|
BENEDICTUS
PP. XVI
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM
LITTERAE DECRETALES
QUIBUS BEATO SIGISMUNDO
GORAZDOWSKI
SANCTORUM HONORES DECERNUNTUR*
« Omnibus omnia factus sum, ut aliquos utique facerem salvos » (1 Cor 9, 22).
Exemplar sequens sancti Pauli, beatus Sigismundus Gorazdowski suam vitam in
ministerio erga animas et Ecclesiam consumpsit. Die I mensis Novembris anno
mdcccxlv Sanochiae, in Polonia, est natus.
Optimam accepit in familia humanam religiosamque institutionem, quam deinde
in gymnasio atque apud Iurisprudentiae Facultatem Studiorum Universitatis
Leopolitanae (hodie intra fines Ucrainae) est prosecutus. Ad sacerdotium
vocationem praesentiens, studia intermisit atque in Seminarium Maius
Leopolitanum est ingressus. Die XXV mensis Iulii anno MDCCCLXXI presbyter est
ordinatus.
Primis in sex annis ministerium pastorale in quibusdam archidioecesis
Leopolitanae paroeciis exercuit veluti vicarius et administrator, singularem
demonstrans indolem coniungendi navitatem sacerdotalem cum industria caritativa.
Spiritales considerans fidelium necessitates Catechismum conscripsit et
divulgavit atque Consilia et commendationes pro iuvenibus composuit. Speciali
modo Eucharistiam coluit, concorditer cum Episcopis suis, et consilia secutus
est sancti Pii X de Prima infantium Communione.
Pastoralia exsecutus est pro pauperum et aegrotantium bono incepta,
aegrotantes cholera curavit atque mortuos sepeliebat, contagionis neglecto
periculo. Tunc etiam ab Hebraeis sanctus considerabatur.
Ab anno MDCCCLXXVII Leopolitana in urbe suam exercebat sacerdotalem et
caritativam navitatem, in paroeciis scilicet sancti Martini, Sanctae Mariae a
Nive, sancti Nicolai. Fuit etiam in quibusdam gymnasiis eodem loco religionis
doctor et catechista.
Pervulgavit Catechismum nec non Principia et normas bonae educationis
pro parentibus et educatoribus, atque multas exaravit dissertationes in
provincia pastorali et sociali. Commentaria sacerdotalia quae inscribebantur
Bonus Pastor accurate est moderatus. Consociationem fundavit sacerdotum
archidioecesis Leopolitanae, ut iis fraternum praestaret adiumentum atque
spiritum corroboraret sacerdotalem et vitae pietatem.
Plurimae sunt operae caritativae beati Sigismundi, inter quas eminent:
Institutum pro Pauperibus Christianis, Domus Laboris pro Mendicantibus,
Culina Popularis in qua multi manducabant operarii, studentes academici,
adulescentes et praesertim Leopolitani pauperes. Aliae operae misericordiae a
Beato fundatae sunt: Institutum pro Aegrotis Extremis et Convalescentibus,
Collegium sancti Iosaphat, Domus Infantis Iesu (pro matribus solis et infantia
derelicta), Schola Catholica sancti Ioseph (Polona et Germanica), Acta diurna
catholica.
Die XVII mensis Februarii anno mdccclxxxiv Congregationem fundavit Sororum
sancti Ioseph, quae in provincia operantur educationis, catechesis, ministerii
erga aegrotos et pauperes. Anno mcmxiv ipse Beatus paroeciam reliquit et domum
istius Congregationis est ingressus.
Fortitudo et patientia Beati extraordinariae fuerunt et illi difficultates et
sacrificia cum serenitate et oboedientia erga Dei voluntatem obire permiserunt.
Assiduus fuit in precibus et generosus in fide, caritate et fiducia in Deum.
Singularem ostendit devotionem Passionis Domini, Eucharistiae, Virginis Sanctae
et Purgatorii animarum. Peculiari pietate sanctum Ioseph est secutus, cuius
protectioni totam concredidit Congregationem nec non varia Instituta caritatis
et operae misericordiae.
Quamquam totam per vitam eum infirmitas et morbus comitabantur, meliore
sciens se eo agendi more mandatis Domini plane se satisfacturum erga egentes
atque dolentes, usque modo suum pro proximo ministerium adimplere studuit; in
morbum die ante Natalis vigilias incidit anno MCMXIX, quia usque ad finem
pauperibus servire voluit iisque praestare adiumentum.
Die I mensis Ianuarii anno MCMXX Leopoli est mortuus.
Anno MCMLXXXIX Causa incohata est Beatificationis et Canonizationis in
archidioecesi Leopolitana. Summus Pontifex Ioannes Paulus II die XXVI mensis
Iunii anno mmi inter beatos hunc Servum Dei recenseri voluit. Decretum super
miraculo, intercessioni eiusdem Beati attributo, die xx Decembris prodiit anno
MMIV. Die XXIV Februarii anno MMV Consistorium celebratum est Patrum
Cardinalium, Archiepiscoporum et Episcoporum. Decrevimus deinde ut
Canonizationis ritus die XXIII mensis Octobris eiusdem anni Romae perageretur.
Hodie igitur in foro ante Patriarchalem Basilicam Vaticanam, intra Missarum
sollemnia hanc protulimus formulam:
« Ad honorem Sanctae et Individuae Trinitatis, ad exaltationem fidei
catholicae et vitae christianae incrementum, auctoritate Domini nostri Iesu
Christi, beatorum Apostolorum Petri et Pauli ac Nostra, matura deliberatione
praehabita et divina ope saepius implorata, ac de plurimorum Fratrum Nostrorum
consilio, Beatos Iosephum Bilczewski, Caietanum Catanoso, Sigismundum
Gorazdowski, Albertum Hurtado Cruchaga et Felicem a Nicosia Sanctos esse
decernimus et definimus, ac Sanctorum Catalogo adscribimus, statuentes eos in
universa Ecclesia inter Sanctos pia devotione recoli debere. In nomine Patris et
Filii et Spiritus Sancti ».
Spectabilis hic vir clara edidit religiosae pietatis operumque bonarum
testificationes. Ille enim suam vitam Deo omnino consecravit, Evangelium
nuntiando proximisque praesertim aegrotis, pauperibus ac derelictis inserviendo.
Nos enim, dum illius conspicimus vitam, qui, versans quoque in difficultatibus,
Christum, hominum Redemptorem, fideliter sequi non dubitavit, ad altiorem usque
in cotidiana vita imitationem Salvatoris incitamur nec non ad sanctitatem et
proprii status perfectionem prosequendam invitamur.
Quod autem decrevimus, volumus et nunc et in posterum tempus vim habere,
contrariis rebus minime quibuslibet officientibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die tertio et
vicesimo mensis Octobris, anno Domini bismillesimo quinto, Pontificatus Nostri
primo.
EGO BENEDICTUS
Catholicae Ecclesiae Episcopus
Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. XCVIII (2006), n. 6, pp. 425-427
© Copyright 2005 -
Libreria Editrice Vaticana
|