The Holy See
back up
Search
riga

BENEDICTUS XVI

LITTERAE APOSTOLICAE
QUIBUS SUMMUS PONTIFEX
RETTULIT IN ALBUM BEATORUM
 SERVAM DEI

 Eurosiam Fabris

 

Nos, vota Fratris Nostri Caesaris Nosiglia, Archiepiscopi Vicentini, necnon plurimorum aliorum Fratrum in Episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabilis Serva Dei Eurosia Fabris Barban Beatae nomine in posterum appelletur, eiusque festum die nona Ianuarii in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit.
In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Amen.

Datum Romę, apud Sanctum Petrum, die quarta mensis Novembris, anno Domini bis millesimo quinto, Pontificatus Nostri primo.

BENEDICTUS PP. XVI

 

© Copyright 2005 - Libreria Editrice Vaticana

 

top