The Holy See
back up
Search
riga

BENEDICTUS PP. XVI
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

LITTERAE DECRETALES

quibus beato Philippo Smaldone
Sanctorum honores decernuntur*

 

 

« Bene omnia fecit, et surdos facit audire et mutos loqui! » (Mc 7, 37).

Verba haec, quae nostrum Dominum respiciunt, ad sacerdotem Philippum Smaldone, surdorum videlicet mutorumque apostolum bene aptantur.

Neapoli die XXVII mensis Iulii anno MDCCCXLVIII ortus est; iam clericus ad edocendos surdos incubuit. Sacerdos factus anno MDCCCLXXI, missionali incitatus ardore, in exteras missiones proficisci voluit, sed intellexit se a Domino vocatum esse ut in patria maneret atque causae surdorum prorsus se dicaret, qui perdilectum constituerunt spatium eius ministerii sacerdotalis, in quo animum intendit aliis etiam apostolatus formis, praesertim in opere catechetico, atque in publica salute.

Aestate anni MDCCCLXXXIV, cum Neapoli gravis cholerae morbus saeviret, ipsemet quoque correptus est atque in discrimine fuit vitae, sed ob singularem gratiam Virginis Sanctissimae Pompeianae convaluit. Verno tempore anni MDCCCLXXXV, adhuc convalescens, die XXV mensis Martii, in festivitate videlicet Annuntiationis, Lyciam est translatus ut institutum pro accipiendis surdis mutisque conderet atque, eodem tempore, fundationem ad fınem adduceret Instituti Sororum Salesianarum Sacrorum Cordium curae educationique surdorum mutorumque intentarum.

Triginta et octo annos Lyciensi in urbe est operatus in provincia educationis plurimorum puerorum puellarumque surdorum, caecorum et parentibus orbatorum. Institutum simul consolidavit auxitque, quod radices etiam Barii posuit atque aliis in australibus regionibus. Lyciae diligentem etiam fautorem se praebuit pastoralis industriae. Confessarius exstitit et moderator spiritalis seminarii tironum, sacerdotum, religiosarum communitatum; magno zelo adorationem propagavit eucharisticam; operae praefuit missionum popularium in paroeciis extra urbem.

Peculiarem excitavit admirationem ob singulares dotes sacerdotis et fundatoris simplicis et humilis, laboriosi et modesti, perquam devoti Eucharistiae et Virginis Pompeianae. Benignus omnino fuit erga sorores Salesianas et singulari modo paternus erga surdos et mutos, quos veluti fıˆlios amabat et ab iis « pater » appellabatur.

Plurimis superatis angustiis, tum physicis cum moralibus, quas mira passus est animi serenitate, Lyciae die IV mensis Iunii anno MCMXXIII obiit, latam relinquens virtutis et sanctitatis famam.

Annis MCMLXIV-MCMLXVII processus est institutus Ordinarius Informativus de sanctitatis fama deque virtutibus. Actis impletis iuris apud Congregationem de Causis Sanctorum necessariis, Ioannes Paulus PP. II die XI mensis Iulii anno MCMXCV agnovit illum virtutes heroicum in modum exercuisse.

Die XII mensis Ianuarii anno MCMXCVI, facto examine medico et theologico in iure canonico praeviso, miraculum approbavit intercessioni eiusdem attributum. Die XII mensis Maii anno MCMXCVI inter beatos hunc Servum Dei recensuit.

Considerata coniecta sanatione sororis cuiusdam Salesianae Sacrorum Cordium, intercessioni attributa Philippi Smaldone post eius beatificationem, anno MCMXCIX apud Curiam Lyciensem Dioecesana est instituta Inquisitio super Miro. In examine Consilii Medicorum die III mensis Februarii anno MMV sanatio ex scientiae legibus inexplicabilis est iudicata. Post Congressum

Peculiarem Theologorum die XVII sequentis mensis Maii, atque post Sessionem Ordinariam Patrum Cardinalium et Episcoporum die XVII mensis Ianuarii anno MMVI, Nosmet Ipsi die XXVIII mensis Aprilis Decretum promulgavimus super Miro atque Publico in Consistorio die post I mensis Iulii eiusdem anni decrevimus ut Canonizationis ritus die XV mensis Octobris anno MMVI perageretur.

Hodie igitur in foro ante Basilicam Vaticanam, intra Missarum sollemnia hanc protulimus formulam:

« Ad honorem sanctae et individuae Trinitatis, ad exaltationem fı`dei catholicae et vitae christianae incrementum, auctoritate Domini nostri Iesu Christi, beatorum Apostolorum Petri et Pauli ac Nostra, matura deliberatione praehabita et divina ope saepius implorata, ac de plurimorum Fratrum Nostrorum consilio, Beatos Raphaelem Guı´zar Valencia, Philippum Smaldone, Rosam Venerini et Theodoram Gue´rin Sanctos esse decernimus et definimus, ac Sanctorum Catalogo adscribimus, statuentes eos in universa Ecclesia inter Sanctos pia devotione recoli debere. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti ».

Quae autem his Litteris decrevimus, nunc et in posterum rata et firma esse volumus, contrariis quibuslibet rebus minime obstantibus.

Datum Romae apud S. Petrum, die quinto decimo mensis Octobris, anno Domini bis millesimo sexto, Pontificatus Nostri altero.

EGO BENEDICTUS
Catholicae Ecclesiae Episcopus

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. XCIX (2007), n. 9, pp. 773-775

 

© Copyright 2007 - Libreria Editrice Vaticana

 

top