|
BENEDICTUS
PP. XVI
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM
LITTERAE DECRETALES
QUIBUS BEATO FELICI A
NICOSIA
SANCTORUM HONORES DECERNUNTUR*
« Ad Dei sit amorem ».
Verba haec, quae Beatus Felix a Nicosia saepenumero iterabat, ostendunt quam
fervidus certusque fuerit eius in Deum amor, qui hominibus in Christo revelatur.
Evangelii sic ac Francisci Assisiensis praecepta persequens, qui fratres
cohortabatur ut Domini solummodo tenerent voluntatem Eidemque uni placerent,
totum se Deo devovit.
Humilis hic frater Capuccinus, Siculae terrae filius, Nicosiae die V mensis
Novembris anno MDCCXV ab egena religiosaque familia natus est. Litteris operam
dare non potuit ideoque ad sutoriam artem adipiscendam est missus. Puer
Confraternitati Capuccinunculorum nomen dedit. Assidue Missae celebrationi
itemque catecheticae doctrinae interesse solebat.
Cum se ad consecratam vitam vocari sentiret, postulavit ut Ordinem Fratrum
Minorum Capuccinorum laicus ingredi posset; sed primo id negatum est, quod anno
tantum mdccxliii fieri potuit atque ad claustrum Mistrettae novitiatus causa
missus est. Hoc iam tempore prompta oboedientia, continentiae spiritu, angelico
candore eminuit. Die X mensis Octobris anno MDCCXLIV vota nuncupavit et deinde
ad Nicosiae claustrum missus est, ut mendicantis officium exerceret. Studiose
suum munus egit, benefactoribus ex corde gratias referens atque iis ignoscens,
qui eum aspere tractabant.
Complura dedit ei dona Dominus, scilicet prophetiam cordiumque scrutationem,
quae grato humilique animo ipse recepit. Eius praeterea intercessioni multa
prodigia sunt adscripta. Probatis suis moribus fratres et quotquot mendicans
conveniebat aedificavit, ita ut complures homines cuiusque ordinis ad eum
auxilium solaciumque petituri concurrerent. Cunctis expetitum auxilium praebebat,
quos etiam in Domini semitis dirigebat. Spiritali gaudio omnes christianas
religiosasque virtutes exercuit atque ad sanctitatem iter constanter tenuit,
universa amore fidelitateque complens cotidiana officia.
In Deum ac revelatas veritates firmiter credidit. Ut suam fidem aleret
assidue orabat, Sacrae Scripturae loca adipisci studebat aliorumque spiritalium
librorum, qui in claustro legebantur, necnon attente conciones audiebat.
Sacram Eucharistiam, Beatam Virginem Mariam, Christi Passionem coluit, quam
saepe meditabatur. Christi propter amorem peccata, etiam minus gravia,
abhorrebat; morituros est solatus, ut divinae misericordiae confiderent;
infirmis animum addidit. Erga fratres caritatem exercuit, in illos quoque qui
eum propter ipsius mores illudebant.
Sapiens fuit et in spiritali moderamine prudens erga eos qui eius consilium
postulabant; contumelias doloresque sustinuit, parcus cibo quieteque fuit et is
per multas paenitentias sensus cohibuit. Spectabiliter evangelica consilia
servavit. Licet complures eum mirarentur, de se humiliter ipse sentiebat atque
laudari nolebat.
Acerbo correptus morbo, quem perquam patienter tulit, spe laetitiaque mortem
exspectavit, Christum conventurus, quod die XXXI mensis Maii anno MDCCLXXXVII
contigit.
Latam propter eius sanctitatis famam mense Iulio anno MDCCCXXVIII
beatificationis canonizationisque Causa incohata est. His rite perfectis iure
statutis, Decessor Noster Leo XIII, die XII mensis Februarii anno MDCCCLXXXVIII
in Beatorum numerum eum rettulit. Die vero XIX mensis Aprilis anno MMIV coram
venerato Decessore Nostro Ioanne Paulo II decretum super miraculo prodiit.
Patribus Cardinalibus Episcopisque faventibus, in Consistorio die XXIV
superioris mensis Februarii coadunatis, statuimus ut canonizationis ritus Romae
die XXIII mensis Octobris huius anni celebraretur.
Hodie igitur in foro Petriano inter sollemnia hanc pronuntiavimus formulam:
Ad honorem Sanctae et Individuae Trinitatis, ad exaltationem fidei catholicae
et vitae christianae incrementum, auctoritate Domini Nostri Iesu Christi,
beatorum Apostolorum Petri et Pauli ac Nostra, matura deliberatione praehabita
et divina ope saepius implorata, ac de plurimorum Fratrum Nostrorum consilio,
Beatos Iosephum Bilczewski, Caietanum Catanoso, Sigismundum Gorazdowski,
Albertum Hurtado Cruchaga et Felicem a Nicosia Sanctos esse decernimus et
definimus, ac Sanctorum Catalogo adscribimus, statuentes eos in universa
Ecclesia inter Sanctos pia devotione recoli debere.
In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.
Quae autem his Litteris decrevimus, nunc et in posterum rata et firma esse
volumus, contrariis quibuslibet rebus minime obstantibus.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, die tertio et vicesimo mensis Octobris,
anno Domini bis millesimo quinto, Pontificatus Nostri primo.
EGO BENEDICTUS
Catholicae Ecclesiae Episcopus
Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. XCVIII (2006), n. 6, pp. 425-427
© Copyright 2005 -
Libreria Editrice Vaticana
|