The Holy See
back up
Search
riga

BENEDICTUS PP. XVI
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

LITTERAE DECRETALES

QUIBUS BEATO SIMONI DE LIPNICA, PRESBYTERO,
SANCTORUM HONORES DECERNUNTUR

 

 

Salutis omnium sitibundus .

Hic titulus, quocum beatus Simon de Lipnica in sanctitatis annales est ingressus, immensam exprimit caritatem, qua ipse aeternae gregis Christi saluti se devovit. Nam hic eximius filius sancti Francisci Assisiensis divinam gratiam strenue secutus est vitam mutans in continuum actum amoris erga Deum et proximum, usque ad evangelicae perfectionis culmen assequendum.

Lipnicae natus in Polonia australi circiter annos MCDXXXV-MCDXL. Familia dedit ei christianam educationem et rudimenta litterarum procuravit, primum in schola paroeciali ac deinde apud Academiam Cracoviensem, ubi baccalaureatum est consecutus. Ab adulescentia saeculares defugiebat blanditias ut tempus scientiae studio et orationi dedicaret. Inflammatus praedicatione sancti Ioannis de Capestrano, ad vitam consecratam maturavit vocationem et ingressus est conventum Ordinis Fratrum Minorum in loco vulgo Stradom, prope Cracoviam. Post annum novitiatus religiosam nuncupavit professionem. Expleto praescripto curriculo, ordinationem suscepit sacerdotalem, circa annum MCDLX.

Primum fuit guardianus Tarnoviae; translatus in Stradom, praedicationi se dedit, ostendens haud consuetas ingenii dotes, ita ut huius aetatis in annalibus ferventissimus praedicator sit appellatus atque postea vocatus ad huiusmodi officium explendum in cathedrali ecclesia Cracoviensi. Sermo eius simplex et sublimis, plenus ardoris ac oratione sustentatus atque Sacrae Scripturae assidua lectitatione et meditatione; animos audientium ita inflammabat ut complures peccatores ad conversionem concitaret.

Anno MCDLXXVI electus est definitor sui Ordinis atque in hoc officio constitutus duos post annos petivit Ticinum ad capitulum generale. Peregrinus Romam invisit ac Terram Sanctam, paratus ad vitam suam immolandam ut Christi nuntium iis afferret qui eum ignorabant. Apostolatus eius confirmabatur efficaciusque efficiebatur exemplari vitae consuetudine, quae insigniebatur fidelitate cotidiana erga propriam vocationem, accurata impletione proprii ordinis officiorum, constanti hilarique omnium virtutum exercitio.

Ipse fidem testificatus est in omnibus rerum adiunctis eamque copiose aluit intensa et diuturna oratione, pietate erga Eucharistiam, erga sanctissimum Nomen Iesu quod praedicatione divulgavit, exemplum sequens sancti Bernardini Senensis, et erga Virginem Mariam, quam saepe sub titulo Amasia , id est Amata, invocabat.

Ex eius amore in Deum et proximum profluit synthesis, quam ipse perficere valuit, inter munera evangelizationis et operosae caritatis testimonium.

Iuvante divina Providentia, in qua sine ulla haesitatione confidit, copiosos fructus sui sacerdotalis ministerii colligere potuit. Veluti guardianus gubernavit conventum cum prudentia et iustitia. Sodalibus suis consiliabatur sapienter et provide. Assiduus fuit in Regula et Ecclesiae praeceptis observandis. Vitam conduxit sobriam et austeram. Paenitentiae instrumentis utebatur tunc adhibitis in vita religiosa: cilicium induebat corpusque disciplinae exercitio mortificabat. Sobrius in cibo fuit ieiuniisque praescriptis sponte alia adiungebat. Requiei solum tempus stricte necessarium concedebat. Sancti Francisci Assisiensis aemulus, pauper fuit, oboediens et castus.

Humiliter diligenterque labores graviores complebat, nec aestimationem quaesivit pro suo opere omniaque merita semper Domino tribuit.

Anno MCDLXXXII Cracovia lue afflicta est. Beatus intellexit hanc esse occasionem propitiam suae vitae oblationem Domino perficiendi. Confratribus igitur se sociavit in opere morbo affectis succurrendi: solamen aegrotis ferebat et operam dabat ut morientes cum Christo reconciliati de vita discederent. Ipse in luem incidens, exemplum dedit mirae fortitudinis in doloribus patiendis ob hanc aegritudinem. Die XVIII mensis Iulii anno MCDLXXXII domum Patris petiit, cui fideliter serviit sua in terrestri exsistentia. Desiderium manifestavit sese sub ecclesiae pavimento sepultum iri ut ab omnibus conculcaretur. Ille proponitur in Seraphicae Familiae itinere uti exemplar vigens sanctitatis amore innixae in debiliores et derelictos, aptus ad aerumnas sibi assumendas eorum qui iniustitiam aut violentiam patiuntur propter veritatis et libertatis dilectionem.

Perpensis sanctitatis et miraculorum fama, qua circumdatus est etiam post mortem, atque cultu ei ab immemorabili tempore praestito, die XXIV mensis Februarii anno MDCLXXXV Decessor Noster beatus Innocentius XI approbavit eius cultum itaque ei honores beatorum tribuit. Deinde anno MCMXCIX Archiepiscopus Cracoviensis investigationem dioecesanam incohavit.

Expletis rite omnibus iure statutis, Nobis coram promulgata sunt decreta: de virtutibus heroico in gradu exercitis die XIX mensis Decembris anno MMV, deque miraculo eius intercessioni adscripto die XVI mensis Decembris anno MMVI. Faventibus Patribus Cardinalibus, Archiepiscopis Episcopisque, in Consistorio die XXIII mensis Februarii huius anni MMVII coadunatis, statuimus ut canonizationis ritus die III insequentis mensis Iunii Romae celebraretur.

Hodie igitur in foro Petriano inter sacra hanc pronuntiavimus formulam:

Ad honorem sanctae et individuae Trinitatis, ad exaltationem fidei catholicae et vitae christianae incrementum, auctoritate Domini nostri Iesu Christi, beatorum Apostolorum Petri et Pauli ac Nostra, matura deliberatione praehabita et divina ope saepius implorata, ac de plurimorum Fratrum Nostrorum consilio, Beatos Georgium Preca, Simonem de Lipnica, Carolum a Sancto Andrea Houben et Mariam Eugeniam a Iesu Milleret Sanctos esse decernimus et definimus, ac Sanctorum Catalogo adscribimus, statuentes eos in universa Ecclesia inter Sanctos pia devotione recoli debere. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.

Deinde Ipsi Nos venerati sumus novum Sanctum, virtutes extollentes eiusque merita, praesertim erga religiosae sacerdotalisque vocationis officia accuratam et constantem fidelitatem, fervidam precationem, prudentem animarum moderationem, actuosam evangelicam praedicationem ac denique heroicum exemplum deditionis aegrotis, moribundis cunctisque afflictis et auxilio indigentibus.

Quae autem his Litteris decrevimus, nunc et in posterum rata et firma esse volumus, contrariis quibuslibet rebus minime obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, in sollemnitate Sanctissimae Trinitatis, die tertio mensis Iunii, anno Domini bismillesimo septimo, Pontificatus Nostri tertio.

EGO BENEDICTUS
Catholicae Ecclesiae Episcopus

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. C (2008), n. 9, pp. 121-124

 

Copyright 2007 - Libreria Editrice Vaticana

 

top