 |
BENEDICTUS XVI
SERVUS SERVORUM DEI
LITTERAE
APOSTOLICAE SUB PLUMBO DATAE
Venerabili Fratri Nostro Tharsicio S.R.E.
Cardinali Bertone, a titulo Sanctae Mariae Auxiliatricis
in via Tusculana ad titulum suburbicariae
Sedis Tusculanae translato,
salutem et Apostolicam Benedictionem*
Cum pium per obitum Cardinalis Alfonsi López
Trujillo, eminentissimi bonae memoriae viri, titulus antiquae suburbicariae
Sedis Tusculanae vacet, clarissimas considerantes mentis et cordis tuas dotes, mentem Nostram ad te,
convertimus,Venerabilis Frater Noster,qui pastoralia haud parvi ponderis officia
laudabiliter explevisti, prius apud Vercellensem dioecesim, deinde apud
Archidioecesim Ianuensem,quas diligenter moderatus es; tandem apud Nos et hanc
Apostolicam Sedem munus exercuisti Secretarii Congregationis pro Doctrina Fidei,et
in praesens pergrave exsequeris officium Secretarii Status, qui sive consilio
sive studio tuo pervalidum Nobis praestas auxilium in regimine Catholicae
Ecclesiae. Nobis igitur placet te,dimisso titulo Sanctae Mariae Auxiliatricis in
via Tusculana,ad Episcoporum Ordinem promovere,suburbicariae Sedis Tusculanae
dato titulo,omnibus factis legitimis iuribus atque impositis pariter
obligationibus,quae Cardinalium huiusce Ordinis propria esse solent,post
ritualem tamen a te captam possessionem.
Dioecesis autem ipsius Tusculanae Episcopum,Canonicorum Collegium necnon
clerum atque populum paterne hortamur ut te libentes suscipiant ac iusta
reverentia prosequantur. Tibi denique,Venerabilis Frater Noster,peculiari
testimonio existimationis et benevolentiae hodie a Nobis honestato, auspice
Virgine Maria atque deprecantibus beatis Apostolis Petro et Paulo, ab
omnipotenti Deo superna lectissima dona poscimus,quae te sustineant, incolumem
servent atque multos per annos laetificent.
Datum Romae apud S. Petrum, die decimo mensis Maii anno Domini
bismillesimo octavo Pontificatus Nostri quarto.
*A.A.S., vol. C (2008), n. 6, p. 365
© Copyright 2008 -
Libreria Editrice Vaticana
|