski Archiepiscopum nominavit Leopolitanum Latinorum, qui die XX mensis Ianuarii anno mcmi est consecratus.

Archiepiscopus totum se pro sancta Ecclesia dicare voluit. Magna cordis bonitate humilitate pietate actuositate pastoralique industria eminuit, quae ex eius dilectione Dei et proximi profluebant.

Maxime sollicitus erat de vocationibus ad sacerdotium promovendis, de diligenti iuvenum paratione ad activam et fructuosam liturgiae participationem, de catechesi tradenda eiusque nexu cum Eucharistia. Aedificationem promovit ecclesiarum et sacellorum, scholarum et asylorum pueritiae. Eius sermones, epistulae pastorales et ad fideles adhortationes altam significabant fidem, sed etiam proposita quaestionum solvendarum. Spiritali et materiali modo opera iuvit quae ipsius in archidioecesi nascebantur. Eius sancta vita, precationis et operae plena, fecit ut ille magni ab omnibus confessionibus existimaretur, ritibus et Nationibus in archidioecesi praesentibus. In Galitiae regione peritissimus omnium considerabatur in sociali doctrina Ecclesiae, in consensione cum praeceptis Leonis XIII in « Rerum novarum » significatis. Quaestiones considerans sociales, semper pauperes et populum defendebat, fundamentum vitae socialis in iustitia et amore christiano reponens. Tempore primi belli universalis, dum odium et despectio regnabant, amorem gentibus indicabat Dei infinitum, qui veniam dat peccatorum et iniuriarum. Omnibus loquebatur de praeceptis Dei servandis, praesertim amoris fraterni. Solutiones proponebat quaestionum socialium de familia et iuvenibus praecepto amoris Dei et proximi nitens.

Pastoralis caritas ex Beati huius alta necessitudine cum Deo fluebat, quam precibus et sui ipsius abnegatione colebat. Saepe et longe erga Sanctissimum stabat Sacramentum in eucharistica adoratione, ex qua vires extrahebat ut in via sanctitatis progrederetur et animam suam purificaret. Solam quaerebat Dei gloriam animarumque salutem. Ob Christi amorem omnibus generose et simplici servire voluit ratione. Disiunctus a rebus materialibus fuit et temperans in usu bonorum terrestrium.

Tempore XXIII annorum ministerii sui pastoralis vultum mutavit archidioecesis Leopolitanae. Die XX mensis Martii anno MCMXXIII mortuus est atque, secundum suum desiderium, in « Coemeterio Janowski », appellato etiam « Pauperum coemeterio », est sepultus.

Anno MCMLII Causa incohata est Beatificationis et Canonizationis in archidioecesi Cracoviae. Summus Pontifex Ioannes Paulus II die XXVI mensis Iunii anno MMI inter beatos hunc Servum Dei recenseri voluit. Decretum super miraculo, intercessioni eiusdem Beati attributo, die XX Decembris prodiit anno MMIV. Die XXIV Februarii anno mmv Consistorium celebratum est Patrum Cardinalium, Archiepiscoporum et Episcoporum. Decrevimus deinde ut Canonizationis ritus die XXIII mensis Octobris eiusdem anni Romae perageretur.

Hodie igitur in foro ante Patriarchalem Basilicam Vaticanam, intra Missarum sollemnia hanc protulimus formulam:

Ad honorem Sanctae et Individuae Trinitatis, ad exaltationem fidei catholicae et vitae christianae incrementum, auctoritate Domini nostri Iesu Christi, beatorum Apostolorum Petri et Pauli ac Nostra, matura deliberatione praehabita et divina ope saepius implorata, ac de plurimorum Fratrum Nostrorum consilio, Beatos Iosephum Bilczewski, Caietanum Catanoso, Sigismundum Gorazdowski, Albertum Hurtado Cruchaga et Felicem a Nicosia Sanctos esse decernimus et definimus, ac Sanctorum Catalogo adscribimus, statuentes eos in universa Ecclesia inter Sanctos pia devotione recoli debere.

In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.

Quod autem decrevimus, volumus et nunc et in posterum tempus vim habere, contrariis rebus minime quibuslibet officientibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die tertio et vicesimo mensis Octobris, anno Domini bismillesimo quinto, Pontificatus Nostri primo.

EGO BENEDICTUS
Catholicae Ecclesiae Episcopus

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
Leonardus Erriquenz, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. XCVIII (2006), n. 9, pp. 641-643

 

© Copyright 2005 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana