|
BENEDICTUS
PP. XVI
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM
LITTERAE DECRETALES
quibus beato Antonio a Sancta Anna Galvo de
França
Sanctorum honores
decernuntur*
« Vir pacis est et caritatis ». Hoc iudicium de beato Antonio a Sancta Anna
(in saeculo: Antonio Galvão de França), in quadam epistula scriptum, quam
Collegium Senatus Sancti Pauli in Brasilia misit Ministro Provinciali
Franciscalium Alcantarinorum, aestimationem ostendit qua ipse fruebatur apud auctoritates et populum illius urbis. Hoc autem congruit veritati, quoniam Beatus vir Dei exstitit consiliarius prudens, pacificans animas et familias, beneficus christianae
caritatis divinorumque mysteriorum administrator.
Fidelis hic sancti Francisci Assisiensis discipulus natus est in Brasilia
anno MDCCXXXIX, in oppido vulgo dicto Guaratinguetá, quod tunc ad dioecesim
Sancti Sebastiani Fluminis Ianuarii pertinebat, nunc vero ad archidioecesim
Sancti Pauli in Brasilia. In familia christiana educatione eruditus est atque
studia perfecit apud collegium-seminarium Belemense, curae Societatis Iesu
creditum. Cum religiosam maturavit vocationem, anno MDCCLX novitiatum ingressus
est Ordinis Fratrum Minorum Alcantarinorum in oppido vulgo Macacu, intra fines
status civilis Fluminis Ianuarii. Inde a primis annis vitae consecratae eminuit
haud mediocri desiderio sanctitatis. Anno MDCCLXI vota religiosa nuncupavit
atque insequenti anno presbyter est ordinatus. Deinde missus est in Conventum
Sancti Francisci in urbe Sancti Pauli in Brasilia ut suam expleret formationem. Eodem tempore confratres adiuvabat in opere apostolico. Postea praedicator nominatus est, confessarius et ianitor conventus.
Sedulo exercuit suum ministerium, excellens diligentia, qua Sacramento Reconciliationis administrando incumbebat.
Cooperante sua paenitente Sorore Helena Maria a Spiritu Sancto, anno
MDCCLXXIV instituit domum vulgo appellatam « Recolhimento de Nossa Senhora da
Conceicão da Luz da Divina Providencia » (hodie Monasterium Lucis), videlicet
communitatem mulierum quae, cum propter leges civiles tunc vigentes vota
religiosa nuncupare non possent, Deo serviebant in spiritu orationis,
paenitentiae et paupertatis, ac si essent consecratae. Beatus pro viribus sese
dicavit huic Operae moderandae pro qua novam sedem et ecclesiam exstruere valuit.
Anno MDCCLXXXI nominatus est Novitiorum Magister in oppido Macacu, sed
Episcopus Sancti Pauli in Brasilia suos fideles destitui noluit servitiis quae is assidue et magnanimiter explebat, qua de causa Beatus mansit suo
in loco. A Superioribus magni aestimabatur qui gravia munera ei commiserunt
intra Ordinem: Guardiani nempe Conventus, Commissarii Tertii Ordinis
Franciscalis, Definitoris, Visitatoris Generalis. Anno MDCCCXI Sorocabae (in
statu civili Sancti Pauli in Brasilia) Recessum Sanctae Clarae condidit.
Confratres et filias spirituales aedificabat suis moribus revera exemplaribus,
insignitis alacri observantia Domini mandatorum suique Ordinis Regulae atque
constanti hilarique omnium virtutum exercitio. Fides, qua cunctae eius temperabantur actiones, iugiter sustinuit eum in Divini Redemptoris sequela. Deum prae omnibus diligens, cupiebat ut omnes homines eum cognoscerent
eique servirent, ideoque vitam impendebat intensa opera evangelizationis
totasque vires pro peccatorum conversione. Singularem manifestavit caritatem
pauperibus et infirmis, suaque intercessione pacem plurimas restituit inter familias. Firmiter confidit Divinae Providentiae, in primis caelestia bona appetens.
