 |
BENEDICTUS XVI
LITTERA APOSTOLICAE
QUIBUS SUMMUS PONTIFEX
INSCRIPSIT IN ALBUM BEATORUM
SERVOS DEI
Iosephum Tàpies et 6 Sodales
atque Mariam de los Ángeles Ginard Martí
Nos, vota Fratrum Nostrorum Ioannis Henrici Vives Sicilia,
Episcopi Urgellensis, et Antonii Mariæ Cardinalis Rouco Varela, Archiepiscopi
Matritensis, necnon plurimorum aliorum Fratrum in Episcopatu multorumque
christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto,
Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabiles Servi Dei
Iosephus Tápies et sex Socii et Maria ab Angelis Ginard Martí Beatorum nomine in
posterum appellentur, eorumque festum:
Iosephi Tápies et sex Sociorum die decima tertia Augusti et Mariæ ab Angelis
Ginard Martí die tricesima Augusti, in locis et modis iure statutis, quotannis
celebrari possit.
In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Amen.
Datum Romæ, apud Sanctum Petrum, die undetricesima mensis Octobris anno
Domini bis millesimo quinto, Pontificatus Nostri primo.
BENEDICTUS PP. XVI
© Copyright 2005 - Libreria
Editrice Vaticana
|