The Holy See
back up
Search
riga

BENEDICTUS XVI

LITTERAE APOSTOLICAE
QUIBUS SUMMUS PONTIFEX
IN BEATORUM ALBUM RETTULIT
TREDECIM MARTYRES MESSICANOS:

Anacletum González Flores atque 8 Sodales,
Iosephum Trinidad Rangel,
Andream Solá Molist,
Leonardum Pérez,
Darium Acosta Zurita

     

Nos, vota Fratrum Nostrorum Ioannis Cardinalis Sandoval Íńiguez, Archiepiscopi Guadalaiarensis, Iosephi Guadalupe Martín Rábago, Episcopi Leonensis et Aloisii Gabrielis Cuara Méndez, Episcopi Verae Crucis, necnon plurimorum aliorum Fratrum in Episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabiles Servi Dei Anacletus González Flores et octo Socii, Iosephus Trinitas Rangel Montańo, Andreas Solá Molist, Leonardus Pérez Larios et Darius Acosta Zurita Beatorum nomine in posterum appellentur, eorumque festum die vicesima Novembris in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Amen.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die decima quinta mensis Novembris, anno Domini bis millesimo quinto, Pontificatus Nostri primo.

BENEDICTUS PP. XVI

 

© Copyright 2005 - Libreria Editrice Vaticana

 

top