Propriam spiritualem vitam aluit oratione, devotione erga Eucharistiam, quam
ardenter adorabat, quam maxima cum devotione celebrabat, erga Virginem Mariam,
cui se devovit tamquam « filius et servus perpetuus ». In iuventute insuper
iuravit se semper defensurum, usque ad vitae sacrificium, veritatem de
Immaculata Conceptione B.V.M., quam veluti dogma multos post annos Beatus Pius IX declaravit.
Fama fruebatur prudentis et aestimati consiliarii ita ut multi adirent eum,
etiam longinquis e regionibus, eius cupientes spiritualem moderationem et
consolationem quaerentes. Sollicitudinem ostendit ac sensum iustitiae multis in
officiis ipsi commissis suo in Ordine atque in regenda communitate quam
fundaverat. Alacri et audaci animo incubuit in iura infirmorum tuenda. Tamquam
verus assecla Sancti Francisci Assisiensis sobrius et simplex exstitit in vitae
ratione, eminens exercitio consiliorum evangelicorum.
Postremis vitae annis, quoniam ob valetudinis condiciones itus reditus inter
Conventum et Recessum suscipere non poterat, Superioribus assentientibus vitam
degit apud Operam, quarti ipse condiderat. Ibi animam exhalavit die XXIII mensis
Decembris anno MDCCCXXII.
Ob divulgatam sanctitatis famam anno MCMXXXVIII incohata est Causa beatificationis et canonizationis. Rite expletis rebus iure praescriptis,
Veneratus Noster Decessor Servus Dei Ioannes Paulus II die XXV mensis Octobris anno MCMXCVIII sollemniter eum Beatum declaravit. Die inde XVI mensis Decembris
anno MMVI promulgatum est coram Nobis Decretum de miraculo eidem ascripto. Faventibus Patribus Cardinalibus et Episcopis, in Consistorio die XXIII mensis Februarii huius anni MMVII congregatis, statuimus ut
canonizationis ritus die XI insequentis mensis Maii in urbe Sancti Pauli in
Brasilia celebraretur, Nostri apostolici itineris tempore.
Hodie igitur inter sacra hanc sollemniter pronuntiavimus formulam:
Em honra da Santıssima Trindade, para a exaltação da fé católica eo crescimento da vida cristã, pela autoridade de nosso Senhor Jesus
Cristo, dos Santos Apóstolos Pedro e Paulo e Nossa, depois de ter refletido longamente, invocado o auxılio divino por muitas vezes e ouvido o parecer de muitos de Nossos Irmãos no Episcopado, declaramos e definimos, como Santo, o Beato Antônio de Sant’Anna Galvão e o inscrevemos na Lista dos Santos e
estabelecemos que em toda a Igreja ele seja devotamente honrado entre os Santos.
Em nome do Pai e do Filho e do Espírito Santo.
Deinde Ipsi Nos ferventer laudavimus novum Sanctum, extollentes virtutes et
merita eius, praesertim peculiarem eius devotionem in Immaculatam Conceptionem Beatissimae Virginis Mariae nec non prudentem ac sedulam spiritualem animarum moderationem. Magnopere etiam laetati sumus de refulgente gloria eius sanctitatis, una cum tota Franciscali Familia
universaque catholica Natione Brasiliensi, simulque spem vivam habemus ut valida eius intercessio lucidumque exemplum novae faveat evangelizationi unde multa Ecclesiae superna obveniant auxilia.
Quod autem decrevimus, volumus et nunc et in posterum tempus vim habere, contrariis rebus minime quibuslibet officientibus.
Datum in urbe Sancti Pauli in Brasilia, die undecimo mensis Maii, anno Domini bismillesimo septimo, Pontificatus Nostri tertio.
EGO BENEDICTUS
Catholicae Ecclesiae Episcopus
Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. XCIX (2007), n. 9, pp. 769-772
© Copyright 2007 -
Libreria Editrice Vaticana
|